Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. versus magistri Tanti cancellarii | domini ducis Venecciarum ad magistrum Musatum

Musis, Musate, reor, prenomen honorum
Nactus es, et fama clima per omne volas.
Summe poetarum, qui spirant, laurea cinxit
Te caput; encleticus en tibi flecto meum,
5Tantus ego, Venetus modo cancellarius, audens
Tam tibi sublimi scribere vilis ego.-
Lucida cum celo declinat in ima sereno
Stella, novum surgit ex oriente iubar;
Sic post occasum surgis, Musate, Maronis,
10Cui Patavum plausus usque propago canet.-
Sci, vates, vidisse ducem responsa Iohani
Per te missa; tamen mente rebellat eis.
Nam dea celestis, Musarum maxima, cernens
Intuitu certo sydera quicquid agant,
15Uranie, ventura canens, ait: auguror esse
Certaque dimisit significata poli.
Uranon est celum; celestia famina linquens,
A re nomen habens non imitatur eam.
Senserat et vates ipsam breviasse loquelam;
20Sistolat hic tempus hic imitando deam.
Preterea sopita tibi prior esse videtur
Questio; per triplicem quem tulit esse modum
Quisve trium fuerit nucleare leonibus ortus
Pigruit et propter quid latet atque quia
25Altera, non solitum cum sit, miranda videtur,
Tamquam si nostris thus oriatur agris.-
Iusserat ut facerem dux qualiacumque valerem
Metra super dictis, facta iubendo legi.
Dum legeret, lector necdum mediasset, amenam
30In primis faciem turbat et icit ea.
Displicuere sibi, sed tandem iussit ut ipsa
Mittere deberem, summe poeta, tibi.
Ergo mitto sequens precepta ducalia. quo sit
Est tibi dispositum quisque planeta loco;
35Uranie cernat hinc elicienda futura,
Aut sibi non semper sydera vera canunt.
Qui maris est custos, Venetum devotio, summi,
Scriba, salutifere pistis in orbe sator
Scemate constructa miro requiescit in illis
40Ede, novans Ariel assimilata sibi.
Trinacria lato sociata leena leoni;
Lene dedit murmur Eolus, unda vadum.
Ede palatina simul ambo iocando cibando
Rugitus dantes physis amicat eos.
45Hic agit, hec patitur; hic gignit, concipit illa
Tres enixa suo tempore nocte satos. -
Non istos Ariel sivit viscasse cerebrum
Sicut physicines esse solere ferunt
Rugiat ut triduo genitor frangatque tenacem
50Humorem cerebri, tunc quasi vivat ob id. -
O quibus est physis totiens descripta leonum,
Addite: lex Venete non tenet ista locum.
Per triduum rugire tamen studuere parentes
Crebrius et valide, voce tenente moram.
55Non oportunum fuerat rugire; petebant
Nati braiantes ubere matris ali.
Post triduum pausas solitas habuere; satorum
Activum meruit unus habere genus.
Viderunt gentes Venete, nos vidimus ire
60Mox natos querule querere matris opem. -
O duplici res mira modo! Lucina removit
Fessa modum veterem, sic recreata novo,
Sive quod in reliquis verax, mendacia vates,
Lethe hic infectus, famine pseustis ait.
65Multis principibus et multis regibus olim
Hoc fuit in voto, nec potuere sequi;
In caveis multis sociata leena leoni
Dicitur, et nullis fas peperisse fuit. -
Ecco cronografiam. postquam promissa prophetis
70Salvificans venit gratia vera fides,
Viginti vicibus et sex iubileus abivit
Annus et incepti quod superestat habet.
Quatuor in radice quadrata tolle quadratum
Cum recte numeras, inde bis octo facis.
75Tempus erat quo scenopigia servat hebreus,
Septimus in numero mensis abimbre sacer
Quo primo lux facta die; modo dicitur esse
Sol dominus lucis que duodena fuit.-
Rector apostolicus venetusque fuere Iohanes;
80Ille leves animas, hic regit has et onus,
Inclita quem Venetis peperit Superancia proles,
Quem probitas, virtus, sollicitudo beant.
Hinc sublimari meritum diadema coronat;
Annus lustralis quo ducat iste fuit.-
85Sidera sic ibant; faciem nam luna secundam
Cancri tunc peragrans ipsius edis erat.
Altera fraterna lux hanc traduxit in edem
Fratris, at Erigones yma tenebat iter,
Qua renovando Iovem lancem librare propinquat
90Nocti sed fessus equiparare diem.
Mars anni dominus, Stilbonque meabat in ipsa
Lance, sed hic levior prevolitavit eum.
Quem prima sivit facie, meat ipse secundam;
Scorpius in media Cypri de parte tenet;
95Sic et Saturnum retinebat Aquarius, unde
Cerni non potuit, sole, sorore, Iove
Tetragonabat enim Martem Veneremque latenter
Diffugium faciens retrogradando celer
Cum signo renovante Cronon; caput extitit ergo,
100Proxima Mercurio cauda Draconis erat.-
Quid velit hic Marcus Ariel signare futurum,
Quisquis es in Patavis discere glisco; doce.


versus Muxati | respondentis ad predicta

1 Diva parens heroa, metris attende remissis;
Forte ea plus pensi quam mediteris habent.
Atque tuam pretende chelim paulisper in altum;
Aspiret velis fortior aura tuis.
5Hactenus admissi per molia verba Iohanis;
Temptavit nostros altera cura modos;
Panditur archigrafi magni ducis actio Tanti
Que non est humeris tanta ferenda meis.
Hic sublatus humo, convexi culmina celi
10Tangit et a nobis pene videndus abit.
2 O Patavos inter mea parvula vatis ymago,
Qui, cum scire pares, erudiendus eris,
Nil mirum, si summa placent tibi carmina Tanti;
Ante tuos ortus quippe magister erat.
15Hic meus a summo sibi diggerit omnia celo,
Sedulus, hac mecum factus in arte senex.
Raptus ad octavam persepe per ardua speram
Destituit gressus post sua terga meos.
Nec fari me pudet; placcabilis illi
20Sepe quidem didici, sepe magistra fui.
Nonne vides illi quam sint notissima celi
Sidera sub propriis enumerata rotis?
Stella per occasum gradiens et queque per ortum
Volvitur aut toto lucet in orbe, sua est.
3 25En ego sic simplex, uno sub climate vivam?
Hei michi! dic: de me quid, mea mater, erit?
4 Sufficit et satis est animo si vixeris equo;
Sit tibi cum paribus vita beata tuis.
5 Sic faciam; quid me magnis conferre valeret?
30Insector, parve condictionis ero.
Nunc michi dic de te, celi regina comati,
Cuius ab eterno famine nomen habes,
Cur responsa tuis ipsis affatibus egre
Sic tulit enixe de novitate lee?
6 35Sperabat stellis sic oblectatus in illis
Me positis illas equiparasse feras.
Nec quesita fui, nisi quis michi detulit illud
Indicium nostris applicuisse polis.
De genitis certamen erat, vivisque satisque
40Sicque alitis nulla posteritate feris.
Quid super hiis dici potuit, quam corpora physis
Quas habuit vires fudit in illa suas?
Pono super brutis prelustria sydera raro;
Plus ea quam credas nobilitatis habent.
45Sunt eciam nobis alie quibus utimur artes,
Que species multas utilitatis habent.
Quod peragunt parce; Stigii sum conscia pensi;
Cerno sub infernis semper futura polis.
Sepe michi verum tepidis inquiritur extis,
50Nullaque me scisso corporo fibra latet.
Etheris interea cerno, servoque volucres,
Cum quibus indicio liberiore fruor.
Ars mea venturi quicquid sibi murmurat ales
Concipit; audite dant michi multa fere;
55Nonnisi percusso panduntur murmura celo
Nulla latent aures climata tacta meas.
Si bene tunc vidi, veneto latissima regno
Rura per augurium iuncta fuere meum.
Non adii stellas, aliter contenta minore
60Indicio; satis hec explicuisse reor.
Tempus erit, non longa mora est, ut in omine vestro
Exultet magni forsitan aula ducis.
7 Adveniant bona, diva, precor, dum talia semper
Sint bona cum Patavo participata meo.
8 65Sic et erunt; hiisdem fundata penatibus olim
Nectitur auspiciis utraque terra bonis.
9 Cumque fluant multis plerumque vocabula metris
Vel producta parum vel breviata nimis,
Dic, dea, si vox hec "sopita" sit emula nostre
70Que fuerat metris attenuata meis.
10 Emula non, sed leta, novum quia senserat usum,
Vox fuit antiquos non imitata viros;
Vox nova visa fuit prima quia venit ab arte,
Tempore sed nullo tollitur artis opus.
75Detulit autori qui res ab origine format
Vox tua, lex cuius digna favore fuit.
Fonte cadunt greco quas format Ugucio voces,
Sicque brevis greca fluxit ab arte "sopor".
Salva fides veterum maneat, cedatque sopori
80Qui dominus stirpis, si volet, usus erit.
11 Mater, in hoc verbo cur sola mireris arte?
De tanta Tantum suspicione trahe.
12 Temptet in herois Nasonis carmina nostri
"Thesea pressuras semisopita manus";
85Tantus in hoc tecum voluit colludere verbo;
Illa tamen ficti verba soporis erant.
13 Dic, age, cum teneat veterum monimenta priorum
Tantus ut e minimis nulla movere velit,
Quod semel obtigerat vix de tot milibus uni,
90Cur caput est terni sic breve sepe pedis?
14 Hoc ingens vicium est atque intolerabile semper,
Sed rudium mos est, quos grava artis onus.
Hoc sibi nonnulli licitum fecere moderni;
Laudat in hoc, vates, iussio nostra graves.
95Hoc michi mens fuerat nulli indulxisse poete;
Sed iubeo Tanto cuncta licere meo.
15 Certe equum est liceat; ratio non discrepat ulla,
Ne bene quo cepit carmine liber eat.
Dux quoque lustrales ducat feliciter annos
100Mille; sequens totidem tempora Tantus agat.


2. versus magistri Tanti cancelarii respondentis | ad predicta carmina magistri Muxati poete paduani

O "ducat", o verbum positum breve, ni tuearis,
Dedecus es scribe, fratribus atque patri.
Tu quoque despectum vilesces, aut Libitina
Indignum fies te rapiente nichil.
5Inter honorandi pretiosa poemata vatis
Morsibus obtrectat te prosa sagax.-
Criminor ante; faties incognita fallere fecit
Culpantem; latuit unde propager eum.-
Inter sic et non distantia maxima; iusto
10Causarum meritis mota querella silet.-
O tu lux de monte Thabor, tu Thebe repertor
Carminis et cithare, Thespiadesque novem,
Tu quoque Palla Iovis de vertice nata, venite;
Criminor a prosa falsificasse metrum.
15Subdimur arbitrio quorumlibet; inde remotum
Auribus enormem poscimus esse Midam.-
Assumus en liti. quid fare? crepusculet ipsam;
Finis ei dabitur lucidus absque Mida.
De duce sermo notans regimen quinquene profatur
20"Annus lustralis quo ducat iste fuit".
Imperat imperialis apex, rex regnat et ipse
Dux ducat; hoc Veneta famen in urbe vetus.
Dux ducat exercens regimen; dux ducit euntem
Ut vir honus, cecum femina, nauta ratem.
25Qui ducit servit, sed qui ducat, hic dominatur.
Dux famulans ducit, dux dominando ducat.
Forsitan equivoco fallit duce, tempora mutat,
Fucus inest? cernat, "duco ducoque" sumus.
Non venit a "duco ducis" "dux"; est pater eius
30"Duxi", preteritum, sicut in arte patet,
Cui, quamvis primam longet positura, coegit
Hanc natura brevem; "dux" imitatur eam.
Propter id accentum veterum profertur acute,
Casibus in cunctis abreviatur item.
35"Rex" vero e contra non a "rego" gignitur; eius
Est genitor "rexi"; vox nec acuta fuit
Sed circumflexam veteres cecinere videntes
Natura longam, nec positura iuvat;
Longa fit obliquis etiam prior. unde recessi
40Regredior; valuit "dux" generare "duco";
Istius est "duco" proavus, cui longior etas,
Sillaba longa datur, in pronepote brevis;
Sic proavo pronepos; felicior hic regit, ille
Ducit. id antiquis assimilare potes
45None Thare pater est Habrae? patre grandior hic est
Hic Isahac legitur, hic genuisse Iacob;
Iste Ioseph genuit, qui sub Pharaone Canopo
Prefuit. huic caruit prima propago pari,
Sicque "duco" pronepos proavum superavit honore.
50Proque nutrire "ducat" equivocatur ei
"Dux" fuit exarcus patiens; meminisse valemus
Si revelasset eum sors velut ante fuit.
Ut Nabucodonosor rem sub brevitate volentis
Enarare vide sermo quis aptus erit?
55Qui fuit exarcus reducavit sive reduxit?
Rem prior eloquitur, nubilat alter eam.
Non est ergo "ducat" quod "ducat"; noscitur autem
Pro nutrire magis; "educat" inde venit
Si tamen insolitum novitas id dicere temptet,
60Argus Aristorides quippe licere facit.-
Qui subrident? veniat sententia qualis
Cumque; vel hic discam, vel metra clara micant.-
Altera pars distans nequit alegare quod obstat
Ludit ac inditio parvula prosa suo;
65Vidit enim quartum casum post "ducat" euntem;
Non eget adiuncto significare "ducat";
Nec, licet Alani violenta licentia longet
Hic derivatum nomen, adheret ei,
Nil titubans casum; servat nativius illud
70Finibus inmensis aurea dragma ducum.
Unica dumtaxat reperitur abusio longans
Illud compositum cum preheunte manu
"U" dempta, sed nec veterum fuit ullus in ausu
Illud iuncturis associare metris.
75Nonne recordaris Dominum iusisse quod ulla
Non pateretur agi conditione sacrum?
Cur Habrae natum, quem iussit sacrificari,
Parentem vetuit sacrificare patrem?
Temptativa fuit tantummodo iussio; temptat
80Sic te prosa sagax, sic imitata Deum.


3. Domino Muxato poetarum poete propter | prosulam monentem forte aliud quam iustum rescribitur | per metrum iambicum trimetrum et dimetrum

O magne magnos inter et felitior
Virtutibus quam panditur,
Muxate, vatum principatu clarior
Quam plena luce Cinthia,
5Ultra mereris laude sublimarier
Quam sit modernis traditum.
Comes tibi sit longitudo temporum
Et concupitis affuas,
Nec corrigenda misceantur actibus
10Nec horreas ob Eacum.
Ducis peregi iussa mittens parvuli
Tibi saporis carmina
Ut spreta que ducalis icerat manus
Remorsa me calumpnient.
15Audivit ipse letus ubi carpitur
Cesura tercii pedis
Ni longa sit, licet dea licencier.
De quo dee regratior
Et curiale dogma spondeo sequi
20Parens inbenti sanius.
Vidi seorsum quo gravarer acrius
Ni prosa deviaverit
Monens cavere me quid egerim "ducat"
Ponens ut nunc hic ponitur
25Sed nostra salsis verba de paludibus
Inusitata regiis
Ad Uraniam vel sorores ipsius
Deducta palent primitus;
Vident ibi nam tullianis omnia
30Depicta Tempe floribus
Et audiunt iocunda sacri murmura
Fontis caballo conditi
Cibosque cernunt per ministros Palladis
Viris datos capacibus.
35Ramosa virtus quadrupes hic pullulat
Qua vita fit beatior,
Sed cum domesticaverint se regia
Vatis, fugato pallido,
Sument vigoris pauluilum. dicet "ducat":
40Non sum quod esse remini;
Inflectit en me prima coniugatio,
Sed alterum vult terciam.
Vos imperatis, optio vel altero
Fit; indicans ego fui;
45Rex regnat archos, imperator imperat,
Sic "dux ducat" nos dicimus.
Nam dux ducavit usque tunc quinquenio
Equante lustrum tempore.
"Ducis" propago docta patris tempora
50Ni rapta serrat ut "sopor";
Aut uniatur dictioni dictio;
Quandoque nam mutabitur,
Hortata dictionis est mutatio
Mutationem carminum.

1 Muxatus

2 Uranie

3 Muxatus

4 Uranie

5 Muxatus

6 Uranie

7 Muxatus

8 Uranie

9 Muxatus

10 Uranie

11 Muxatus

12 Uranie

13 Muxatus

14 Uranie

15 Muxatus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: