Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6% of the text is displayed below. If you wish to view the entire text, please click here


1. Hieronymus Balbus Bohuslao de Hasistein, | viro clarissimo atque eruditissimo. | Elegia hodoeporicon. Bohemiae et procerum eius laudes

Miraris, Latia genitum tellure Boreo
Axe pati Scythici frigora lenta poli.
Altrix Parthenope vatum Romanaque Tempe,
Et Lucrina meam flagitat unda chelyn.
5Meque Phalanthaei per amoena vireta Tarenti
Musa vocat blandis emodulanda sonis.
Arva tamen colimus Geticis vestita pruinis,
Fundimus et lepidum per loca surda melos.
Divinos ornent praeconia tanta poetas,
10Quos rapit aethereo missus ab axe furor.
Ista decent plenis sulcantes aequora velis,
In tenui fragilis nat mea cymba lacu.
Non tamen externo posui vestigia primus
Orbe, nec insuetas dicor inisse vias.
15Hoc iter assidue missis calcatur habenis,
Et patet haec multis orbita trita rotis.
Voce, lyraque feros homines Lesbous Arion
Flexit et indomiti caerula monstra maris.
Ipse inter lituos, et Punia signa canebat
20Ennius annales, Scipio magne, tuos.
Liquit Aristippus studii florentis Athenas,
Tunc hausit lepidos Trinacris hora sales.
Nec tenuere suum Milesia culta Thaletem,
Eudoxus Gnidia rarus in urbe fuit.
25Democritum risu celebrem, divumque Platona
Abdidit arcanis Memphis avara focis.
Quique animas reduces alios transmittit in artus
Pythagoras, Siculi palluit aera bovis.
Legifer ipse Solon patriis excessit ab arvis;
30Croese tibi hic hospes, te quoque maior erit.
Orbe vagus toto Solii mirator Iarchae,
Et phiala maduit, Tantale iuste, tua.
Cur tamen errores veterum censemus avorum,
Exemplo vinci cum propiore queas.
35Te longas subiisse vias testatur Hetruscus
Tybris, et electro fertilis Eridanus,
Sennaque, Crustumiumque rapax, veloxque Metaurus
Appenninigenis flumina lapsa iugis.
Tu petis inferni, superi petis aequoris undas,
40Tu petis Ionio littora pulsa salo.
Illyricosque sinus, numerosaque stagna Tymavi,
Atque Antenorea moenia structa manu.
Vidisti celebrem Bacchaeo munere Cretam,
Et cum ventosa Cypria regna Rhodo.
45Et latos Syriae tractus, Nilumque tepentem,
Qui septem geminis aequora pulsat aquis.
Palmiferosque Arabas, Solymisque micantia templa,
Templa Palaestinae quae posuere manus.
Legisti Aegaeis dispersas Cycladas undis,
50Ortygiam Naxon, marmoreamque Paron,
Et post Carpathias hyemes, Andronque Samumque
Vitiferam Lesbon, vitiferamque Chion.
Te quoque cum rauco rupes Lilibaea Peloro
Novit, et incensas quae vomit Aetna faces.
55Et Lybiae demum, vicinaque Syrtibus arva,
Quaeque sub aeternis solibus aret humus.
Nosse maris terraeque vias, lustrare tot urbes,
Tot populos, altae mentis habetur opus.
Ah quater infelix, mundi qui lata perosus
60Regna, potest uni deditus esse casae.
Est hominum sedes, quidquid duodena per astra
Temperat obliquae linea curva rotae.
Non una semper volucris locat arbore nidum,
Non una semper valle moratur aper.
65Nil adeo splendet, quod non sordescat habendo,
At contra raris gratia maior inest.
Cur etenim uxori dulcis praefertur amica?
Nempe, quod illa frequens, rarior ista subit.
Vidi ego longinquis in sedibus esse beatum,
70Qui prius in patria vilis inopsque fuit.
Crede mihi, veteris vera est sententia dicti:
In patria fieri nemo propheta potest.
Non de Socraticis manat sapientia rivis,
Hanc populi, et mores vitaque longa docet.
75Ipse tamen (fateor) longis erroribus actus,
Speravi ad patrios figere vota lares.
Ut vagor Europae spatiis, nec saeva relinquunt
Me maris, et durae mille pericla viae.
Ter quater expressit Bacchi manus uda liquorem,
80Ter quater occubuit falce resecta Ceres.
Certus eram, iam posse meos lustrare penates,
Istaque volvebam, sed prohibente Deo.
Me domus excipiet, nostri quae conscia partus,
Et lac et cunas libaque prima dedit.
85Frater in amplexus ruet, et turbata capillos,
Nuda pedem iunget basia casta soror.
Tota domus festiva focis pia thura liquabit,
Pro redituque cadet victima grata meo.
Inde petam breve rus, et glebas pauperis agri,
90Calcavi tenero quem puer ipse pede.
Huc venient iuncti primaevo flore sodales,
Queis mille amplexus, oscula mille dabo.
Inque vices experta loquar, capiarque relatis,
Sic fugiet totus, ceu brevis hora, dies.
95Non tamen interea roseis afflata labellis
Ferre meus cesset Cretica vina puer.
Et modo cantet Hylas, cumulet modo Iulia flores,
Iulia serta dabit, plectra movebit Hylas.
Haec fore sperabam; spes o vanissima, certi
100Cum nihil humanis rebus inesse queat.
Iamque ter ingressus Symechia rura, Camoenis
Nota meis, linquo, Vesprimiosque lares.
Et tibi, Musarum quondam studiosa mearum
Collachrymans dixi: pulchra Vienna, vale.
105Nec mora, praetereo Regalis moenia Budae,
De duce quae retinent nomina clara suo.
Transieram raris habitata mapalibus arva,
Restabatque meis sylva adeunda rotis.
Stat vetus, et densa nigrescit ab ilice, nomen
110Quae nimis ex vero sylva cruoris habet.
Sanguineis rubet herba notis, rubet omne profana
Caede nemus, spumat lapsus ubique cruor.
Hic nunquam vaga Luna micat, nec lampade pura
Phoebus ab Eoo suscitat orbe diem.
115Nam piceae taxusque nocens, ac laeva Cupressi
Arbor, et extremis taeda dicata rogis
Aetheris obducunt faciem, coelique serenum
Nox ferrugineis inficit atra rotis.
Hic Bellona genas Erebaeo tincta veneno
120Saevit, et anguiferis torva Megaera comis.
Hic etiam Manes, sacris operata nefandis,
Evocat a Stygio lurida saga lacu.
Defunctas per inane putes ululare figuras,
Quas agitant Dirae, tergeminusque canis.
125Trunca iacent tumulis caesorum membra cruentis,
Insatiabilibus dilanianda lupis.
Caede lavat vultur sua rostra, cadavere corvus
Vescitur, obscoenae dira minantur aves.
Dat gemitum bubo, nostraeque invisa Minervae
130Flebilis a laeva parte movetur avis.
Huc me stella nocens et vis incognita Fati
Abstulit, humanum quae regit una genus.
Quisque suis agitur fatis, stant ordine certo
Sidera fatales volvere nata vices.
135Ecce repente ruens stricto manus impia ferro
Haesura in nostro corpore tela gerunt.
Et primo angustas occludunt undique fauces,
Qua tenuis notum semita monstrat iter.
Mox arma expediunt, pharetra rapit ille sagittas,
140Huic levis in torto verbere funda sonat.
Hic iaculum, quatit ille sudes, hic fulminat ense;
Unius in iugulum tot coiere manus.
Obstupui, rabidis veluti deprensa molossis
Cerva per innocuos currere docta greges.
145Utque stupet, liquido dum volvit in aere gyros
Accipitris curvo rapta columba pede.
Heu, quid agam? quae vis saevo me subtrahat hosti?
Aude anime, audenti Dii meliora dabunt.
Ergo tot, et validis, et tensa tenentibus arma,
150Nudus, et imbellis obvius unus eam?
An fugiam? fuga nulla patet; supplexne precabor?
Frangitur heu nunquam barbara turba prece.
Haec agito: mortis dira obversatur imago,
Iamque erat ante oculos funeris ara mei;
155Cum subito coniecta leves defertur in auras,
Figitur inque meum missilis hasta latus.
Altius ac penetrans stomacho delapsa sub ipsum
Pectus abit totis insita visceribus.
Stridet atrox vulnus, venisque a fronte reclusis
160Lutea spumantis sanguinis unda fluit.
Excutior curru, lentisque involvor habenis,
Nam miser a triiugis vectus equabus eram.
Semanimes cernas artus, collapsaque membra,
Oraque vicina pallida facta nece.
165Lux abit et tenebris oculi densantur obortis,
Linguaque singultu deficiente cadit.
Quid mihi nunc animi candor, quid Numina prosunt?
Numina sincera tam bene culta fide.
Quidve pie Phoebo tota servisse iuventa?
170Et pia Musarum dona tulisse choris?
En iaceo, vel praeda lupi, vel vulturis esca,
Indeploratum depositumque caput.
Tum vero incumbunt spoliis, positoque timore
Sarcinulas volvunt diripiuntque meas.
175Spes lucri mala multa movet, spe divitis auri
Ausa fuit tantum turba cruenta nefas;
Omne nefas aurum suadet; ius vincitur auro;
Haec scelerum radix, flagitiique caput.
Haec Lernaea fames, patulo quae semper hiatu
180Fertilior damnis pullulat hydra suis.
O utinam, quidquid toto nitet orbe metalli,
Hactenus ignota delituisset humo!
Quisque sine insidiis securum duceret aevum;
Non tuba, non hostis, non fera bella forent.
185Ergo meae spoliantur opes, rapit omnia praedo,
Latronumque onerat splendida gaza manus.
Quodque labor peperit longus, brevis abstulit hora,
Et data virtuti praemia raptor habet.
Ast ubi sacrilegae cesserunt cuncta rapinae,
190Fert acies victrix ad sua lustra pedem.
Scilicet haec acies rebus feliciter actis,
Clamet, Io, nostra fraude Poeta iacet.
Figat et erectis insignia tanta trophaeis,
Deque cruentato vate triumphus eat.
195Quanta homines caligo rapit! quam multa precamur,
Quae modo parta nocent, exitiumque ferunt!
En ego quam cupide, nulla non anxius hora,
Congessi optatas irrequietus opes;
Ut nobis alimenta forent, cum cana senectus
200Sparget olorinis tempora rara comis,
Hisque opibus fultus secura per otia possem
Molliter in studiis consenuisse meis.
Proh dolor, hem vati misero tot tela, tot hostes,
Tot necis insidias, totque tulere dolos?
205Forsitan et dirae lanient mea membra volucres,
Montanisve forem praeda cibusque lupis.
Sed dum lenta cadunt raro suspiria motu,
Et brevis extremo spiritus ore natat,
Nescio, quis miserum placida cervice subivit,
210Sustulit inque humeros frigida membra pios.
Funeris in morem vicinae deferor urbi
Curandus medica, si licuisset, ope.
Nulla tamen morbi requies, via nulla salutis,
Inventa est nostris nulla medela malis.
215Semivir et quamvis remeasset, et ipse Machaon,
Optatam poterat tradere neuter opem.
Iam mihi supremam medicus signaverat horam,
Numinis exposcens, immemor artis, opem.
Vox sequitur, Deus, ecce, Deus te sancte precamur,
220Nos adeas felix, nos pede dexter adi.
Vera loquor, mox missa salus, mox vulnera fovit
Ambrosius succus, nectareusque liquor.
Lux animusque redit, redit in praecordia sanguis,
Iam dolor in toto corpore nullus erat.
225I nunc, et dubita divinos credere Vates,
Auctoremque sacri carminis esse Iovem.
Cum subito tremuere lares, et Numen adesse
Admonuit splendor, sidereumque iubar.
Non studio, non arte subit quaesita Poesis,
230Nil cum discipulo, docte Magister, agis:
Est Deus, humanos agitat qui numine sensus,
Quodque canat Vates, Musa ministrat opus.
Illa facit, ne me quisquam despectet egenum,
Sint mihi rapta licet, quae potuere rapi.
235Illa meum comitatur iter, penitusque iacentem
Non sinit obscuro delituisse loco.
Forsitan haec eadem Stygia me nuper ab unda
Eripuit, cum iam mors tulit atra pedem.
Sive Venus (placidos cecini quia semper amores)
240Nostra Cythaeriacis vulnera lavit aquis;
Seu fugientem animam lectis Epidaurius herbis
Detinuit, tanquam Verbius ipse forem.
Forte suum fovit sacro medicamine Vatem
Ipse salutiferae Cynthius auctor opis.
245Convaluit corpus, subitis sed percita curis
Aestuat, et nullo mens sedet aegra loco.
Quo ferar? afflictis quaenam primordia rebus
Moliar? in tantis quae via tuta malis?
An patriam repetam carisque pudendus amicis
250Nil praeter lachrymas, illuviemque feram?
An procul abscondam mea damna? miserrimus ille est,
In patria quisquis cogitur esse miser.
Scilicet ut speculis, mediaque in luce suorum
Vivere felices sorte favente iuvat;
255Sic latebras quaerunt miseri, solatia luctus
Invenit, occulte qui doluisse potest.
Infaustis lux ipsa nocet, quemcunque sinistra
Sors agit, ignotus omnibus esse cupit.
Ergo ego, quem nuper tantis fortuna bearat
260Divitiis, inopes cogar inire vias.
Illum, crede mihi, paupertas durius urget,
Qui prius inter opes delitiasque fuit.
Versor in ambiguo duplici pessumdatus aestu,
Isthinc Scylla vorax, inde Charybdis erat.
265Ut si forte ratem violentior obruat Eurus,
Et tumidis praeceps nauta feratur aquis,
Ille anceps, qua parte natet, quo brachia tendat,
Iactat in immenso naufraga membra salo:
Sic animis diversus eo, latumque per aequor
270Naufragii tabulas dissipat unda mei.
Ecce Sselenberga Ioannes stirpe creatus
Affulsit lacerae Stella secunda rati.
Hoc duce sparsa meae collegi membra carinae,
Hoc duce nec scopulos caecave saxa petam.
275Ille dedit portus facilis et tuta precanti
Littora, porrexit per freta saeva manum;
Dignatusque humeris nostras fulcire ruinas,
Sustinet inflexae pondera quassa domus.
Meque licet variis iactet Dea caeca procellis,
280Cuius agit celerem ventus et unda rotam;
Non noster caret igne focus, nec copia cornu
Frugifero parvos cessat adire lares;
Ille ministrat opes, illoque superstite nunquam
Fortunas dicam procubuisse meas.
285Vive diu, Clariae spes indubitata cohortis,
Gloria militiae, gloria rara togae;
Sis licet ad meriti culmen sublatus honoris,
Pluraque de nutu stentque cadantque tuo.
Nestora te fidum fidum et testetur Achatem
290Rex Casimiraeae stella corusca domus.
Non tamen in fastum surgis, quoque altius exstas,
Hoc minus es durus difficilisque minus.
Tu placida me fronte beas, tu pectoris aestum
Tam miti amplexu colloquioque foves.
295Tuque (quod est rarum) quamvis bona cetera desint,
Virtuti pretium non minus esse putas.
Ut vultum fortuna gerit, sic mobile vulgus
De nobis sentit, iudiciumque refert.
Omnis enim virtus, si sors adversa sequatur,
300Abdita, pro vili sub pedibusque iacet.
Nam miseros, quoscunque videt, putat esse nocentes
Plebs levis, et poenas, quas meruere, pati.
Te tamen obliquo fortuna volubilis orbe
Praecipiti nunquam fertque refertque rota.
305Te nec ab instanti subducis turbine, fido
Sed recipis portu, quos mala iactat hyems.
Ipse tuo clypeo, sacra velut aegide, tutus
Duco per Aonios ota grata choros,

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: