Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. in amorem

Quando diem, haec claudet Spes blanda inimica supremum
Tempora quae vitae tristia semper alit,
Quae simul emoritur cum lux dulcisque nitensque
Ante oculos rediens pectora laeta, fovet?
5Praestita quando Fides, cui Spes et amica sororque
Extat cara nimis et lachrymosa simul,
Alma Fides, cuius tam rarum cernimus usum,
Cum morietur? Amor en age, pande mihi!
Omutescis, Amor, leti cum sis mihi causa,
10Hae vitae? His mortem sed tamen opto miser,
Et quod tu vivas, error placidissime amantum.
Surridens Veneris tunc mihi natus ait:
Est mea mors dulcis, vita harum plena doloris;
Hae cito succumbent, usque manebit Amor.


2. Flora loquitur

Cogimur, ecce, iterum votis pia numina caeli
Poscere, vel precibus solicitare deos;
Ecce, iterum mea lux patitur suavissima febrem:
O pereas, febris, deficiasque, precor!
5Parce pio iuveni, dentes in pectora saevos
Candida non acuas, sed procul inde fuge!
Non hic tentavit sceleris committere quicquam,
Nec laedit sanctos lingua proterva deos,
Impius in caros non extitit ille parentes,
10Nec manus in quenquam noxia mensve fuit.
Quatuor implevit modo lustra virentior aetas
Nec dum illi frontem ruga pusilla secat:
Est facies illi, qualis tibi, pulcher Apollo,
Fingitur, at vita non minus ille nitet.
15Iuppiter, affecto iam iam succurre: quid ultra
Immeritum iuvenem febricitare sinis?
Quid fraudare iuvat cursum venientibus annis,
Intempestiva vellere poma manu?
Nonne satis miseros mortales fervidus aether
20Iam nunc incendit torridus atque canis?
Quod iuvenem febris torquet ardore sinistro,
Arctubus et fessis additur usque calor,
Hoc decet impuros, haec convenit ira malignis:
Saevior in sontes, Iuppiter, esse velis!
25Hunc praesta incolumem nobis propriamque salutem
Hoc in servato tu mihi redde meam:
Si non unius tangunt te vota, duorum
Te moveant saltem, Iuppiter alme, preces.
Alter ab alterius dependat iure salute,
30Sors cum fato eadem sit subeunda pari.
Tu quoque, Phoebe, adsis, medicinae inventor et auctor,
Formoso iuveni proximus affer opem,
Corpore de toto morbos expelle molestos
Effice ne pallor roscida membra notet:
35Intereat quodcunque mali sua pectora vexat,
Pristinus et redeat qui fuit ante vigor!
Adsis Phoebe, manusque meo concede salubres
Hippolyto et miseram, Phoebe, timore leva,
Non aliter cari metuit quae noxia amantis
40Fata sui, quam si mors obeunda foret.
Laus tibi magna quidem, si per te vita medentem
In reduce hoc uno parta duobus erit.
Sed tu ne, mea lux, dubita, cum simus amantes
Cura deis superis: iam cito liber eris!
45Dum modo non alios posthac secteris amores,
Dum modo nos inter mutuus adsit amor,
Assiduo solita teneamur uterque cathena,
Nos et nulla dies dissolvisse queat.
Ante aras sanctos fundemus thuris acervos,
50Atque sacros innos laetus uterque canet,
Votaque servatus persolves debita mecum,
Atque dies festus hic mihi semper erit.


3. ad Floram

Aurea me torquent facies oculique nitentes,
Atque premit niveus purpureusque color:
Urere non tantum mortalia pectora possis,
Sed quoque caelicolas solicitare queas.
5Me miserum! Internas comburit flamma medullas,
Ignis habet semper tristia corda vorax.
Quam formosa, precor, tam sis quoque mitis amanti:
Da mihi, quod si des, usque beatus ero,
Da mihi quod maius gemmis, quod nectare credam
10Dulcius atque auro ditius esse putem,
Quod me foelicem reddet, quod regibus aequet,
Quod vitae faciat tempora laeta, meae.


4. ad Floram

Cur modo tam tumida incedas fastuque superba,
Tempus erit quo te, stulta, dolore premes:
Nanque fugit velox omnis, velut umbra, iuventa
Et serpit celeri cana senecta pede.
5Herba virens ortu solis, fit languida sero,
Arescunt uno lilia pulchra die:
Sic tua forma brevi spatio evanescit inanis,
Ut cito solvuntur sole tepente nives.
Ulla diu foelix homini sua vita manere,
10Sol radios semper purus habere nequit,
Non violae semper florent in vallibus ortae
Moeret in obscuro qui modo clarus erat.
Tempora mutantur, variat fortuna tenorem:
Hic timet, hicc sperat, hic dolet, ille canit;
15Usque adeo in terris non est durabile quicquam,
Mortali aeternum vivit in orbe nihil.
Quare, age, ne imprudens tua tempora contere, Flora,
Dum potes utiliter vivere, vive, tibi!
Temporis est ulla haud maior iactura fugacis,
20Nam volat et nunquam sistere novit alas.
In cassum quaeres, quod perdidit hora vel una,
Ut redeat totis viribus efficere.
Utere temporibus: labuntur tempora furtim.
Est breve quod miseri vivimus: ergo sapi!
25Si te formosam fecerunt tempora, turpem
Haec eadem facient non reditura tibi;
Duritie in tanta tenuerunt tempora si te,
Haec eadem reddent mitia corda tibi;
Si te sublimem duxerunt tempora, in imum
30Haec cadem propere, dura puella, trahent.
Tempora multa ferunt, adimunt et tempora multa,
Tempora laetitiam tristitiamque gerunt,
Tempora multa ligant, et tempora plurima solvunt,
Tempora damna simul, tempora lucra parant,
35Illa voluptates praebent atque illa dolorem,
Saevitiam tempus, dulcia tempus alit.
Sunt insana modo, resipiscunt tempora rursus:
Denique cuncta domant, tempora cuncta regunt.
Ducere qui vitam cum tempore noverit, ille
40Compos erit voti propositique sui;
Sed qui temporibus sese non commodat, ille
Assequitur nunquam, siqua tenere cupit.
Nam decet inceptis durare, haud dicere: Tempus
Obstat! Nanque venit, cum datur ut veniat.
45Hoc sine nil possunt hominis pertingere vires:
Omnia fert tempus, omnia tempus habet.
Paenituisse tuum fuerit mihi finis amoris
Tempus: vindicta est nam tua mitis, Amor!


5. ad Bartholoeum Scalam

Dum tua de pomis ac silvis carmina totus
Intentusque lego, singula quaeque notans,
Saepe mihi dubiam vertit sententia mentem,
Ascraei ne foret sive Maronis opus.
5Nescio quid melius possit, quid doctius illo
In genere aut gravius, Scala diserte, legi:
Priscorum nulli cedet, nec sentiet ullum


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: