1. maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis
suae splendorem obtinere et1 post calamitatem acceptam
modestiae fructum aliquem percipere potuisset2. sed quoniam
ita tulit casus infestus ut in3 amplissimo honore cum
communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio
everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et
adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio
quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis
magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis
facile patior oblatum mihi tempus esse4 in quo boni viri
lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus5,
nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi
cives domiti6 atque victi7 praecipitante re publica vehementem
me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem
faterentur.
[2]
et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac
necessarius, iudices, existimavit, si nostram in accusatione
sua necessitudinem8 familiaritatemque violasset, aliquid se
de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius
periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei.
quo quidem genere non uterer orationis9, iudices, hoc
tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi10
et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi;
sed, ut ille vidit11, quantum de mea auctoritate deripuisset,
tantum se de huius praesidiis deminuturum12, sic hoc ego
sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque huius
offici ac defensionis probaro13, causam quoque me P. Sullae
probaturum.
[3]
ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a
ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio
atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob
rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi,
non reprehendatur14, reprehendatur meum? nam, si
est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis15,
exstinguendi imperi, delendae civitatis16, mihi17 maiorem hae
res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre
debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus
in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus
esse videatur18? 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti,
tu patefecisti coniurationem.' quod cum dicit,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 obtineret codd.: corr. Naugerius (1)
2 percipere potuisset TEc: potuisset percipere cett.
3 in et in e: et Halm
5 quondam omnibus Te: omnibus quondam cett.
6 domiti scripsi: re domiti T: redomiti cett. (re ex re p. geminatum puto)
7 revicti b2, Reid
8 necessitudinem Tek: necessitatem cett.
10 mihi hoc loco hab. T, post data e, ante locis cett.
12 deminuturum speravit add. ς mg.: putavit (-tat σψ1) add. b2ψ2ς
14 reprehendatur (semel) ea
15 huius urbis Halm: huius urbis huius e: huius civitatis T: civitatis huius cett.
16 civitatis e: urbis cett.
17 michi me e: mihine Halm
18 videtur e
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.