Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD IAFREDUM CAROLUM DELPHINATUS PRAESIDEM, | ET MEDIOLANI VICECANCELLARIUM

Magne gubernator duplicis Iafrede senatus
Typhis in hoc tanto vel Palinure freto,
Si tam grande meos onus hoc convolvis in armos,
Et vis ut reges regnaque tanta canam:
5Pareo, sed tanto ne sim temerarius ausu,
Te vires, opus est ingeniumque dare.
Fer mihi suppetias, ne mens ubi tendere in altum
Coeperit, in terras cum Phaethonte ruat.
Quod tulerit Phaeton sine vi, sine Numine currus,
10Decidit in liquidas praecipitatus aquas.
Icaron, audaci dum permeat aera curru,
Fama est incoepta poenituisse viae.
Non eget istud iter cymbis, sed navibus altis,
Aequora et undantes quae patiantur aquas.
15Fac quoque, ne si qua est, mea sit mihi noxia virtus,
Dum subeo leges imperiumque tuum.
Neu male constructi subter gurgustia claustri
Languere hyberno me patiare gelu.
Hic Boreas noctu rimas vestigat hiantes,
20Et scythica ingentes congelat aura cados.
HIs ego sub laribus patior Rhodopeia semper
Frigora, Bistonias, Sarmaticasque nives.
Vidi ego nocturni per mille foramina tecti
Signiferi flammas, Parrhasiumque polum.
25Hos hyemis mores male fert infirma senectus,
Praesertim in laceris pauperibusque casis.
Me tua iam nostris igitur clementia terris
Reddat, et in patrias me sinat ire domos.
Corpore descendens tibi corque animumque relinquo:
30Quod veniam, pignus do tibi grande fidem.


2. PRO MARIO OLIVETANO AD PTOLEMAEUM FRATREM

Accusant aliqui Marium Ptolemaee, quod olim
Dum iuvenis Romae florentes degeret annos
Lascivum ediderit laesa gravitate libellum.
Non est officii venerem defendere nostri,
5Et praebere malis infamem moribus ansam,
Sed magnis insectari odiis capitalibus omne
Quod probitas condemnat opus, quia sancta professus
Dogmata, et incanus Christi Mariaeque sacerdos,
Vivere mente, manu, debet syncerus et ore.
10Attamen ingenium quoties iuvenile revolvo
Natura in vitium pronum, rude, labile cogor
Indulgere magis, minus excandescere, quando
Forte aliquod scelus ista recens commiserit aetas.
Impatiens etenim fraeni calor ille iuventam
15Praecipitat, sensusque novos innata voluptas
Alligat affectum spirans in corda potentem.
Impetus hinc oritur, rapidi qui turbinis instar
Imperium mentis, legumque repagula frangit.
Nec fugit haec rabies morumque acerrima pestis
20Ut nix verna, fugax ut ros, ubi tangitur orto
Sole, sed affixis animo radicibus haeret.
Atque reluctatur valide extirpare volenti,
Ut sapor austerus, gravis, immaturus, acerbas
Qui insequitur fruges, nisi succedente dierum
25Curriculo, non vi, non arte repellitur ulla.
Ut malus ex agris habitus non tollitur uno
Agricolae sudore, sed est invertere glebas
Saepe opus, et multo feritas vincenda labore,
Sic natura ferox, adolescentumque libido
30Non subito quamvis totas industria vires
Conferat, inflecti poterit, venientibus annis
Vincitur, et coelo labens domat omnia tempus.
Id licet ex nobis perdiscere, se legat ipsum
Quilibet, et prisci casus interroget aevi.
35Quis furor Hamonem rapuit, genitore creatum
Fatidico Hamonem? Tanto qui crimine regiam
Est ausus foedare domum, convertere fratres
In furias, et vi raptam incestare sororem?
Quae in Salomone Venus? Quaeve in Samsone Megaera?
40Quis sanctum David error, cum factus adulter
Atque homicida, tulit, quantis miseri ignibus arsit?
Quid Polemon? Magnusque Plato? Quid gloria gentis
Nostrae Paulus adhuc sparso lanugine mento
Non est ausus? Aper minus impetuosus in hostem
45Cum fremit, et torva ruit in venabula fronte.
His igitur stimulis quotiens agitata iuventus
Fulgurat, et ratio nebulis abscondita languet,
Et si plectendum scelus est, ne in fraena voluptas
Obstipa cervice iugum contemnere discat,
50Est tamen humano minus a censore premenda.
At matura aetas et circumspecta senectus
Quo vitiorum aestu febrit minus, improba forsan
Si fuerit, tanto est maiori obnoxia poena.
Indomitae Marius patiens incendia vitae
55Difficiles quondam salebras incurrit, et arsit
Impatienter, opus flagrans furor expulit illud,
Ethna velut fundo flammas eructat ab alto.
Ludere Aristippum voluit: Cynicumque Epicurum
Corruptus sermone magis quam moribus: at nunc
60Postquam solstitii gravis ille efferbuit ardor,
Mitius aegrotans pulsoque serenior imbre
Templa Deum, superos colit, inclinatur ad aras
Accusans corda icta manu, res testibus ipsa
Non eget, et totum vivit me iudice Christum.
65Legimus illius de relligione libellum
Multa fruge gravem, natos ab origine ritus
Subiicientem oculis, per regna externa vagantem.
Per populos omnes, per sacra antiqua Deorum.
Et demum nostras, velut ad tutissima quaedam
70Littora tranquillosque sinus se sistit ad aras
Vociferans Christum pleno ore, Deumque triformem.
Ut fuit insanos iuvenis sectatus amores,
Sic vir (ut aetatem decet) ad magis alta levavit
Ingenium studia, et tetricas examinat artes,
75Quas Stoa poeciliis invenit picta figuris.
Et quas ore brevis sensu longissimus amplo
Traxit Aristoteles veterum de indagine patrum.
Quas etiam sacrae concors Academia legi
Protulit, et gravibus sensa haec altissima chartis
80Concilians linguae decorat splendore Latinae.
Talem igitur ne forte virum petulantia lapsi
Temporis, aut coeci vaesana licentia amoris
Sic premat, ut metuas veteri convivere amico,
Hac ego te cura, teque hoc errore levandum
85Censui, et innocuae volui subscribere vitae.


3. EIUSDEM EPITHALAMIUM IN NUPTIIS PTOLOMAEI FRATRIS, | ET DOROTHEAE VALENTIS

Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies, laetatur Olympus
Omnis, et expulsa coelum caligine parcit
Imbribus, arrident terreno sydera mundo
5Omnia, et in terris aliquid laetabile cernunt.
Aemula fraternis radiis argentea luna
Gestit, et acclivis converso leniter orbe
Quo defertur, agit bigas et lora deorsum.
Tangere iam montes, et iam lapsura videtur
10Endymione aliquid magis exoptabile nacta.
Qui modo trans Indos, et trans Garamantica regna
Sol urgebat equos, verso iam concitus axe
Nos petit, et plures lucem producit in horas,
Ac nova tam nitido praetendit gaudia vultu.
15Et quanquam modo regnet hyems, quae solvere ab arcto
Acre gelu solet, et nivibus abscondere montes,
Et campos sepelire, tamen clementia quaedam
Verna fovet terras, glacies vix asperat amnes
Sarmaticos: Rhodope vix frigora sentit et Aemus
20Thracius, in pontum Tanais cursu exit aperto,
Arva virent, elementa silent, atque ocia ducunt.
Aera non vexat Boreas, nihil aequora clamant.
Incubat Halcyone clausis tutissima ventis,
Uxorem duxit Ptolemaeus, et omine tanto
25Omnia significant felix faustumque futurum.
Exultemus, adest longum expectata coluptas,
Et votis optata dies. Hymenaee coronis
Cinge caput, vireant redolenti tempora myrto.
Et properans ad festa veni. Te laeta iuventus
30Iam choreas initura vocat, duc organa tecum,
Duc citharas, praeeunte move tibicine gressum.
Saltent ad numerum comites: Thyasosque frequentent.
Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies, altaria flammis
35Incipiant lucere novis, aulaea ministri
Per delubra ligent, tepeant ardoribus arae
Undique thuricremis, et cingite limina fronde.
Importate Tymum, croceoque inspargite rore
Sacra pavimenta, et redolens humus halet amomum.
40Hic nihil est quod sit divis grave, non vetat ista
Gaudia relligio, res consentanea magno
Ista Deo, sine qua rerum natura periret,
Et paucis hominum genus evanescere annis.
Connubium divinum opus est, contemnere certe
45Grande nefas, quod tam praestans absolverit author.
Ut terrarum orbem stellanti inclusit Olympo,
Atque novum terris hominem praefecit et undis,
Quo series aeterna foret, connubia campis
Fecit in Elysiis, sexumque adscivit utrunque
50In coitum pater ipse suo solenniter ore.
Ista propagandis fecit medicamina rebus,
Hinc homines, hinc heroes, hinc semideum gens,
Et qui regna tenent magni coelestia divi
Indigetes, tutellares, sanctique penates.
55Nam neque quod finxit quorundam inscitia, Cecrops
Connubium primus statuit, nec fronte biformi
Est ideo, Deus, ipse Deus connubia fecit.
Exultemus, adest longum expectata voluptas
Et votis optata dies, properate sorores
60Gratiae ab Orchomeno, tu primum Aglaia decoro
Laetitiam prae te ore ferens, tecumque Thalaea
Cincta sacrum viridi strophio caput: Euphrosyneque
Laeta genas, laeta os roseum vaga lumina laeta.
Dorotheam tu diva refers, sic ista venusto
65Splendicat aspectu, furata Cupidinis arcum
Atque facem, ferit, incendit, sponsumque triumphat.
O germane igni potis es ne obsistere tanto?
Subtrahe te pugnae, blandae praecordia flammae
Corripient, tanto nec erit modus ullus amori.
70Tantus amor vitium, ratione potentior aufert
Iudicium, memor Alcidae compesce furorem.
Nec perge insidiis arcem expugnare nec armis
Ante diem, tali tibi nulla licentia furto.
Nil sperare potes, legem patiare necesse est.
75Sancta parens natae custos acerrima clausit
Omnem aditum Veneri, frustra conabere, mater
Docta pudicitiam natae incubat, atque obit Argum.
Nec tamen est sponsae tua forma innoxia, vultus
Sentit et ipsa tuos, et coeco vulnere languet.
80At virgo est, animum cohibet pudor, et minus audet.
Simplicibus pavor est custodia magna puellis.
Laeta dies aderit, patientius urere, tempus
Proximat, interea legem patiare necesse est.
Parva futura mora est, hoc expectare mereri est,
85Et facit, ut nequeat res expectata negari.
Exultemus, adest longum sperata voluptas,
Et votis optata dies. Accurrite Nymphae
Pierides, nimio dum languet amore, clienti,
Qui bene de vobis meritus, succurrite, dignus
90Vestra ope est, sacri non est novus accola fontis:
Scitis enim quantam teneris impendit ab annis
Vestro operam studio, quantum profecerit inter
Aonios montes et valles Aganipaeas.
Ducite in his tantis clavum ne deserat undis,
95Vitet Abydeni iuvenis miserabile fatum,
Et veniat spectata viis ad gaudia sanctis,
Improbitas odiosa Deo est, sine lege voluptas
Est scelus, et naturae hominum contraria labes,
Coelestem in nobis deformatura figuram.
100Coniugis in gremium nunquam petulanter et aestu
Nequitiae fas est descendere, fraena furori
Ponat, honestatem veneri memor ante ferendam.
Prolis amor sexus et non lascivia iungat.
Sic poterit longos soboles evadere in annos.
105Exultemus adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies, proferte ministrae
Ornamenta domus, pictisque tapetibus aulas
Sternite, et historias veteres appendite circum
Atria per thalamos, confundite cinnima nardo,
110Assyriis styracem calamis, opobalsama Cypro,
Quicquid odoratum vendit peregrina Damascus
Frangite, titillent omnes sua gaudia sensus.
Sericeae promantur opes, quas Pamphila fertur
Invenisse, fluat circum lactentia membra
115Instita Sidonium quae bis potaverit imbrem.
Primus ut in varios flores sese induit annus,
Sic ornanda togis melior melioribus aetas.
Annus enim docet ornatus, Ver purpurat agros
Luxuriose, aetas minus est lasciva, decorem
120Incipit Autumnus deponere, Bruma senilem
Contrahit aspectum, piceoque operitur amictu.
Sic rerum natura parens documenta ministrat
Omnia, vult operum nobis exempla suorum
Esse rudimentum vitae legisque ferendae.
125Pendeat ergo humeris usque ad vestigia lato
Orbe pedes fugiens, auro aspera et ignea cocco
Laena decus nuribus quod misit Iberia nostris.
Corrigat auricomum caput intra retia mater
Aurea divitiis rubri baccata profundi,
130Pendeat a iugulo. iugulo quod eburnea vincit
Signa, lapis seu ros, qui Cythereide concha
Vaicus est semper, traxitque vocabula ab uno.
Pendeat, et fulvo demissus ab ubera filo
Quando inter matres incedit ab orgia Virgo,
135Gaudeat alterno pectus contingere plausu.
Praemia servando sunt haec donanda pudori.
Hac emitur mercede fides, amor artibus istis
Incrementa capit, duo corda feruntur in unum,
Quod pietas aeterna liget, nullo ante sepulchrum
140Dissolvenda modo Deus haec consortia fecit.
Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies. Pulcherrima certe
Copula, quae claras aeterna in foedera gentes
Contrahit inspirans unam in tot pectora mentem,
145Unum animum, sensumque unum. Memorate parentes
Virginis atque viri res congrua, sed labor ingens,
Et maior quam nostrae ausint assumere vires.
Fas tamen est utrinque aliquid decerpere cursim.
Mantua Dorotheam genuit pater illius ortus
150Classibus e primis generosa a stirpe Valentum
Primatum de sorte fuit. Domus ista superbis
Inclyta maiorum titulis, rerum inclyta grandi
Copia, et immensis opibus, laetissima campis.
Praedia frugiferis nequeunt iuga scindere centum.
155Semiferas pecudes quae pinguia pascua tondent
Non numerat pastor, Dominis incognita summa est.
Mater ab armigerae demissa pro pagine Parmae
Hinc Bravios habent, inde Lupos, in stemmate fulgent
Ora virorum magnos vultu referentia reges.
160Viraque bellipotens soboles, et idonea Marti,
Utraque maiorum superant monumenta per urbes
Ausonias, ubi cum fremerent crudelia quondam
Bella, virum validis virtus inclaruit actis.
Urbs fuit antiquis Sorae cognomine Volscis
165Soranis genus unde Lupis, sic regia proles
Quae tenuit Soram dicta est, hos expulit illinc
Barbara gens Libyco quae quondam erupit ab austro
Campanosque gravi pressit ditione penates,
Et Calabros usque ad Siculae confinia terrae.
170Fata Lupi errando passi inconstantia, tandem
Parmensi sedere solo, fuit hospita Parma
Longo actis errore viris, Sorania testis
Castellum quod adhuc superest de nomine Sorae
Nomen habens, ubi parva tenent, sed ditia regna.
175Haec super illustri Nymphae recitavimus ortu.
Nunc Ptolemaee tuae gentis fastigia tangam
Atque meae, genus est nobis commune duobus.
Strenuus et rigidis gaudens Antonius armis
(Hinc satis ordiri est, ne longa ambage feramur)
180Venit ab Hesperia magnis cum heroibus. Ipse
Nanque erat Alphonso regi cum in regna veniret
Parthenopoea, comes, comes indivisus, et inter
Bella latus regis tegere ac munire solebat.
Rex iter adversum passus Genuensibus armis
185Praeda fuit, captus cum rege Antonius armis
Magnanimos proceres (sic illum fata tulerunt)
Venit ad Insubres, et tanti magna triumphi
Pars fuit. Insubrum Domino fortuna Philippo
Sic blandita, quid est multis opus? Omnia vertit,
190Quicquid est, cui dant homines cognomina sortis,
Fortunamque vocant, et re dominatur in omni.
In sua regna abiit libertate potitus.
Ad Ducis ascitus magno aere Antonius arma
Floruit extemplo, longe lateque per omnes
195Insubrum Lygurumque urbes sua nomina mittens.
Aequiparabat enim facunda Nestora lingua,
Hectora vi. Laaertiadem prudentia et astu,
Ipse igitur ducens senas in praelia turmas.
Ibat per Venetos, Cenomana per oppida victor.
200Bethycus hic fuerat, civis tibi Corduba, vatum
Corduba multorum mater celeberrima, ab ipso
Petrus, et a Petro venit Ptolemaeus, et ampla
Nostra domus pollens numero fratrum atque sororum.
Haec de patre satis, superest materna propago,
205Clara opibus, clara ingeniis, clara ausibus altis.
Neve per ambages fluat insinuatio longas,
Brixia progeniem longo iam tempore Maiam
Novit, et auspiciis eius foeliciter aucta est
Publica res, fuit ex Maiis qui moenia quondam
210Restituit tua iam senio labentia longo
Brixia, qui propriis argentea flumina duxit
Sumptibus, et riguos misit per compita fontes.
Iste idem meritis decus exposcentibus illus,
Venit ad imperium patriae, populoque volente
215Et princeps et pastor erat, nec iustus alter
Ante gubernavit, nec post sua tempora rector.
Nec res teste caret, veteri certissima famae
Magna fidem faciunt illam monumenta per urbem
Visa istis paulo ante oculis, quid tanta moramur?
220Hic quoque maiorem patriae meditatus ad usum
Grande opus, exhausit vitrei vasa lucida Clesis,
Atque novis fluvii partem decurrere ripis
Fecit, ut invictas saliens ferat alveus ornos,
Et sola currentes potent sitientia rivos.
225Haec est Maia domus pollens propagine tanta
Tot claris ornata viris. Constantia mater
Hinc Germane tibi nuribus praelata pudicis
Hactenus ista super domum paritate duarum.
Exultemus, adest longum expectata voluptas.
230Et votis optata dies, cunabula ferte
Picta Nurus facta ex citro niveove Elephanto.
Tempora textrices Nimphae perdite bissum
Pectite, quae parvo faciat preciosa cubili
Stragula, et infanti tepidaria vasa lavando
235Quaerite. Iampridem iubet haec Lucina parari.
Haec est terra ferax, concepto semine multa
Fruge redundabit, Domino impletura quotannis
Horreat, tam pinguis, tantaque uligine laeta est.
Tam vigil ad tenerae cultum telluris arator.
240Iam nutrice opus est, cui plurima murmure dulci
Naenia, quae placidum sciat incantare soporem,
Et cui sint mammis lactentia pectora plenis.
Fiat Alexicacon, teneros fascinet artus
Noxia Strix. Date cervicem coralia circum
245Ter cruce signantes, et baccare cingite cunas.
Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies. Hymenaee venito
Ocyus, ante fores iam pronuba, iam paranymphus,
Atque alacres Nymphae, laetoque Thalassius ore.
250Iam sua differri sponsus solatia dudum
Atque trahi in longum queritur sua gaudia, iusta est
Ista querela, Padus pleno premit aequore ripas
Undique nec tantam undarum vim sustinet agger.
Iamdudum positis fumant convivia mensis.
255Ingredere ad plenos tempus discumbere discos.
Omnia laetitiam resonent, natura iugali
Instauranda thoro nobis nova gaudia mandat.
Ingredere, hic omnes Genio indulgere paramus
Quando optata dies, quando expectata voluptas
260Venit, et ingressa est victo ratis aequore portum.
Altera laetandi de munere Principis orta
Causa meas subito volat (exultemus) ad aures.
Dicitur (o pietas indulgentissima) princeps
Te magno decorasse suae cognomine gentis.
265Quid donarat opes (o magnificentia nunquam
Admiranda satis) qui te illustraverat auro,
Coniuge qui tali foelicem fecerat, ipse
Te generis splendore sui radiavit, et isto
Induis heroem quasi transformatum honore.
270Nil magno satis est animo, cum magna dedisset,
Magna suum quia non aequabant munera amorem,
Adiecit maiora, etiam maiora daturus
Si fortuna sinat. Te clementissimus emit
Tot meritis princeps, teque in sua viscera traxit
275Coniuge, divitiis, fortuna et honoribus auctum.
Te decet aeterno grates persolvere Patri.


4. IN BAPTISTAM FERAM MEDICUM AEGROTATEM IOCUS

Cum febris medicum ruri vidisse agentem
Frenduit, et torvas sic ait ad comites:
Hic est qui toties nos exturbavit ab urbe
De procerum thalamis, de mulierum adytis.
5Cogitat hinc etiam nos exturbare. Quid ego
Contra has insidias consilii capimus?
I Quartana, tuis splenem confige sagittis,
Ut cito per venas frigidus humor eat.
Paret, et in vulnus telum fugit, ille relinquens
10Rus, redit, et lecto languidus ecce iacet.
Pharmaca concursum facite, et Clysteria ferte,
Ut per posticum querquera febris eat.


5. EIUSDEM AENIGMA DE ANTHONIO ET VIOLANTHA

Da mihi praecipuos flores. Rosa murice multo
Ebria, Narcisus, cadentia lilia. Sed si
Producas Violam, caudaeque accesserit Anthos,
Flos mihi primus erit, verum quia dissonat Anthos,
5Neutraque vox, finis mutetur, et exeat in tha,
Foeminaque evadat, florum regina resultat
Delitias redolens Graias simul atque Latinas.
Dic Violam, graece, mutataque synthesis Anthos
Praeferat, et fiat dorica littera sigma.
10Nascitur Anthon Ion, sensumque reservat eundem,
Transpositisque in idem redeunt mas foemina verbis.
Copula quae melior, quam quae cognata reducit
In coitum? Faveant eventu fata secundo
Et Venus et Iuno thalamis praefecta maritis.


6. DE ANNALIBUS AD HELIAM CAPREOLUM BRIXIENSES

Si semel elapsum non est revocabile tempus,
Quis tulit huc veteres praeteritosque dies?
Hic sua iam senior videt incunabula et ortum
Brixia, et hic simul est, parvula, adulta, senex.
5Capreoli Heliae potuit facundia tantum,
Sic patriae pietas ingeniosa suae est.
Aesona restituit Medea potentibus herbis,
Et gravis est medica pulsa senecta manu.
Plus dedit Helias, aevum simul omne coegit,
10Et senii rugas sustulit atque necem.
Immortalis enim (dicendi copia tanti est)
Tota a Capreolo Brixia facta suo est.
Debuit ut patriae civis, sic patria et ipsi,
A quo habet hoc ingens perpetuumque decus.
15Vive liber, vivat tecum tua Brixia, et author
Dignus ab aeterna posteritate legi.


7. EIUSDEM APOLOGUS AD IAFFREDUM CAROLUM

Forte coaxantem Neptunus ab aequore ranam
Audiit in stagna gurgite littorei.
Tam grave miratus murmur Tritone vocato
Limnocharim celeri iussit adesse gradu.
5Illa natans pelago falsas ut sorbuit undas
Facta est amisso muta repente sono.
Iussa coaxatu regem oblectare profundi,
Talia vix aegro gutture verba dedit.
Nostrum est ad iuncos, non hic, cantare lacustres.
10Nos iuvat insulsi lympha quieta vadi.
Vos opus est rerum advertere divi,
Vertere naturas est violare Iovem.


8. APOLOGUS ALTER AD EUNDEM

Rusticus ex malo dulcissima poma legebat,
Unde dare urbano sola solebat hero:
Ast herus illectus frugum dulcedine, malum
Transtulit in laribus proxima rura suis.
5At quia malus erat senior, translata repente
Arvis, et proles cum genitrice obiit.
Heu male transfertur senio cum induruit arbor.
Inquit herus, fuerat carpere poma satis.
Qui nimium cupiunt atque inconcessa sequuntur
10Desipiunt, cohibet qui sua vota, sapit.


9. DE SANCTITATE IEIUNII QUADRAGESIMALIS ELEGIA

Iam cineres adsunt: adsunt ieiunia verni
Temporis, et madidis flens metanoea genis.
Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem,
Atque bonos mores, iustitiamque sequi.
5Hactenus oppressa clavum ratione voluptas
Rexit, et ad Stygias ire coegit aquas.
Nos dedit in praedam dominis crudelibus Orci:
Vendidit inferno pectora nostra Iovi.
Hac duce nos olidis Larvae infixere cloacis,
10Et sibi nos dirae prostituere canes.
Illusere malae nobis obscenis Umbrae,
Bacchus, et ad fraudes ingeniosa Venus.
Et Genius pingui gradiens distentus omaso:
Cui comes est omnis desidis aula gulae:
15Ebrietas, sopor, ingluvies, petulantia, risus,
Scurrilitas, nugae, desidiosa quies.
Hinc genus accepit mollis lascivia, vultu
Blandula, Circaeis insidiosa dolis.
Haec tenuit sceptrum, postquam Titanius axis
20Applicuit Cephei frigida regna senis.
Sed mirum est, animos quando facit ille severos,
Cur levitas isto tempore tanta potest.
Nec tamen id mirum: servant qui sidera, tradunt
Hinc etiam Birias nascier, atque Davos.
25Nunc opus est comites sensum cohibere fluentem,
Atque bonos mores, iustitiamque sequi
Mille modis tactum rapuit lascivia, et aures.
Linguam mille modis, lumina mille modis,
Quid nisi lascivum resonant spectacula noctis,
30Comicaque in mores fabula nata pios?
Quid moduli dulces? Quid personata iuventus?
Quid lyra? Quid Phrygio tibiae blanda sono?
Mimorumque greges mixti lurconibus, inter
Spumantes paternas, viscereasque dapes?
35Quid choreae poscunt, nisi conculcare pudorem,
Et vitio vires, auxiliumque dare?
Vivere in his tenebris scelus est immane, furorque:
Vel Lethaea gravis quem facit unda sopor.
Ebria mens oblita sui per lustra ferarum
40Fertur: in immunda sordida dormit humo.
Nec minus insanit, quam si vir nobilis ortus
Classibus e primis per fora nudus eat.
Per fore nudus eat, iaceatque in pulvere, toto
Corpore, et obsceno perlinat ora luto.
45Perlinat ora luto, iaculansque per aera saxa
Seria tractantes non sinat ire viros.
Nunc opus est comites sensum cohibere furentem,
Et tetricas leges, consiliumque sequi.
Omnia quae confert oblectamenta voluptas,
50Praecipiti cursu fluminis instar eunt.
Semper abit velox, nec habet retinacula tempus,
Et volucri fugiunt mobilitate dies.
Disce quid hic possit sperari optabile, quando
Nasci poena, labor vivere, triste mori.
55Quid, sit forma, docent violae, rosa, lilia, quorum
Imbecilla aetas tam breve tempus habet.
Aurea caesaries sordescet, et vuida quondam
Splendidaque in rugas contrahet ora cutis.
Pro candore subit pallor. Vicina senectus
60Corpus Avernali polluit omne situ.
Conficiunt oculos lacrimis stillantibus anni,
Et veniens reddit lumina torva dies.
Lumina Lucifero nunc aemula: lumina, flammis
Quae faciunt hominum servare corda suis.
65Qualia quae Turnum, quae corripuere Leandrum,
Pelidem, Aeneam, Demophoonta, Parim.
Quid levibus ventis, quid inani fidimus umbrae?
Perpetibus, si vis fidere, fide bonis.
Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem,
70Atque bonos mores, iustitiamque sequi.
Tandem canus homo, vitiis oneratus et annis,
In tumultum vita deficiente ruit.
Saepius ante diem, dum florida vivitur aetas,
In cineres atros prima iuventa redit.
75In modo significant conspersi pulvere crines
Dictaque cum sacro pulvere verba novem.
Vita, licet vigeat, semper contermina fato est,
Et spatii superest inter utrumque nihil.
Qui sapit, et qui servit, et imperat, aequa,
80Et miser, et felix, conditione cadunt.
Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem,
Atque bonos mores, iustitiamque sequi.
Iam cineres adsunt: adsunt ieiunia verni
Temporis, et madidis flens metanoea genis.
85Haec est illa vetus, simplex, et casta parentum
Quae in terris mundo vita recente fuit.
Nam neque tunc homini caesis animantibus uti
Fas erat: arboreis frugibus usus erat.
Quod pyrus et malus: quod habebat aequatica lotos
90Quod rubus: illius temporibus esca fuit.
Per dumeta greges ibant impune per arva.
Vellere et uberibus se redimebat ovis.
Non erat ingluvies tanto saturanda labore:
Omnis erat sumptu splendida mensa levi
95Nec domini servis prandebant lautius. Unas
Terrigenis epulas una ferebat humus.
Talia mandabat Samius convivia poni,
Contentus vitae simplicitate senex.
Talia Saturnus, qui dicitur aurea quondam
100Saecula, et innocuos instituisse dies.
Haec igitur nobis vita est revocanda quotannis:
Quae premat affectum, luxuriemque domet
Nunc opus est comites sensum cohibere fluentem
Atque bonas leges, iustitiamque sequi.
105Moribus obscenis toties offendimus ipsum,
Aetheris a summo qui tonat axe, Deum:
Qui statuit maria, et terras, et sidera: tanto
Ordine coelestes qui facit ire polos:
Qui fuit est, et erit sine fine, et origine: tanti
110Diligit humanum qui pietate genus:
Qui fuit in terris olim sub imagine nostra
Visus, ut ad coeli nos animaret opes.
Et quia nos fieri superos propensius optat,
Si quod obest votis talibus odit opus.
115Nostra autem votis dementia talibus obstat,
Et qui caeca facit pectora nostra furor.
Haec sunt illa igitur, quae tam vehementer acerbant
Numina, facturae tam studiosa sua.
Inde, ut quoties homines delinquere cernunt,
120Caelicolas animo fama sit esse gravi.
Omnia tristantur caelestia regna, Tonantem
Cum laedi offensa relligione vident.
Et natura docet Divi quid mente volvent,
Cum cernunt spreto nos dare terga Deo.
125Tunc etenim pictor Divis lugubria fingit
Ora, genas humiles, triste supercilium.
Tum Stygii Manes Lethaeaque Numina gaudent
Et celebrant festos in Phlegetonte dies.
Cerberus exultans minus est venientibus asper,
130Et minus horrifico mugit ad antra sono,
Iam cineres adsunt: adsunt ieiunia verni
Temporis, et madidis flens metanoea genis,
His corrupta bonis mens instauranda duobus:
His medicamentis restituenda salus.
135Multa pudicitiam solvunt opsonia: multo
Fit sensus petulans, et sine lege mero.
Pauperies aufert quod fert opulentia parco,
Atque rudi improbitas est abolenda cibo.
Atque luxus iners peperit mala gaudia, franget
140Dicta peregrino quae metanoea est sono est,
Haec igitur nostris duo quae contrariae morbis,
Omne fugant, si sint continuata, nefas.
Qui gemit, et luget, sceleris quem penitet, omnes
Ad veniam Superos provocat, atque Deum.
145Rex Solymum David, fuerat qui factus adulter,
Nequitiam tali lavit in amne suam.
Sic sua piscator sepelisse piacula Petrus
Dicitur, et quassam restituisse ratem.
Post Stephani lapides, famosaque crimina Paulus
150Taliter ex imo venit in astra solo.
Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem,
Atque bonas leges, consiliumque sequi.
Et nunc tempus adest renovandis utile rebus,
Quando humus in fruges incipit ire novas.
155Iam discessit hiems inimica feracibus arvis:
Libera discusso iam fluit unda gelu
Iam tediit Procne: ima sunt de prole palumbes
Sollicitae: Venerem iam meditantur aves.
Incipiunt natis thalamos componere, cunas
160Texere, et aerias aedificare domos.
Inflammantur, amant, et voce fatentur amorem,
Ac passim dulci garrulitate sonant.
Rusticus ad cantus aures accommodat istos,
Dum colit, et putrem vomere scindit humum.
165Vomere scindit humum, spargitque legumine campos:
Unde sequens alias colligat annus opes.
Nunc renovant plumas volucres, coluberque veternum
Exuit adspirans ad iuvenile decus.
Primo igitur comites reparantur, ut omnia vere,
170Et natura suum tota recentat opus:
Sic animi probitas est instauranda, vetustas
Sordida tollenda est et cariosa cutis.
Nunc opus o comites sensum cohibere furentem,
Nostraque divino subdere colla iugo.


10. AD CORNIGERUM CARMEN IOCOSUM

Corniger Ausonio inter celeberrime vates,
Insignite boni nominis elogio,
Nemo det hoc vitio, tibi quod cognomen ubique est
Istud apud patres, istud apud populos.
5Corniger est aether, nobisque ostendere gaudet
Sidera, in obliquos cornificata sinus
Corniger est Aries, ubi ver, cum venit Apollo,
Inchoat. Europae cornua Taurus habet.
Cornua habent haedi coelestia sidera. Nutrix
10Ipsa Iovis magni cornua fronte gerit.
Exuit, et cum vult, assumit cornua Luna.
Corniger Aegoceros: cornua Cancer habet.
Di quoque cornigeri Libycae regnator arenae
Corniger est Hammon: cornua Bacchus habet.
15Finibus in Libycis opus admirabile quondam
Structa fuit iunctis cornubus ara Iovis.
Sunt deforme pecus cervi sine conubus, adde
Cornua, nulla pecus pulcrior esse potest,
Est pecus unius cornu, quod toxica vincat,
20Quod virus perimat cornibus omne suis.
Capripedes Satyri silvestria Numina gestant
Cornua: corniger est Pan Deus Arcadiae.
Tradidit Alcides Cereri pro munere magno
Cornua, Acarnanis quae prius amnis erant.
25Corniger est Moses, Lucae cornuta videmus
Tempora, et in manibus cornua Christus habet.
Coclea prolatis Nequinum cornibusurbem
Terruit, et trepidas civit ad arma manus.
Pasiphaen nitidi moverunt cornua tauri:
30Cornua formosae gratia frontis erant.
Et bellona regens pugnas inter prete cornu
Nunc cohibet, tali nunc ciet arma sono.
Cornua, cor magnum, robur munimen, et arma
Significant: cornu significatur honor:
35Cornua nata sibi cernens in flumine Cippus
Territus est, at rex si voluisse erat.
Magni aliquid semper cornu praenunciat ergo
Corniger est clarum nomen, et omen habet.
Vive igitur felix magno sub praeside, et usque
40Tu memor esto mei: sit memor ille mei.


11. DE MORTE ET DEDICATIONE POEMATUM | NICOLAI CORREGII AD ILLUSTREM ELISABELLAM | MANTUAE MARCHIONISSAM

Currite Tyrrhenae placidissima Numina Musae
Ad nova Corregii funera Nicolei.
Currite veloces ad Elisae limina Bellae
Quo se coelestes proripuere chori.
5Ipsa quod illius sacrifit carminis heres,
Funereos sumtus exequiasque facit.
Falcifer a nostro quamquam magis orbe remotus,
Et licet ignavus, frigidus, atque senex,
Dudum lapsus adest, veniens per regna nepotum,
10Sedulo ad hanc omnes iussit adesse diem.
Et turritae parens Divum Berecyntia dicta,
Vestaque, quod viridi gramine vestit humum.
Iupiter insigni dederat qui regna poetae,
Venit, et augustas iam sedet ante fores.
15Venit et ipsa gradu celeri Saturnia Iuno,
Et sacras oleis cinctas Minerva comas.
Mars quoque, qui vati Mavortia pectora fecit,
Venit, et acceptis exuit arma togis.
Venit, et Aonidum pater, et regnator Apollo,
20Qui decorat radiis aethera, et astra suis:
Venit, et ad sancti corpus venerabile vatis
Adstitit, ac cinxit tempora fronde sua.
Mox capulum ramis texit redolentibus omnem
Balsamo, et ambrosia pectora, et ora rigans,
25Et redolens myrto Cypria Venus, atque Cupido,
Qui retinet molli tela, facemque manu.
Sunt Veneri iunctae charites suavissima visu
Numina, quae aeternus conciliavit amor.
Pinnatasque ferens plantas Atlantius Hermes,
30Qui dare vim verbis, ingeniumque potest.
Et Dea silvarum teneris stipata catervis,
Teresiae rapido venit in arva pede:
Venit ut obsequium vati praestaret, Elisam
Viseret, Ambobus semper amica fuit.
35Nam paribus studiis ambo coluere pudorem,
Casta verecundos quos Dea novit, amat.
Attulit et flores et ab ipso gramina Cyntho,
Membra quibus vatis spargat, et omne solum:
Attulit et myrrham, casias, et cinnama secum.
40Thuraque in ardentes proiicienda focos,
Liber adest: Vulcanus adest: Neptunia currunt
Numina cum Nymphis candida Doris adest.
Numina nascentem quae respexere poetam
Ut facerent vultu prospera fata suo,
45Ad mortis venere diem: quo denique functum
His animum tenebris in sua regna ferant.
Et quo membra, quibus mens est sinceriter usa.
Funere sollenni restituantur humo.
Currite Tyrrhenae, neu sit mora, currite Musae
50Ad nova Corregii funera Nicolei.
Convenere igitur Nymphae Tyrrhenides omnes,
Quae mare, quae campos, quae iuga summa tenent:
Et totum querulo complentes aera planctu,
In terram laceris procubuere comis.
55Interea elatum funus, subiere feretro,
Quo magis illustres illa poesis habet.
Arnigenoe Danti comes it Certaldea proles,
Quem sua Laura premit, quem sua bella manus.
Haec sacrata cohors mediam suscepit Elisam,
60Atque per aerium trans mare navit iter.
Transiit Epiri trans alta Ceraunia: tandem
Constitit ad fontes Pegasis unda tuos.
Dicitur hic vatem laudasse Polyhymnia, et ipsum
Rettulit in superos, in numerumque Deum.
65Mox fletu absterso Bellam respexit Elisam:
Et Dea ad illustrem taliter orsa nurum.
O nimium felix formae splendore, virago
Progenie, sceptro, progenitore, viro.
Sed felix etiam longe mage, quod tibi tantus
70Tradiderit vates omne poema suum.
Vidi ego te in titulo scriptam, tua nomina legi,
Atque palam Musis conspicienda dedi
Gaudeo te nostri decoratam munere vatis,
Ac tibi tam clarum gratulor esse decus
75Immortalis eris, vivent tua nomina semper,
Et tibi vati fama coaeva tuo.
Ergo tui princeps memorem decet esse poetae
Semper, et illius manibus esse piam.
Tu quoque Pierias vigilando enitere ad artes:
80Tota nec in levibus tempora perde iocis.
Ne cade ab inceptis: summam virtutis ad arcem
Te labor exiguus, te parva feret.
Sic ubi laudatrix effata Polyhymnia, Divum
Talibus est dictis adstipulata cohors.
85Membra sepulturae tandem data: protinus Hermes
Signavit paucis hoc epigramma notis
Heic iacet heredem vates qui fecit Elisam
Nicoleos, gratae gratificatus herae.


12. SUPPLICATIO AD BEATISSIMAM VIRGINEM MARIAM

Gloria terrarum, coeli Regina, Tonantis
Mater, in humanis portus, et aura malis.
Cum peccata miser tristi mea mente revolvo,
Hiscere conspectus me pudet ante tuos,
5Nam tu labe cares omni: tu mundior auro,
Quod decies acri torruit igne faber.
Ast ego tabificis Erebi sum perlitus undis,
Et mea sunt Stygio sordida membra luto.
Sed quoties recolo tua tam clementia corda,
10Sollicitat paulo me minus iste pudor.
Spes mihi te spondet placidam mitemque futuram,
Atque tuam nobis pollicitatur opem.
Ergo meas sordes non aversata, favorem
Fer mihi progeniem iugiter ante tuam.
15Comprime bacchantes bona per mortalia sensus,
In scelus oppressa qui ratione ruunt.
Fac sapiant ori coelestia pabula nostro:
Fac mea divinus pectora pungat amor.
Fac habeam terras odio: fac Tartara vincam,
20Cum Phlegethonteos concitat ira Deos.
Esto mei custos inter discrimina vitae:
Nec manus in corpus saeviat ulla meum
Te duce sit mihi fas in Olympica regna reverti,
Et tibi discusso ponere vota iugo.
25Te tua Progenies interveniente gubernet
Rebus in adversis meque, meamque domum.


13. AD HERCULEM CANTELMUM

Salmus ades Cantelme: focis accendere sacris
Thura decet, divisque novas exolvere laudes.
Nam tua, quandoquidem saecli tu gloria nostri.
Non minus est curanda salus, quam publica, nobis
5Hei mihi vix tali possum te credere functum
Turbine, de tanto vivum evasisse tumultu.
Tanta fuit strages hominum certamine in illo,
Ut mens illorum horrescat meminisse dierum.
Num soror an virtus tulit haec te in proelia contra
10Vasconas atroces, Senonumque immania castra?
Ausus es, ista recens plus quam consentiat aetas.
Heu iuvenis miserande cruentos ire per hostes,
Et roseum tantis os obiectare periclis.
Myrmidonum, Dolopumque, furor, si respicis arma
15Gallica, ludus erit: minor est violentia Pathis:
Centauris, Lapithisque minor genus omne Scytharum
Mitius? Infernis rabies humanior Umbris.
Ecce vides in te Ligerim, Rodanumque, Ararimque
Praecipiti cursu ruere, et spumantibus undis
20Mars tonat in nebulis, et ferrea fulmina montes
Eversura iacit. Tu fers vestigia contra.
En Martis Bellona soror cristata trilingui
Angue comas, longoque manus armata flagello.
En serpentigeram quatiens venit aegida Pallas,
25Brachiaque extendens in vulnera porrigit hastam.
Et potest in tanto non formidare tumultu?
Martia per totos flagrant incendia campos:
Sub pedibus tibi terra tremit pulsata volantum
Quadrupedum strepitu, furor inter classica torvum
30Mugit, et intentat mortem feralis Enyo.
Agmina tu intrepido penetras horrentia gressu,
Extemploque tuos ad fortia facta maniplos
Non sermone cies: quamquam tibi copia lingue
Suppetat: in bellis melior tibi dextera lingua.
35Quis Deus has teneris vires infundere membris,
Quae vis corda potest tantis incendere flammis?
Num quod eras galeam, tegmenque indutus ahenum
Fidebas, teque audebas exponere bello,
Credebasque armis, ac si impenetrabile ferrum
40Te tegeret: quale illud erat, quo cinctus Achilles
Hectora, et Aeneas egit sub tartara Turnum?
Non venit a iaculis, non a thoracibus illud:
Quod facit heroas, quod vincit Olympia robur.
Amphitryoniades infans elisit inermi
45Serpentum fauces, et hiantia guttura dextra.
Sed vel luce sua facit hoc vitalis Olympus:
Vel genus in caussa est tanti genitura parentis,
Ut pote quem tulit ex atavis domus alta superbis,
Et studio armorum tenero insudavit ab aevo,
50Non potuit nisi magnanimam, nisi bellipotentem
Gignere progeniem rerum natura creatrix
Persimiles paribus gaudet producere natos.
Peleus Aeacides magnum generavit Achillem:
Pyrrhus Achilleo satus est de sanguine semper
55Vel plerumque solent dare fortia pignora fortes.
Heroes magni a magnis heroibus orti
Laomedon Priamum, Priamus tulit Hectora: proles
Iulia Assaraco venit, cui Dardanus auctor.
Tu quoque Cantelmae veniens ab origine gentis
60Pectore fers maiorum animos: nec tela, nec hostes
Formidare potest: nec cedere casibus ullis
Quod si puber ad huc tantum te attollis, et audes
Fortibus, et bello assuetis concurrere Gallis:
Quid poteris cum maior eris? Cum proflua mento
65Ostendet te barba virum? Cum fecerit olim
Iam matura tibi cilium magni Herculis aetas.
Nec fuit ista tibi prima experientia Martis,
Prima fuit cum te victorem Brixia pleno
Protestata foro est. Illo in certaminis aestu
70Viribus Hector eras sub casside: casside dempta
Visus es Astyanax, maiorque minoribus annis
Laus uit, aetatem superans mais inclyta virtus.
Altera cum Petrae summam tu primus in arcem
(Praecipiti meminere Athesis vada concita cursu)
75Pro Venetis pugnans victricia signa tulisti.
Tum nimis ardentem miserans fortuna iuventam
Opposuit sese iaculis, retroque retorsit
Marmora Teutonicis in te contorta lacertis
Macte animis puer excelsis: enitere toto
80Pectore, neve sinas pessum decus ire Latinum
Ecce quod invadunt Italos externa Penates
Bella: quod in praedam miseri damur hostibus omnes,
Hoc crudele nefas ultricia postulat arma.
Discite militiam iuvenes: navate gerendo
85Marti operam, patrios bello defendere fines
Vos decet: hinc opus est gentes arcere superbas.
Undique concurrens Europa furentibus armis
Nos emit, et posito languens iacet Adria fastu.
Rursus in Italiam Poenus descendit, et Alpes,
90Et maria in nomen coniuravere Latinum.
Rursum Cimber adest, gelidoque a cardine rursum
Vandalus erumpit, nostris in funibus alter
Hannibal est: alter Brenus capitolia pulsat.
Conculcata iacet gens, quae regnare solebat:
95Quae sola imperii solium sublime tenebat
Orbe triumphato, iuvenes adsurgere magnis
Ad virtutem animis, tantamque avertite pestem.
Tu in primis Cantelme, refers qui nomine et ausis
Grandibus Alcidem, desertam amplectere matrem
100Italiam. Pietas eius tua molliat exsta,
Et gratae officium sobolis largire parenti,
Quantum iure potes: nam ius praestantius armis.
Disiunctis Italos animis discordia in istas
Compulit ambages. Vestros haec dira libido
105Implicuit, dum damna ruunt in mutua, patres.
Vos si fata sinunt animis melioribus este,
Et studio pacis labem emendate paternam.
Hanc solam Stygii Manes, qua perdere possent
Italia imperium, libertatemque, decusque
110Invenere viam, missa est discordia: missum
Est odium crudele, domos quod dissipat omnes:
Quod consumit opes: quod funditus omnia vertit.
Atque ita venerunt non ferrea saecula, verum
Testea: confractis similes evasimus urnis.
115Hanc Deus ob noxam casus tot mittit acerbos:
Hunc pluit in terras, sed non advertitis, ignem,
Et pergit saevire, quoad concordia surgat.
Conspirate igitur iuvenes: meliora referte
Tempora : quae si non fiant argentea, si non
120Aurea: fictilibus saltem sint ferrea pulsis.
Pellite Barbaricum, non accersite furorem
Alter in alterius cladem, quibus urere certas
Proxima tecta, tuum subeunt incendia limen,
Ardetisque simul flammis communibus omnes.
125Tollere sola potest dirum hoc concordia fatum,
Et gravium stellarum istud restringere virus.
Scipiadum vobis vitus imitanda. Camillus
Torquatos, Coclem, Fabios, et ab alite Phoebi
Progeniem dictam vobis proponite: vestros
130Ferte per haec tam sancta patrum vestigia gressus.
Forte aliquis nostro surget de sanguine, tantae
Qui sit perfidiae, qui sparsi sanguinis ultor.
Hanc mihi spem Cantelme facis. Te Numina servent
Incolumem, tantoque velint te ornare triumpho,
135Et, quia salvus ades, sacras accendere ad aras
Thura decet, Divisque novas exsolvere laudes.


14. EX TRAGOEDIA, QUAE DICITUR ATILA, | CHORUS PRIMUS

Caelites, summo quibus est Olympo
Vera cum magni Genitore mundi
Vita in aeternum, requiesque nullis
Saucia curis.
5Nus, quibus sortem dedit inquietam
Triste primorum facinus parentum,
Ferre inhumanae prohibete gentis
Impietatem.
Bellicus nostras furor it per urbes,
10Marsque lorica radians ahena
Elevat cordis sitibundus ensem
Sanguinolentum.
Nulla speratur requies in istis
Cladibus: pestis magis ista semper
15Crescit, et virus iaculatur omnes
Omne per agros.
Iam diu noster rigat arva sanguis,
Et ferae caesos epulantur artus,
Atque per lucos laniata portant
20Exsta volucres.
Insolens campos populatus hostis
Abstulit fruges, alimenta vitae
Omnia in praedam dedit, atque passim
Regnat egestas.
25Pallor obscurum, macies, et haustis
Viribus languor moribunda pascens
Membra discurrunt, et ubique mortis
Errat imago.
Cernite aerumnas, miseramque sortem
30Coelites: nec tot populos sinatis
Amplius turbae petulantis istos
Ferre tumultus.


15. IN ILLUSTRISSIMUM ET EXCELLENTISSIMUM | PRINCIPEM FRANCISCUM GONZAGAM MANTUAE MARCHESEM | VENETORUM INVICTISSIMUM IMPERATOREM

1 Principe gaudendum est iterum victore reverso,
Musa move residem desidiosa lyram.
2 Dant sua Romanis victae cognomina gentes,
Et iam patratum testificantur opus.
5At nondum victi dederant tibi nomina Franci,
Quae tibi venturae nuncia laudis erant.
3 Nomen habes, Turcus, sunt haec praesagia rerum
Maxima, et hoc nomen grandius omen habet.
4 Esse ferunt regi Turcorum insignia lunas.
10Sol tibi, Sol certe nobilitate prior.
5 Vincere ab occasu coepit, mox vicit ad ortum
Res haec magnae omen prosperitatis habet.
6 Prima fugant Gallos (crescit tua gloria) Gallos
Atque gravem morbum bella secunda domant.
7 15Prima domat Francos, quid aget maturior aetas?
Virtus certe aliquid maius adulta potest.
Suspicor his signis aliquid sublime notari.
Quod precor in lucem tempora nostra ferant.
8 Gignit, alit virtutem usus, confirmat, et auget
20Perge igitur, fies Scipio vel Marius.
9 Omnia quae magnis capiunt e fontibus ortum
Flumina in ingentes amplificantur aquas
Si tuus a magnis sumens exordia rebus
Tendere in immensum significatur honor.
10 25Vive tuae splendor patriae, tecum Itala virtus
Surgit, et elatum tollit in astra caput.

11 Hydra venenoso letalia vulnera morsu
Intulit, et solo noxia dente fuit.
Natus in ardenti Libyae basiliscus harenae
30Vulnerat aspectu, luminibusque necat.
Ergo tuum tanto maius decus Hercule Thoma,
Quanto oculos morsu longius ire potest.
Ut minus est oculis missum vitabile virus,
Gloria sic maior regulus, hydra minor.


16. IN THOMAM UVOLFIUM DECRETORUM DOCTOREM | AC ALBERTUM DE RATTZENHUFEN GERMANOS | AMICITIA CONIUNCTISSIMOS

Fallor? An hi duo sunt, duo sunt, pluresque duobus.
Hi duo, et hi plures sunt tamen unus homo,
Corporibus duo, corde unus, cum viribus addat
Unio, tres, sic sunt tres, duo et unus homo.


17. AD MARCUM CABALLUM NOBILEM FICTOREM

Ipse nec est fictus, vivit Franciscus in auro.
Quod si fictus, opus Marce Caballe tuum hoc.


18. DE LUGUBRI CASU

Fert lupus infantem praehensa cervice, pater se
Proripiens nati pendula crura tenet.
Dum rapit inde fames, pietas ardentius istinc,
Heu tulit haec truncum corpus, at illa caput.


19. IN PAMPHILUM SAXUM

Pamphilus et Saxum duo sunt contraria in istis
Nominibus, saxum friget, amor calor est.
Sed tamen ignescit saxum, atque tenacius ignem
Servat, et coelo saxa pluisse ferunt.
5Pamphilus est igitur saxum, quod ab aethere venis
Igne calens, quo Sol, quo Venus alma calet.


20. AD IACOBUM ANTIQUARIUM

Tanta humanarum facta est mutatio rerum,
Ut videar mundo vivere nunc alio.
At quoniam noster manet Antiquarius aevi
Maxima pars, mundus qui fuit ante manet.
5Optima pars et res et rerum nomina servat.
Este alacres, mundus qui fuit ante manet.


21. IN CODRUM

Ilias in genibus spumat manus una lebetem,
Una veru versat. Tres obit iste viros.


22. AD CAROLUM AMBASIUM CALDIMONTIS | PROREGEM ITALIAE

Liberat a Gothis belli molimine Narses,
A longobardis Carolus Italiam.
Carolus esse alius: frustra Germania frendis,
Tuta sub hoc Italis, et diuturna quies.


23. AD EUNDEM

Qui tanta aggrederis circumdare moenibus urbem
Caesareos animis Carole vincis avos.
Perge: sed innocuum sacris praecor aedibus istud
Effice, ut aeterno tempore duret opus.
5Si quid habent odio superi, durabile non est.
Hi namque imperium totius orbis habent.


24. IN IMAGINEM CAROLI IAFFREDI

Picta videns domini, dominum putat ora catellus,
Dedala Iaffredum sic imitata manus.


25. IN HERCULEM STROZIUM

Strozius Heracles Venerem dum quaerit, adulter
Illius obscuras Mars erat ante fores.
Mars Iuvenem claudum Veneris ratus esse maritum,
Deprehendi in furto dum timet, arma capit.
5Confossum iuvenem ferro cognovit, et inquit,
Contentus Nymphis debuit esse novem.


26. DE MITRA ET PEDO PASTORALI

Mitra notat vitam duplicem: denominat unam
Actio, et istius Martha magistra fuit.
Altera, quam docuit soror altera, dignior ista:
A contemplando numine nomen habet.
5Sectus apex etiam duplicem praetendit amorem:
Hic genus humanum respicit, ille Deum.
Est etiam divisus apex sapientia duplex:
Scilicet antiqui Foederis atque novi.
Pastorale pedum pecoris tutela, luporum
10Et furum insidias, perniciemque fugans.


27. EPITAPHIUM STEPHANI DE BASIGNANA, | CARMELITAE THEOLOGI

Aspera continuo peperit cui vita labores,
Heis tandem Fato me miserante cubo.


28. AD LAPIDEM TABERNACULUM CORPORIS CHRISTI

Siste gradum: lapis hic venerabilis hospite Christo.


29. IN APOSTATAM DE SE IPSO LOQUENTEM

Deposui Benedicte tuam, rapuitque petrinam
Vestem, sic Ditem fallere posse ratus.
At mihi nil prodest vestis mutatio: nam me
Prodit calvities et mea lingua levis.

1 DISTICHON

2 TETRASTICHON

3 DISTICHON

4 ALIUD

5 ALIUD

6 ALIUD

7 TETRASTICHON

8 DISTICHON

9 TETRASTICHON

10 DISTICHON

11 IN THOMAM UVOLFIUM DECRETORUM DOCTOREM | AC AEDIS S. PETRI ET MICHAELIS ARGENTINENSIS DECANUM, | QUI HABEBAT BASILISCUM MORTUUM, IOCUS

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: