ad Benedictum Varchium
Quem Venus exercet miserum dum detinet Arnus,Quem Dictynna agitat dum Insius amari habet,
Hanc tibi donat apri partem venator Agirta,
Pastorum Damon delitiae atque decus.
5Trux aper innumeris canibus certavit eorum, et
Dente ferax multo sanguine tinxit humum,
Quod si mens inerat qua praescius esset in escam
Se tibi venturum, sponte obiturus erat.
ad Laurentium Flaminghium responsio
Quem mihi dat cruris setosi et tergoris aprumPastorum et Thusci ruris Agyrta decus,
Non illum Veneris cultu, curave teneri
Imbellem, et sylvis ocia pigra sequi,
5Sed magis incinctae studia excercere Dianae
Horrentem ferro per nemora alta docet.
Nil igitur mirum, nil sane, si Venus illi
Nulla favet, quem sic casta Diana fovet.