Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
dum haec in Africa atque in Hispania geruntur,
Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per
[p. 236]
proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum
interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt.
[2]
eodem tempore in Brittiis ex duodecim populis,
qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et
Tauriani in fidem populi Romani redierunt;
[3]
et plures
redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio
iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto
cum Hannone conflixisset.
[4]
magna ibi vis hominum, sed
inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut
capta est. minimum iacturae fuit, quod praefectus inter
ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor
et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque.
[5]
Sempronius
consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum
dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum
aliquot expugnavit.
quo diutius trahebatur bellum
[6]
et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos
hominum, tanta religio et ea magna ex parte externa
civitatem incessit, ut aut homines aut dei repente alii
viderentur facti.
[7]
nec iam in secreto modo atque intra
parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam
ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more.
[8]
sacrificuli
ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum
auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et
quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae
artis usu exercebant.
[9]
primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res.
[10]
incusati graviter ab
senatu aediles triumvirique eapitales, quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro ac
disicere adparatus sacrorum conati essent, haud procul
afuit, quin violarentur.
[11]
ubi potentius iam esse id malum
apparuit, quam ut minores per magistratus sedaretur,
[p. 237]
M. Aemilio praetori urbano negotium ab senatu datum
et, ut eis religionibus populum liberaret.
[12]
is et in
contione senatus consultum recitavit et edixit, ut, quicunque libros vaticinios precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque
ad se ante kal. Apriles deferret, neu quis in publico
sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.