next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum1 tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim2, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi3 propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.4 [2] quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime. an5 tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum6 cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur. [3] ego autem si7 omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque8 in volgus emanare poterit. deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem9 neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae10 poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. [4] accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere11 posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec12 benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam13.


1 cum quom Aπ2ψ2ω

2 surrexerim is ς, Naugerius (2): surrexerimus α: surrexerim cett.

3 ipsi autem V

4 vitant V, Auct. Schem. Dianoeas (Rhet. M. p. 73): metuunt cett.

5 An Schol.: at (ac Vω) codd.

6 sum sim Vω

7 autem si V: etiam si cett.: om. Charisius (K. 1.203)

8 atque ‘atquo’ ne ς: fort. neque

9 potest esse post amplitudinem hab. A.

10 meae om. V

11 se facere mei: fa.... e V (litt. med. abscisis): facere se ed. Ven.

12 ego nec V: ego neque cett.

13 debebam Ernesti: debeam codd. (cf. Zielinski p. 191)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (E. H. Donkin)
load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: