Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. ELEGIA CONTRA AMOREM

Consuluit pietas ut te Sigismunde monerem
Communem iuvenum ne sequerere viam.
Omnis enim tenera puer ut lanugine vernat,
Perdere in insano tempus amore solet.
5Quod caveas igitur scelus hoc, animique venenum,
Quid sit amor paucis instituare modis.
Mentis amor vitium iuvenile, cupidine formae
Visu animi robur debilitante fatum.
Hos ubi corda premens humanae tenacius haesit,
10Obligat imposito colla subacta iugo.
Et trahit facinus Veneri quodcunque videtur,
Nil veritum leges imperiumque Dei.
Res horrenda, facit licitum scelus omne videri.
Sic iacet affectu mens hebetata malo.
15Ut noctus aestivis obnubilat aera nymphis
Ac tenet oppressum sole latente diem.
Sic amor ante oculos animi velamina tendit,
Et trahit in caecum pectora nostra chaos.
Hinc securus amans per aperta pericula fertur,
20Quae nisi inops nullus adire velit.
Hic positi noctu scalis super alta domorum
Tecta sali, Getico dum riget aura gelu.
Hic iacet in latebris, loculoque reconditus arcto
Spem titubans inter fluctuat atque metum
25Pugnat in ambiguo sententia pectore duplex,
Vellet amore frui, vellet inire fugam.
Ille subit gladios, et pro muliere duellum,
Mox init egestam saguinolentus humum.
Fit pecus omnis amans dum pro ratione libido
30Iudicium nutu, temperat omne suo.
Quisquis enim vivit sine lumine mentis et usus,
Fert hominis vultus ingeniumque fera.
Est pecus, et fallax hominem mentitur imago
Testis opus melior, veridicumque magis
35Anser aquis gaudet, sylvis aper, aere Falco,
Legibus humanum consilioque genus.
Syrenes, Satyri Panes, Nymphaeque marinae
Et Lamiae humani corporis ora ferunt.
Si videas vultus, homines vidisse putabis
40Esse feras constat si intuearis opus.
Hinc igitur fati non sunt mendacia Vates
Quando homini vultus imposuere novos.
Qui partim sensu partim ratione feruntur,
Nec vivunt totos cum pietate dies.
45Hi sunt Centauri Minotaurique biformes,
Monstra quibus duplex ambiguumque genus.
Talia significant animos in amore iacentes,
Continue in mutum degenerare pecus.
Hinc bovis effigiem subit Inachis, aequora subter
50Latrat, et absorptas Scylla profundit aquas.
Nyctimene in noctis volucrem conversa, Medusae
Tempora Viperae complicuere comae
Utque scias quantum valeat subvertere mentes,
Inferior nullis cladibus iste furor.
55Aspice Leandrum spaciosa per aequora nantem
In se odium fati sollicitare sui.
Aspice pastorem Phrygium Spartana ferentem
Furta, domus lachrymas excidiumque suae
Suasit amor Scyllae regno spoliare parentem,
60Et dare Gnosiaco se patriamque duci.
Tanta animo rabies, hostem praeponere patri
Consuluit saevo saevior angue puer,
Aspice Theseae redeuntia vela carinae
Ferre Iovis neptes furta superba Deas.
65Crudeles casus tristemque attende rapinam
Nec servasse datam foedera vana fidem
Quid referam, Cinyrae coitum? Quid Biblidis ignem
Et scelera admisso Pasiphaaea bove?
Phasias hospitibus dedit aurea vellera Graiis
70Et secuit dura pignora parva manu.
Heu facinus crudele parens in sanguine nati
Tingitur in sobolem carnificata suam.
Ira malum minus est brevibus quia praeterit horis,
Longa veneno sus tempora vivit amor,
75Vivit, et assiduis hominem cruciatibus angit
Et tenet ardenti corda sepulta foco.
Caetera quae nostrum dicit mortalia vulgus
Crimina sunt longe perniciosa minus.
His etenim satis est uni nocuisse. Cupido
80Vult homines saltem praecipitare duos.
Semper enim tali febrit quicunque cicuta,
Vult alium vitio commaculare pari.
Aspice quam variis Erymanthida Iuppiter Ursam
Coepit, ut est virgo ludificata modis.
85Quot studuit verbis Daphnem facundus Apollo
Flectere, et ardori conciliare suo.
Te cui magnanimo grandes in pectora curas
Parturit antiqua gloria longa domus.
Et cui maiorum laudes calcaria subdunt
90Ut studeas atavis non minor esse tuis.
Hanc decet ex animo penitus convellere pestem,
Et sepire omnes, ne feriare vias.
At vitare locos, puer hic ubi retia tendit,
Atque ubi in insidiis ipse latere solet.
95Retia sunt iuvenum vultus, et amabilis aetas
Quae rapiunt sensus illa queantque novos.
Corda retundit amor, generosa negocia frangit
Nec nisi foemineum mente volutat opus,
Grandibus inceptis studiisque virilibus obstat,
100Nec probat heroa fortiter acta manu.
Negligit insignes quae sunt paritura triumphos
Et decora et titulos aestimat esse minus
Delicias, unguenta, iocos, et inertia laudat
Ocia, et ad Phrygios fila reducta modos.
105Invidus Aeneam Libycis tentavit in oris
Sistere, ne in Latium prosequeretur iter
Ne iacta imperii primordia poneret Alba,
Unde sata est orbis Roma futura caput.
Aestuat amissa Bryseide magnus Achilles,
110Languet et Argolicis ferre recusat opem.
Sic amor elatam studuit subvertere mentem,
Ut Venerem Graios poneret ante duces.
Ut iuvenis tantum decus obscuraret, et arma
Graeca forent laeso debiliora duce.
115Et quia nudus amor, studet exhaurire sequaces
Eximias luxu dilapidante domos
Hinc ubi quis lautis minuit patrimonia mensis
Ambulat attrita tristis inopsque toga.
Et quas cura patrum multis sudaverat annis
120Foemina longaevas una triumphat opes.
Et quoniam puer est, levium solatia rerum
Qualia blandiciae, basia, carmen amat.
Et quia pennatus, cito mobilis, et quia caecus
Praecipiti fertur per scelus omne gradu.
125Et quia fert arcus, mucronigeramque pharetram,
Atque facem, mala mens, ingeniumque ferox.
Incipit a risu, curis coalescit amaris,
Desinit in lacrymas improbus iste furor.
Quisquis amas igitur, quanquam fortuna secundet,
130Et facilem puppi det levis aura viam.
Sis memor eventus versaque relabere cymba,
Pervia tranquillo dum sinit unda freto.
Et cave ne subita maris involvare procella,
Dum tonat ardenti fulminis ira polo.
135Haec habui ad praesens, tibi quae memoranda putavi,
Dum cupio ad summum promoveare decus.


2. DE NATURA AMORIS AD IUVENES, | CARMEN IUVENILE

Omnipotens iaculis metuendus et igne Cupido,
Qui sibi mortales subiicit atque Deos.
Audentes animos amat, et sublimia corda
Gaudet ad eximium sollicitare decus.
5Ignipotens ideo, quia vult ardere medullas,
Pectoraque excusso fert animosa metu.
Aliger est, quoniam terris petit alta relictis,
Et secat excelsas difficiles vias.
Ambulat armatus, quia diligit arma Virumque
10Qui gerit audaci bella superba manu.
Legimus Alcidae et Achillis amores
Oenidae ardores? Tantalidaeque dolos.
Aspice Leandrum tumidos contemnere fluctus,
Et dare ventosis pensile corpus aquis.
15Perseus audaci veniens per inane volatu
Aequoream valido sustulit ense feram
Et paris invasit fausto Lacedaemona raptu
Unus amans tanta fortior urbe fuit.
Multa potest (fateor) virtus, Rhamnusia multa,
20Sed tamen in nobis praedominatur amor.
Quando amor in mentes coelo delabitur altas,
Protinus heroas semideosque facit.
Hi sunt qui factis celebrant illustribus orbem,
Et quorum penetrat nomen utrumque polum.
25Hos igitur stimulos, istas generosa iuventus
Disce pati flammas, et sapienter ama.

1 AD REVERENDISSIMUM ET ILLUSTRISSIMUM | SIGISMUNDUM GONZAGAM PROTONOTARIUM

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: