Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Pandulfum Malatestam | impuberi tum aetate adolentem | atque Arimini principem

Illustris veterum progenies ducum
Auctura Italicum militiae decus
Antiquae, egregia siquid ab indole
Veri praescia mens longius augurat,
5Pandulfe, hanc tibi quo possumus aptius
Conamur, tenues, Aoniis diu
Distinctam fidibus tendere barbiton,
Qua iam quaeque geres fortiter auribus
Intentis moduler prodita posterum.
10At nequa dubius forsitan hic roges
Ecquidnam meritis addere fortibus
Exilis gracili Musa queat sono,
Noris quam facile protinus evehant
Sese quae modicis edita ab ortubus
15Sensim per numeros proveniunt suos.
Hanc ergo in reliquum sic meditabimur
Exemptam exiguis ducere vocibus
Priscorum sonitus inter, ut arduis
Iam factis etiam proxima consonet.
20Quin et cum superum numine res tibi
Crescent eximiae, surget et altior
Nobis ex humili spiritus et tuas
Per laudes agilis nos feret. Interim
Quas haec cunque tibi primitia levi
25Praeludit cithara, ne fuerit precor
Tanti parva quidem continuo mora,
Quin aequa accipias aure. Solent prius
Neglecta, interius si vacat inspici,
Quondam non minimo post pretio fore.


2. ad P. Glyceren: laus poetarum

Virtute maius nil, Glycere, boni
Divi dederunt, ne stolidas opum
Vires et insanos honores
Assiduo mediteris ore.
5Ast ipsa, vatum ni celebris tamen
Et clara cantu est, sic latet abdita
Abstrusus olim ut fulgor haeret
Gemmeus, artificis quousque
Detectus acri diradiet manu
10Videre patres indigetem deum
Aeneam et iidem ipsi superbum
Hectoreis spoliis Achillem.
Sed Musa, longo ne pereant die
Nobisque noti tam bene sint quam avis,
15Deduxit illos nos adusque
Carmine perpetuo nepotes.
Est et fides et gratia vatibus;
Est dulcis oris spiritus; est amor
Qualem nec ullus praestat ipsis
20Omnibus exanimis sagittis.
Invisit Orpheus impia pallidi
Ingressus Horci regna, inamabiles
Manes et horrendas tremendi
Eumenides famulas tyranni,
25Illhinc acerbo funere coniugem
Raptam reduxit pene, potentibus
Vocum Camoenis aeque et omni
Threicia modulatus arte.
Quin ipse dura caede per aridos
30Discerptus agros, Euridicen suam
Iam voce quaerens nil suprema
Quam miseram Euridicen vocabat.
Et nos venustis moribus et tua
Virtute capti hac tenui lyra
35Primisque et extremis pudicam
Carminibus Glyceren canemus.


3. in obitu Roberti Malatestae ducis invicti | ad cives Ariminenses consolatio

Ecquid diminuet graves
Hic cantus lachrymas, Pieri, civium
Et luctu statuet modum?
An, desyderii vulnera refricans,
5Iampridem cicatricibus
Obduci leviter coepta, recluserit?
An ne, ut sera medentium
Maturo auxilium fert manus ulceri,
Sic quando incipiat dolor
10Longo iam fieri tempore languidus
Tristis lugubribus diu
Morentum numeris cura levabitur?
Utcunque eveniet, iuvat
Et mi consulere et quaerere civibus
15Qualecunque meis opem.
Ergo tam cito sic, optime principum,
Improvisus abes tuis
Et nos te ex oculis protinus auferens
Tantis deseris in malis?
20O fallacem hominum spem et fragiles quoque
Fortunas et inania
Commenta, in medio quae spacio ruunt!
Heu quanto, miseri, antea
In fluctu obruimur quam placidum prope
25Portum cernere possumus!
Tu nobis reditum pollicitus bona
Spe mentes dubias prius
Implesti, sed erant flatibus editae
Voces aereis tuae:
30Urgebant etenim fata tibi grave
Et clarum facinus dari,
Ut scirent homines quae vegeto tibi
Vires consiliis forent,
Quod virtutis opus rebus in arduis,
35Quod robur quoque pectori
Perstaret, quibus heu iam violentior
Fati vis aderat comes,
Hunc iidem ut cumulum vix homines opum
Tantarum inspicerent procul,
40Sublatum ex oculis quaerere pergerent
Incassum queruli diu.
Ex quo nanque die visus es acribus
Formidabilis hostibus,
Multa caede virum exercitus insolens,
45Virtute eximii ducis
Confisus simul et robore proprio
Innixus, penitus tibi
Prostratus cecidit continuo deum
Confossus iaculis velut
50Aut vibrante Iovis fulmina dextera.
At dum functus honoribus
Incedis tibi quae munera Pontifex
Romanus dederat tuis
Incensus meritis, heu volucris nimis
55Nobis te eripuit dies,
Nobis atque tuae, dux bone, patriae,
Commune Italiae decus
Et flentis columen militiae, sed heu
Nobis, heu magis omnibus
60Nobis eriperis iam solitis tuae
In spem vivere gratiae.
Haec cives ego mecum, haec quoque saepius
Frustra conquerimur simul
Curis solliciti pectus inanibus.
65Sed nullis querimoniis
Interrupta prius fila tenax colo
Curat Parca reducere.
Ergo perpetuis usque doloribus
Angemur miseri? Neque
70In mentem veniet ne bene commodis
Nostris alterius vice
Ingrati posthabita simus et impii?
Nam terras simul illius
Implevit memores gloria nominis,
75Hunc ipsum ad superos, ubi
Aequaret meritis praemia fortibus,
Aeternum stabili manu
Ducens asseruit perpetuoque apud
Hic aevo fruitur deos,
80Felix caelicolas inter et arduos
Heros eximius duces.
At non ille tamen sic etiam sibi
Soli consuluit bene,
Sed nos respiciens, ut decuit, quoque
85Solari voluit suos
Tantam qui sobolem, tam similem sui et
Quae se tam referat, dedit
Nobis, intuitu cuius et altius
Actus visceribus dolor
90Tandem desineret fractus et ocyus
Hac solamen imagine
Perfusos animos laetitia pari
Expletos ita redderet,
Tanquam nulla prius damna subiverint.


4. ad Glyceren, ardentis animi affectum declarans

Huius affectum penitus furentis
Spiritus siqua, Glycere, videres,
Forsan hunc olim paterere casto
Pectore condi,
5Cum tibi supra caput atque circum
Aureos crines volitans, anhelus
Pendeat semper semel ut nitenti
Sidat in ore,
Hic ubi sanctos veneratus ignes
10Syderum, laeta quibus ipsa fronte
Lucidum fulges, nitidos pererret
Purus ocellos,
Iamque, de sacris facibus furore
Percitus, sensim subeat recessus
15Quosque dum tandem veniat pudici
Cordis in aedem.


5. optat Iulium Alexandrum Capellam sub populo | in amoenissima villa Bernardi Bembi Veneti senatoris | clarissimi sita amoris cura solari

Quae, Iuli, vitreas populus arduo
Bembeas ad aquas vertice tollitur,
Vivum cespitem obumbrans
Intonsa bicolor coma
Certatim ut vigeat, tendat et altius,
Hanc Nais fovet et nutrit Amadryas,
Haec intus vegeto, extra
Puris illa liquoribus.
5Quin huc, torret ubi Sirius aridos
Fontis et pluvium combibit aera et
Phoebeos subit ignes
Fervens Herculeus Leo,
Fessus se recipit Faunus et igneos
Frondosis relevat Heliadum artubus
Nunc aestus, modo lympha
Arentem gelida sitim.
Felix deliciis tot locus: at magis
10Ducentis domini munere cum libet,
Huc paeana canentes
Phoebo Pieridum choros.
Hic te lesbiaca visere nunc velim
Solantem cithara nobilis asperos
Digressus Ariadnes
Congressusque laboribus
Partos innumeris; quis ego saepius
Horrerem metuens, heu tibi, ne gravi
Succumbas oneri, ni
Quantas ipsa Cupidinis
15Vires sufficiant spicula noverim
Expertus, totiens quae vacuo mihi
Haeserunt lateri, utque
Inspirat dominae levis
Surgentes animos aura nec arduis
In rebus patitur ponere, pendula
Sed spe detinet usque
Erectos leviter sinu.


6. refectio apud aquulam in vigiliano | Nicolai Franchi praesulis Tarvisini

Heus puer, mihi cessas
Lentus pocula promere?
Non quibus scatebris vides
Arva temperet arida
5Lympha quae tenui procul
Monte desilit arduo
Et gratum domino inde
Iugis irrigat hortulum?
Hunc vina propere ferens
10Curre Caecuba vel Chia
Vel quod iis prope collibus
Dextro numine provenit.
Prosit hic, age, tristem
Curam extinguere pectoris,
15Curam quae nimio exedit
Igne nos penitus leves,
Siqua insederit altius.
O quae virgineum lavis
Pura corpus in unda
20Nympha, fas laticem sacrum
Ore ducere languido
Diluti tibi Libero,
Qui Nymphas neque dedecet,
Quae fotu gelido sinu
25Iam lavere perustum
Flagrantis Semeles Iovi
Ereptum ex utero deum;
Fas sitim abluere interim
Dum Phoebi iubar aureum
30Terris imminet aridis
Qui per ampla Leonis
Terga nunc rapidus furit.
Mox, vestris ego poculis
Refectus citharae manu
35Admota, facili lubens
Voce carmina dividam.
O quis me potior tunc
Fundet verba sonantius?
Dulcem quis melius fidem
40Grato pollice moverit?
Dicam perpetuo tuos
Ire tramite rivulos
Qua loci dominus per
Doctos duxerit ordines.
45Dicam lucidius vitro
Te stratos super hac et hac
Iter ferre lapillulos.
Adderem quoque quam levi
Haec distinxerit arte,
50Qui te praecipue colit
Franchus pontificum decus.
Illius sed erit locus
Laudis post alius mihi,
Unquam si ocia libera
55Nactus vixero vitam
Musis quae sine dulcibus
Felle mi sit amarior,
Illis at comitantibus
Melle sit mihi dulcior,
60Siquando auspiciis deum
Meo hanc duxero nutu.


7. Apollinem precatur, ut fas habeat Horatium Flaccum | imitari atque utriusque interim laudes canit

Dive Latona sate, qui supremi
Dulce pertentas animum parentis
Aureo plectro et cithara decorus
Fratris eburna,
5Tu, poetarum venerandus auctor
Quem novem circum resident puellae,
Tu salutari revocas veneno
Corpora leto,
Tu procul ventura vides tibique
10Deditus sentit recinentis augur
Alitis linguas volucrumque pennae
Praepetis omen,
Tuque tot late spacium prementem
Iugerum multa colubrum sagitta
15Sternis: hinc dictos celebrat iuventus
Pythia ludos.
Hic pedum cursu iaculove primus
Et potens coestu meliorve disco
Et catus lingua Esculeae reportat
20Frondis honorem.
Arbore excerptae varia corollae
Pendulos crines poterant decere,
Cum tibi non dum propria virerent
Tempora lauro,
25Quae, tuus quondam iuvenilis ardor,
Ut simul terris fugiendo inhaesit,
Sola de cunctis decorat recepta
Teque tuosque.
Te Claros nec non Pataraea regna
30Teque natalis tua Delos amplis
Laudibus tollit, colit et verenter
Delphica tellus.
Phoebe, qui curru nitido per orbem
In die curris semel et vaganti
35Nocte fulgentis radios sorori
Porrigis ultro,
Splendidum mentis mihi lumen atque
Spiritum reddas modulantis oris
Ut queam gratis fidibus latinum
40Dicere carmen,
Quo fere primus docilis modorum
Daunius vates meditatus aequas
Protulit laudes tibi feriato
Secula centum,
45Quove nunc divos puerosve divum,
Nunc opes regum canit, aut protervae
Improbis actus stimulis iuventae
Detegit ignem,
Aut humi prave vitiis gravatos
50Deprimit multoque levat decore
Aureos mores, fidicen per omne
Nobilis aevum.
Fas mihi gressus avide sequenti
Illius tantum nemorum per alta
55Progredi, quo me meritis decenter
Frondibus ornes.


8. ad Daphnin

O qui perpetuo nulli vel amore secundus
Es vel honore mihi,
Cessure et meritis ullo post tempore nunquam
Pectore, Daphni, meo,
5Accipe quid mediter vel qua deducere vitae
Quod reliquum est studeam,
Ne mihi ad extremum contingat dicere: "Troio
Sero in equo sapimus",
Neve novi quicquam acciderit, quod mente prius non
10Evolvisse queam,
Sed valeam, siquid veniat spem praeter, id omne
Apposuisse lucro,
Sicque utinam faveat divum clementia coeptis
Propositisque meis,
15Ut mihi per dextrum directa est orbita callem
Quomodocunque ferar!
Est duplex hominum genus et via bina per illos
Ambiviumque itiner,
Atque utrunque quidem digna se laude tuetur
20Praesidioque suo.
Sunt qui pervigiles ad agenda negotia nati
Alterum iter teneant,
Qui patriae tendant et cognatis et amicis
Ferre salutis opem:
25Magnum opus et cunctis memorabile, quale benigna
Tu quoque saepe manu
Tractas et celeri praecurris nomine quosque
Est tibi cura sequi.
Sunt alii quorum ingeniis est semita miris
30Altera trita modis,
Quis urbis strepitusque forique frequentia certo
Grata animo minus est,
Atque ideo altorum nemorum fluviumque recessus
Quaerere semper amant,
35Iam quibus inventis dulci requiete fruuntur
Compositisque bonis.
Nec segnes adeo nihil ut mortalibus ipsi
Parte sua inveniant:
His sed in arcano gravium solertia rerum
40Pectore multa viget,
Qui validum scriptis multo molimine quaerant
Posteritatis opus.
Quos ego, ut ingenii vires patiuntur, amoenis
Insequor usque locis
45Et modo per summos dextrum perducere colles
Nitor in alta pedem,
Nunc levibus Musis secreta in valle vagari
Laeta per arva iuvat.
Qualis nempe tuis nodo cum spaciarer in agris,
50Forte ut eram propius,
His oculis illas vidi properantis aquai
Leniter ante caput.
E quibus una, sacro postquam invitaverat acrem
Pellere fonte sitim:
55"Hinc tibi spes omnis vitae quam concupis", inquit,
"Atque quietis erit.
Haec varios haustus secum et medicamina plura
Unda salubris habet,
Tristibus et cunctis animi valet una mederi
60Sollicitudinibus."
Dixerat, at flexis genibus veneratus adoro
Mox ego pronus aquam.
Atque avidus summo tetigi vix ore liquorem,
Cum subito invaluit
65Maior vivendi curis procul illa voluntas
Et mihi certa magis,
Quam mihi dii faxint propriam, ne forte relabar
Amplius, ut soleo,
Alterius vitae in fluctus agiterque procellis
70Horridioris aquae.


9. ad Iulium Antonium Cheregonium | in duro amore Aldulae

Iuli, rure domi foro urbe miles
Annosus positis quiescit armis,
Grandaevi renuunt boves aratra,
Putris in tenui phaselus alga
5Secreta pariter senet quiete.
At quae solvet amore me senectus?
Non, si Nestorei mihi dabuntur
Tithonive dies, misellus unquam
Tantorum inveniam modum laborum.
10Heu, duro satius fuit tyranno
Servire et gemere in tuo, Perille,
Tauro condite, Gorgonisve vultu
Obdurescere, pascere et rapacem
Crebro pectore Caucasi volucrem
15Quam ferre imperium malae puellae.
Nam solus licet ambules beatus
Et pleno teneas amore fastus,
Pondus nulla tamen diu puella
Habet multivola et maligna et audax
20Nec sic flamine summoventur undae
Ut mentem huic variae premunt procellae.
Obsistam tamen et levem et superbam
Prece et muneribus minisque nitar
Firmam tempore reddere et benignam.
25Sic molli lapides cavantur unda,
Sic rubigine conteruntur enses.
Quod si tam validum et potens acumen
Non profecerit, attamen protervo
Nulla solvet amore me senectus!


10. ad Iulium Alexandrum Capellam et Fuscium sodales

Laetus et prudens veluti futurae
Frugis hoc vobis itiner, sodales,
Quis viret frondens docili iuventa
Robur, inibo,
5Atque cultorem segeti feraci
Cura et omni hunc opera parabo,
Cuius Actaeae facili seruntur
Ore Camoenae.
Forsan effoeta quoque iam quid ipse
10Proferam terra, nisi inane pondus
Pectoris circum penitusque sanguis
Frigidus obstet.
Alter o saltem medio superbi
Pulveris cursu vagus usque rector,
15Carcere effusis adero sub ipsa
Fine laborum;
Fungar in duro vice cotis ense
Quae secandi expers valet hunc acutum
Reddere et tantum bene gratulabor
20Muneris acti.
O diem laetam, mihi cum locuto
Talibus tecum liceat profari
Docte sermones utriusque linguae,
Dulcis amice
25Iule, nunc Phoebi es meritus parentis
Filius dici bene qui senatu
Splenduit quondam Veneto sed ille,
Gratus Olympo,
Nuper, heu, nobis nebulae recessu
30Candidae raptus superisque sydus
Redditum et stellis iterum suoque
Sole renidet.


11. amaracus Glycere dono missa ipsamet loquitur, | multis se olentibus herbis et floribus praeferens

Ne forte, Glycere, infima
Herbarum videar non male olentium,
Quae nunc exiguum tibi
Devoti venio munus amiculi,
5Me quondam domino puer
Dum mensam variis replet odoribus
Dilapsus pede lubrico
Haerentem teneris induit artubus.
Hinc illud redolet mihi
10Perfusum foliis ambrosiae decus
Quod non per tenuis crocus
Flores nec sua per lilia reddere
Narcissi poterit dolor;
Sed nec purpurei vulnus Adonidis
15Unquam praestiterit, licet
Amentis madeat sanguine Cypriae.
Nam motum graviter ferunt
Bellorum dominum quod Cynareium
Et silvas coleret Venus
20Mox aprum rabidis fulminibus trucem
Misisse ut lueret miser
Crudeli iuvenis gaudia funere;
Cuius cum gemitum dea
Sensisset, tenui, forte ut erat, thoro
25Nudum prosiliens pedem
Impegit rubidis sentibus inscia
Albentemque prius rosam
Permixto exanimis sanguine Adonei
Infecit Veneris cruor.
30Quae, quanvis Tyrio murice clarius
Passim praeniteat, tamen
Ne mecum velit illudere naribus:
Nam, seu me viridem levi
Umbra, seu rapidis solibus aridam
35Molli contuderis manu,
Spirabunt pariter protinus omnia,
Quis aulam domini puer
Unguentarius aspersit Amaracus.


12. ad P. Glyceren

Aestatem nonam agimus vita
Ex quo, mercede tua, contigit
Ut non caderem saucius igneo
Ictu, quo praesens mihi pectori
5Amor exitium durus inusserat
Atque ipse levatus premerer tamen
Hoc perpetuo vulnere, quod mihi
Corde proprio foveo carius;
Quo sine vitam ducere non velim
10Nec, si imperio orbis donarer,
Hoc grato valeam igne carere
Qui te non minus acris adurit,
Quam mihi flammas verset in ossibus.
Nec tua me tantum species movet
15Aut varias admiror tantum
Quas bene tractas Palladis artes,
Nec verborum mellifluus lepos
Ingenuo additus usque pudori
Pertentat nobis mentem aeque ut
20Incorrupta et non violabilis
Ulla arte fides quaque vicissim
Me studiis observas mutuis
Ut te paribus prosequor animis.
Talis tu, mea Glycere, semper
25Haerebis mihi; teque tuosque
Mores istos et virtutum
Egregium decus hosque decoris
Divini specimen vultus et quae
Egeris aut bene dixeris unquam
30Haud fraudavero merita laude
Proque virili parte reponam
In bene memorem posteritatem.


13. ad Iulium Alexandrum Capellam: | in obitu parentis clarissimi viri consolatio

Cur non, vix quoniam repsimus arduos
Colles, in viridi gramine paululum
Hac sub non temere, Iule, recumbimus
Frondentum nemorum coma?
Quam circum feriens aura remurmurat
5Aestivum et varios ingerit auribus
Concentus avium prae quibus omnium
Contemnas hominum modos.
Sive antrum potius hoc iuvat ingredi
Cuius iam veneror fronte silentium,
Seu frons purus aquis ille sonantibus
Ad se nos prius expetit.
10Hic en illa feram quae fidibus tibi
Iampridem cupio iungere carmina
Quae, fallit nisi me nunc animus, levent
Aegram sollicitudinem
Quae, desyderio te patris optimi
Affectum retinens, ipsa quiescere
15Non unquam patitur, fusa perenniter
Artus usque per intimos.
Et quis non graviter perpetuo ferat
Iacturam capitis quod foret omnibus
Et praestans adeo tanque reduceret
Virtutum solidum decus?
Quis mortalibus hanc numinis abditam
20Lucem non doleat, quae speciem deum
Secum nescioquam ferre tuentibus
Cunctis indicium daret?
Verum utque graves dura revolverint
Nobis fata vices quas lachrymis nihil
Immutare queas, est aliquis tamen
Solandi miseros modus,
25Vel te praecipuus quem dolor attinet,
Cui tristis merito pectoris intimum
Semper cura recens dilacerat neque
Ullo tempore deserit.
Hunc ergo gemina nunc acie parum,
Qui circum tenuis volvitur, aethera
30Contemplator et hinc suscipe, quam potes,
Aeternam superum domum.
Illhinc, ut perhibent qui proprius deos
Attingunt animis, aetheream scias
Mentis sydereae particulam dari
Labis corporeae oblitis,
Quam, donec minimum libera vinculis
35Humanis fuerit siquis et integram
Servare et vacuam flagitiis queat,
Huic tandem facilis patet
In coelum reditus, quo solitum loco
Aevum perpetuo cum superis agat,
Qua per sydeream lacteus enitet
Mondo circulus orbitam.
40Haec sedes pariter continuo piis
Decreta est, sed eam praecipue colunt
Siqui pro patria mentis acumine
Quaevis gnaviter egerint.
Hanc ergo ut tenuit protinus emicans
E putri genitor mole beatior,
45Tum qui pro meritis talibus antea
Illhuc intulerant pedem
Omnes coelicolis plaudere reddito
Pro se quisque student et medium sacro
Ipsum concilio restituunt ubi
Nectar perpetuum bibat
Quod tantum superis ducere contigit
50Aut iis qui similes se superis ita
In terris statuere ut penitus grave
Detrectare iugum queant.
Felices animae quis hominum modo
Suspexisse datum est altius ut sibi
Non solum, at patriae se quoque et omnibus
Natas esse putaverint,
55Inter quas animis ille benignior
Cunctis extiterat, dum propius fuit
Nobis, syderibus nunc magis omnibus
Sydus conspicuum nitet!
Haec sunt quae brevibus, Iule, resumere
E multis potui, sed, quoniam super
60Sunt plura et pariter nos modo surgere
Inclinans monuit dies,
Tu quod subsequitur, nam potes, his gravi
Annectas studio sicque putaveris
Nil abs te fieri sanctius ac patri
Te sic esse simillimum.


14. ad Ursinum Polensem praesulem pueri canentes

Salve, Ursine, recens historiae decus,
Qui scriptis Venetam rem decoras tuis
Seu terra, egregius, sive gerant mari
Pacem et praelia dicere.
Ad te nos alacres Pieridum chorus
5Pimpleo voluit mittere vertice
Ut sedem meritam, quam tibi dedicant,
Nostris iam muneris scias.
Tu scriptis medius grandiloquis Titi
Et Crispi propriis, iudice Apolline,
Sic utrunque refers gratus ut omnium
Veracem sequeris fidem.


15. ad Leonicum Thomeum: | in Andrellem et Brentium defunctos, hunc extra patriam, | illum in patria, sed violento ictu inimici

Quo me vix lachrimis loqui
Conantem revocas, docte Leonice,
Ut qua iam solitus lyra
Lusus in iuvenes ludere virginum
5Hac, heu, dura sodalium
Lugenti moduler funera naenia?
Quondam flebiliter canens
Aequales teneris ponere compulit
Sappho verticibus comam
10Dum carae Libitinam celeres nimis
Iniecisse manus dolet
Timadae. Iuvenem haec nuper amabili
Nodo nexueram pium
Et nunc ipsa pari saucia vulnere
15Et taedas et hymen parans
Sperabat fore felicius omnia,
Cum illi Parca fugacia
Velox colligere stamina turbidae
Furvum Persephones thorum
20Fulgenti thalamo praetulit invida.
Quid mirum faciles nurus
Expressa aeolio carmina barbito
Movisse, e propriis feras
Silvestres trahere blanda cubilibus!
25Non nobis ea vis neque,
Quanquam sub tenero pectore nobilis
Virtus occidit et labor
Immensus referens iam prope praemia,
Luctu possumus hanc levem
30Saltem quo volumus flectere voculam.
Sed quis vos iuvenes satis
Digne ornaverit? Heu, quis lachrymis satis
Tunc indulgeat, ut gravi
Ictu te lacerum viderit, Atticae
35Linguae non modicum decus
Caris ante diem rapte parentibus,
Andrelles, patriaeque? Quis
Non iam firma parum duxerit omnia
Humana et lachrymabilis
40Fortunae miseris subdita casibus,
Qui, Brenti, te animal procul
Ab dulcis patria, tacte virilibus
Vix annis, violentius
Efflasse audierit, Pieridum sacram
45Graiarum et Latialium
Et morum pariter nobilium domum?
Heu mortalibus optima
Ut raptim fugiunt! Vivere qui cupis
Felix credere desinas
50Humanis nimium conditionibus.


16. ad Pandulfum Malatestam principem

O grandes referens avos imago
Gentilis proprio indolis decore,
Virtuti quoque patriae superstes
Spes et exoriens decus tuorum,
5Pandulfe, en tibi quantacunque nervis
Conatur mea barbitos sonoris
Offert se nec habet magis quod optet,
Quam siquid tibi mulceat quod aurem
Interdum moduletur et quod atras,
10Siquae sint, valeat levare curas;
Si tanto tamen haec potest honore
Dignari, superum annuente rege,
Ut non nil iuvando prosit,
In te non alia licet feratur
15Gratia nisi qua fidelis olim
In Persam dominum manus potentem,
Quae cum nil aliud valeret, illi,
In promptu quod erat, verenter undam
Haustam fonticulo obtulit propinquo.
20Quod rex non mage vilitate munus
Quam rem ex animo atque mente prorsum
Metitus pariter recepit illum
Affectum bene, qui dedit, remittens.
Qua freti ratione tum corollis
25Tum pomis quoque vilibusve libis
Magnos agricolae deos adorant.
Nec fas est dare pauperem quod ultra
Si det est grave: computant et ipsi
Tunc census hominum nec est probata
30Res divis magis ulla quam voluntas.
Hanc autem tibi iam diu dicatam
Prae me carminibus fero, sed haec sint
Num illi consona, quem velim, decori
Expecto dubius quid ore librent
35Docto qui facilem colunt Minervam.


17. ad Venerem

Quid mihi tecum, Venus, esse dicam,
Quae novo rursus iecur igne tentes,
Septimum cuius properavit aetas
Claudere lustrum?
5Desinas, quaeso; Glycere sat ipsa est
Una quo memet meus urat ardor
Et mihi nil est reliquum quod alter
Occupet ignis.
Ille mi totis furit in medullis,
10Nullius supra venientis undae
Impetu sperans minui, nec ulla
Crescere flamma.
Tu modo firmum propriumque faxis
Munus id quo iam satis et super me,
15Diva, ditasti, nihil est ut ultra
Amplius addas.
Quin tibi, nodo religatus uno,
Arctius multo propriusque semper
Haeream quam si varios in usus
20Differar idem.


18. ad Glyceren

Sedebat alto pectore iandiu
Curis solutum cor, Glycere, mihi
Vitamque partitum per artus
Corporeos vacuam ferebat,
5Donec venustis de superis tui
Coelestis oris perpetuum decus
Huc se per ardentis ocellos
Imperiis gravibus recepit.
Quis illud actum continuo meum
10Cor me relinquit sedeque nudulum
Prima evolat, mox se beati
Pectoris in gremium recondit
Illhicque tecum quin adeo potest
Paulatim ut almo depulerit tuum
15Cor dulce templo, quo meus nunc
Spiritus ipse sedet sacerdos.
At exul illhinc id simul ac mihi
Inane sentit pectus, amabili
Festinat ingressum volatu
20Tam modicis vacuisque nidis.
Hinc ille nobis mutuus est amor,
Hinc sensus unus quo, Glycere, modo
Pendemus haerentes et alter
Vivimus alterius sub aura.


19. ad Septimium et Fuscium Thomeum: | quanti faciat Francisci Petrarcae poema

Septimi et Fusci, veterum ac recentum
Impari lingua celebres poetae
Et mihi multum unanimi sodales
Pectore iuncti,
5Lene deductum lepidumque carmen
Lydii vatis dominam canentis
Lauream num vos moveat parumper
Scire laboro.
Me quidem cultum quotiens volumen
10Illud est sumptum manibus perenni
Et nova quadam totiens legentem
Detinet arte,
Seu per affectus animum potentis,
Seu per miram speciem moratur,
15Sive detentum dominae beatis
Moribus explet.
Inter et primos adeo videtur
Inseri vates voluisse ut ullis
Quippe, vel paucis merito secundum
20Esse negarim.


20. ad Fuscium Thomeum: quam felices sint qui, | relictis caeteris curis, se Musis dedunt

O felix ter et amplius ille
Quem nescia curarum mens potest
Nectere levibus Pieridum choris
Neque honustum multa merce alto
5Committit pelago neque medias
Per caedes vadentem adversis
Hostibus opponit truculentis,
Dudumque minus populari aurae
Regumque inhians opibus Musa
10Secreto tenuem accipit antro.
Ut iuvat hunc pede tangere solido
Paucis pervia loca et audire
Insolitas voces ac vultus
Divorum prope et ora tueri
15Iamque oriri et crescere vatem
Ad bene memores usque nepotes
Venturum ampla laude superstitem;
Quale te modo vidimus omni
Sollicitudine, Fusce, solutum
20Fluvii ad Permessi secessus
Implicitum choreis Musarum,
Dum illhuc saucius et male firmus
Vix haustum veni ipse salubres
Lymphas, animae quibus extinguerem
25Ardores et abluerem quod mihi
Amor impressit vulnus, Amor qui
Acrius ubi me solito corripit
Festinans heu totas huc faces
Atque pharetram congerit, unius
30Vultus Glyceres innixus ope.


21. suscitat lyram ad amores Phoebi canendos, | inter quos Coronidis amorem narrat et Esculapii ortum | et educationem quem optat nunc vivere ut ei | aegrotantem Glyceren committat

Quis novae tantus mihi mentis ardor
Incidit? Quidnam meditare mecum,
Grata testudo, viridi sub umbra
Dulce referre?
5Hic locus certe taciturnus undas
Propter invitat vitreas et omnes
Ecce ventosi cecidere passim
Murmuris aurae
Et mihi Phoebum tenuem per auram
10Cernere ex alto videor; quid ergo?
An ne Phoebeos moniti canemus
Forsitan ignes?
Ut levem cursu celeri secutus
Anxius Daphnen retinente dextra
15Pene praeduro doluit fugacem
Cortice cingi;
Ut graves illi Clymene dolores
Sustulit natum Phaetonta; ut ipse
Pavit Admeti pecudes agresti
20Tectus amictu;
Ut suos irae impatiens protervae
Acribus fixit iaculis amores
Utque detecto dedit ales index
Crimine poenas.
25Nam deo quondam famulans amanti
Detulit lingua volucris loquaci
Alter ut grato in gremio teneret
Forte Coronin;
Voce qua Phoebo solitus nitenti
30Excidit vultu color et superne
Semper optatam speciem videri
Exuit omnem,
Quin manu excussae citharae decentes
Leveque plectrum digitis et ipsa,
35Heu nefas, laurus capiti decoro
Lapsa pependit.
Acre tum cornu solidumque flexis
Pronus incurvat genibus superque
Aptat extento arcitenens acuta
40Spicula nervo.
Mox et intendens oculos in uno
Haeret obtutu miseraeque pectus
Traiicit, sancto totiens quod ante
Presserat ore.
45Non leve exemplum ut maneant puellae
Usque promissis, fidei nec unquam
Termino aberrent, statuit prius quen-
Cunque Cupido!
Ultimos ergo gemitus ab imo
50Corde confosso dedit icta, supplex
Innocens nequid pateretur infans
Matris in alvo.
Tum gravis circum invalidos repente
Corporis sensus requies oborta et
55Semita infernas animae reclusa est
Dura sub umbras.
At deo tristis simulac imago
Impie nati pereuntis una
Atque respersi subiit peremptae
60Sanguine matris,
Illico saeve nimis expetitae
Poenitet poenaeque necisque amantem
Seque, tam promptas volucri quod aures
Praebuit, odit.
65Quid sequens dicam? Medicas ut artis
Saepe tentarit trepidansque frustra
Ipse fomento incolumem salubri est
Reddere nixus;
Aut ut immensi memorem doloris
70Indicem prisco spolians nitore
Inter albentis vetuit volantes
Vivere corvum;
Aut ut exemptis lachrymis acerbo
Funeri, extremum quod amans valeret,
75Iusta persolvens gemitu supremo
Cuncta replerit.
Ille et ereptum lacero parentis
Ventre Chironi puerum sub alta
Antra tum vitae celebri magistro
80Misit alendum.
Qui simul caro teneris alumno
Nexibus linguam senior resolvit,
Imbuit primum leviter virili
Pectora sensu.
85Inde mox illi validas potentum
Laetus herbarum fructicumque vires
Omnium et totum penitus medendi
Protulit usum,
Nanque morborum perhibent latentes
90Rite cum signis docuisse causas
Quave mortales ope laesa possent
Membra levari,
Sive opus ferro ora putris
Ulceris scindi, fragiles vel artus
95Erigi, lentove patens foveri
Unguine vulnus,
Seu forent fessis graviter, priusquam
Ferverent aestu interiore, danda
Quae salutari resoluta miscent
100Pocula succo.
Hinc ad occultas reserasse fertur
Semifer voces aditus et illum
Saepe per sacras magici tulisse
Carminis artes,
105Iam quibus fretus iuvenis potenter
Non modo affectis opifex adesse,
Sistere et fatum valuit, sed intra
Limina quondam
Ausus horrendi penetrare Leti
110Inde mortalem scelerum novercae
Arte discerptum rediens avaro
Abstulit Horco.
O mihi siquis deus annuisset
Ut vel expertus pater ipse Chiron
115Impotens vel Phoenigena hoc sub aevo
Duceret annos,
Quae preces supplex manibus supinis
Funderem vel quis gravibus tenerer
Protinus votis utriusque sanctum
120Numen adorans,
Ut meae, saevo quotiens dolore
Angitur, praesto dominae benigni
Afforent, quo tunc fugeret revulsus
Corpore languor,
125Qui simul torquet miseram per omnes
Fertur heu repens velut anguis, artus
Atque mox cunctos populatus aufert
Pectore sensus!
Hei, mihi quo tunc animus labantis
130Victus inspecta specie recedit,
Quo mihi defecta abeunt relicto
Membra vigore?
Sed satis, nam me lachrymae, quod ultra est,
Iam meae fari impediunt mihique
135Pene, singultu subeunte, vocis
Clauditur usus.


22. Martio Antonio Pastio Veronensi: | causas reddit cur diutius Patavii moretur

Antoni, quoniam Patavi cessare sub urbe
Iam nimium videor,
Accipe quae valeant hic me per cuncta morari
Tempora iure suo.
5Huc ego digressus vix e puerilibus annis
Patre iubente adii,
Quo primum tenerae legi mihi cara sodales
Pignora amicitiae.
Quos super adiunxi grata quoque lege fidelis
10Servitium dominae.
Tum veterum a primo consuevi tempore mentem
Excoluisse modis.
An pauca ingressus videor: studiumque et amorem
Atque sodalitium?
15E quibus unum unquam siquis mihi dempserit, ambos
Dempserit ille oculos.
Quantum est ingratas animo deponere curas
Dulcibus alloquiis
Aut cum prudentis socios convenimus aut cum
20Lenibus accipimur
Blanditiis grate dominae, quibus omnia nobis
Esse minora putes!
Illud et est quantum quodam tenus isse nec altam
Extimuisse viam,
25Qua tantum subeas ut vulgus inaniter infra
Repere despicias!
Haec sunt quae longa a patria, dulcissima quanvis
Sit, retinere queant.


23. ad Lucium Campanum Campum, quod nolit | amoris vinculis irretiri, vel si id omnino | affectat eam saltem dominam inveniat | quae iis conditionibus praedita | sit ob quas perpetuo ametur

Laetius vitam perages, amice
Campe, si nullis teneare vinclis
Quae parum cautis animis Cupido
Tendere suevit.
5Dulcius curis nihil est solutis
Et nihil contra gravius putandum
Quam vago obducta involucri subinde
Mente teneri.
Si tibi cordi tamen hoc et una
10Haec tibi insedit penitus voluntas,
Liberum dedi caput et sub arcta
Vincula mitti,
Hanc tibi saltem dominam parato
Quae iugo tecum parili feratur,
15Servitus cui nec gravis esse possit
Imperiumque;
Quae nihil prae te cupiat nihilque
Alterum quicquam velit atque soli
Haereat semper tibi, semper abs te
20Pendeat uno
Et tuis unis oculis ab ipso
Corporis toto habitu placere
Destinet, cunctis aliis vel una
Displicitura;
25Auream quae si speciem pudicis
Moribus vitae melioris ornet
Praeter hanc nolis aliud nec optes
Pectore toto
Omnis hac illhinc tibi sit voluptas.
30Cur enim iactent homines inanis
Divitum curas mihi? Cur honorum
Debile munus?
Illud hoc unum est animans quod olim
Protulit compar Deus ipse nobis,
35Quod viris solum bona cuncta secum
Ducere posset.


24. consolatur P. Glyceren, ne tantopere | Orium catulum vita functum fleat, cum ille | ad Elisios campos inter egregias virgines versetur

Doctarum, Glycere, gloria virginum
Iam tandem lachrymis pone modum tuis
Humentemque oculis desine turbidam
Nubem tendere lucidis.
Ah quanvis catulus flebilis Orius
5Non aequa ad superos desierit die,
Perstringes placidi pectoris halitum
Duris usque doloribus?
Non hoc ille piis sedibus additus,
Non virtus tua, non quae velut aureis
Inserta irradiat gemma monilibus
Pulchro corpore castitas,
10Non hoc Elisiae blanditiae volunt
Quas illi in tenero gramine, dum fugit
Diram Pasiphaen, exhibet anxia
Casto Penelope sinu,
Unde in purpureo flore reconditus
Illudit tibi, quae vatis amabilis
15Facta es carminibus, Laura, recentibus
Aeterno celebris die.
Hinc Sappho Aeoliden, hinc lyricam petit
Musam, dum dominae persimilem sagax
Quaerit, nunc tacitum blandulus insilit
Infernae gremium deae.


25. ad adolescentes et puellas, | ut connubiis incumbant

Mundum principio Deus
Ornatum varia lege animantium
Ut primum instituit, vaga
Implevit generis cuncta cupidine.
5Ac quasdam velut abditos
Illis igniculos illecebras dedit,
Quis capti, similes sibi
Dum quisque ediderit, stirpe subaddita,
Immensos traherent dies.
10Hinc nullo sua discrimine gaudia
Complebant faciles palam,
Nec norat genitor dulcia pignora
Et natum latuit pater.
Hinc rixae miseris non sine caedibus,
15Hinc mille scelerum modi
Cum saepe e patrio sanguine filius
Poenas sumeret et pater
Nati in visceribus pollueret manus.
At prudens simulac rude
20Humanum aethera sede Thalassius
Invisit genus, illico
Viderunt homines impia crimina,
Detectis oculis quibus
Immixtus pietate emicuit pudor.
25Hic gratam iuveni sacro
Uxorem ac stabili connubio dicans
Primus prodidit insciis
Quae nati pietas quique parentium
Ardor, quam facili viros
30Uxores colerent lege, quid arctius
Urbes et populos simul
Devincit, retinet regnaque principum
Servans ad inopum domos.
Ergo tam nitidis moribus ac piis
35Totos vos, iuvenes, date
Et vestris similes edite patribus.
Vos laetae quoque maximi
Amplexae Hymenis munia virgines
Reddentis veteres avos
40Felices sobolis reddite coniuges.


26. ad Musam

Musa, iam tecum satis hunc in annum
Lusimus grata vacui Camoena;
Quin parum cessas tenuesque nervos,
Diva, remittis,
5Dum graves imus Danaum per artes
Qua pedem docti veteres tulerunt?
Tam simul parvis humeris nequimus
Cuncta subire.
Inde mox largis opibus priorum
10Forsitan mecum gravior redibis,
Cum tibi Graio varius nitescet
Barbitus auro.


27. ad Pandulfum Malatestam

Siquis forte rosae florem tibi cultor agelli
Exigui dederit, Pandulfe, aut caerea pruna
Aut quae secreta decerpserit arbore mala,
Haec tu nimirum non adspernatus aperto
5Accipies vultu tecumque putabis amici
Hos animos ulla non sedulitate minores.
Hac ergo impulsi spe, quas in vallibus imis
Aoniae tenui collegimus ungue corollas
Mittimus ut parvi quae possumus utque patentem
10Repentes per humum. Quod si dignabere sertis
Vinciri modicis caput et spiraveris ullo
Tempore scandenti dextro mihi numine collem,
Forsitan ipse sacro rediens e vertice primus
Incipiam lectas edera contexere lauros,
15Aurea quae semper vireant tibi tempora circum.
O mihi quid potius contingeret? O mihi felix
Ille dies, mihi cum tua dicere facta licebit
Macte tua virtute, simul virtute tuorum!
Nunc vero sat erit si quae, dum seria ludo
20Miscuimus facili, linquentes tenuia rerum
Lusimus interdum placida dignaberis aure.


28. ad Musam de laudibus Glyceres

Hunc quoque extremum Glyceren canenti
Diva concedas Erato laborem,
Dulce quae nomen retines amoris
Sola sororum,
5Sive Cyrraei spaciata saltu
Collis altorum nemorum sub umbra
Lenibus circum fidibus silentem
Aera mulces,
Sive Permessi vitreas ad undas
10Fluminis, cantus referente ripa,
Molliter divum modularis ignes
Voce canora.
Ergo quas primum repetam pudici
Pectoris dotes? Fidei ne sacrum
15Vinculum quo iam religata nonum
Nectit in annum?
Vinculum quod nec minimum superba
Sorte cuiusquam poterit resolvi,
Vinculum quod perfidiae nec ulla
20Arguet aetas.
An ne quae casto sedet ore nuda
Veritas illi probitasque semper
Atque iocundo pudor et venustas
Iuncta lepore,
25An prius solers labor atque mentis
Providae sensus referantur et quae
Rebus est illi in dubiis adhaerens
Ardua virtus?
An modus famae metuens malignae,
30An ne quae simplex et hians honori
Semper est concors famulata puro
Forma pudori,
Quaeve sic dulci mihi me rapina
Abstulit, nil ut reliquum supersit
35Quod meae non ex dominae benigno
Pendeat ore?
Nanque si fas est oculo quid unquam
Forte mortali superum videre,
Id mihi quondam intuitu beato
40Contigit uno,
Versa cum sanctos acies ad ignis
Syderum, laeta quibus illa fronte
Lucidum fulget, nihil esse sensit
Pulchrius usquam.
45Inde, quis credat, propius tuenti
Certus in coelum reditus patescit
Atque facturis iter illud omni
Latior extat.
Nanque si tanta reliqui per omnem
50Luce coelestes aditum renident,
Sordidae in terris animae quid ultra
Fata moramur?
Quin eo laeti properamus unde
Spirat haec nobis levis aura cuius
55Mirus invitat decor atque aperta
Limina monstrat?
Ipse, quam longum fuerit super mi
Vita, divinum iubar hoc sequendo
Eximar caecis tenebris et atro
60Carcere liber.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: