Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium
Praefatio
Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus
scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent, cum relatum legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius virtutibus
commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis
cantasse.
sed hi erunt fere, qui expertes litterarum
Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus
conveniat, putabunt.
ii si didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum
institutis iudicari, non admirabuntur nos in Graiorum
virtutibus exponendis mores eorum secutos.
neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo viro,
sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum
cives eius eodem uterentur instituto. at id quidem
nostris moribus nefas habetur. laudi in Creta ducitur
adulescentulis quam plurimos habuisse amatores. nulla
Lacedaemoni vidua tam est nobilis, quae non ad cenam
eat mercede condictam.
magnis in laudibus tota fere
fuit Graecia victorem Olympiae citari, in scaenam vero
prodire ac populo esse spectaculo nemini in eisdem
gentibus fuit turpitudini. quae omnia apud nos partim
infamia, partim humilia atque ab honestate remota ponuntur.
contra ea pleraque nostris moribus sunt
decora, quae apud illos turpia putantur. quem enim
Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? aut
cuius non mater familias primum locum tenet aedium
atque in celebritate versatur?
quod multo fit aliter
in Graecia. nam neque in convivium adhibetur nisi
propinquorum, neque sedet nisi in interiore parte
aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus.
sed hic plura persequi cum magnitudo voluminis prohibet, tum
festinatio, ut ea explicem, quae exorsus sum. quare
ad propositum veniemus et in hoc exponemus libro
de vita excellentium imperatorum.
Miltiades
Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua modestia
unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut
non iam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem
cognitum iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.
cuius generis cum
magnus numerus esset et multi eius demigrationis
peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt qui consulerent Apollinem, quo potissimum duce uterentur. namque tum Thraeces eas
regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum.
his consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut
Miltiadem imperatorem sibi sumerent: id si fecissent,
incepta prospera futura.
hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus
cum accessisset Lemnum et incolas eius insulae sub
potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut
Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes
responderunt tum id se facturos, cum ille domo
navibus profectus vento aquilone venisset Lemnum.
hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum
tenet Athenis proficiscentibus.
Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo tendebat, pervenitque Chersonesum.
Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, tota
regione, quam petierat, potitus, loca castellis idonea
communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris
collocavit crebrisque excursionibus locupletavit.
neque minus in ea re prudentia quam felicitate adiutus est.
nam cum virtute militum devicisset hostium exercitus,
summa aequitate res constituit atque ipse ibidem
manere decrevit.
erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id
magis imperio quam iustitia consecutus. neque eo setius
Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praestabat. quibus
rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium
obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus.
Chersoneso tali modo constituta Lemnum revertitur et ex pacto postulat ut
sibi urbem tradant: illi enim dixerant, cum vento
borea domo profectus eo pervenisset, sese dedituros
se enim domum Chersonesi habere.
Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto,
sed secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt. pari felicitate ceteras insulas, quae
Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit potestatem.
Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia
in Europam exercitu traiecto Scythis bellum inferre
decrevit. pontem fecit in Histro flumine, qua copias
traduceret. eius pontis, dum ipse abesset, custodes
reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide
duxerat, quibus singularum urbium perpetua dederat imperia.
sic enim facillime putavit se Graeca lingua
loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum
potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset,
quibus se oppresso nulla spes salutis relinqueretur.
in hoc fuit tum numero Miltiades cui illa custodia
crederetur.
hic, cum crebri afferrent nuntii male rem
gerere Darium premique a Scythis, hortatus est pontis
custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae
Graeciae dimitterent.
nam si cum iis copiis, quas
secum transportarat, interisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent
Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione
et periculo. id facile effici posse: ponte enim rescisso
regem vel hostium ferro vel inopia paucis diebus interiturum.
ad hoc consilium cum plerique accederent,
Hestiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens
non idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et multitudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo exstincto ipsos potestate expulsos
civibus suis poenas daturos. itaque adeo se abhorrere
a ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam
confirmari regnum Persarum.
huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans tam
multis consciis ad regis aures consilia sua perventura,
Chersonesum reliquit ac rursus Athenas demigravit.
cuius ratio etsi non valuit, tamen magno opere est
laudanda, cum amicior omnium libertati quam suae
fuerit dominationi.
Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset,
hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in suam
potestatem, classem quingentarum navium comparavit
eique Datim praefecit et Artaphernem iisque ducenta
peditum, decem equitum milia dedit, causam interserens se hostem esse Atheniensibus, quod eorum
auxilio Iones Sardis expugnassent suaque praesidia interfecissent.
illi praefecti regii classe ad Euboeam
appulsa celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius
gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt.
inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. is abest ab oppido circiter milia passuum decem.
hoc tumultu Athenienses
tam propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt Phidippumque
cursorem eius generis, qui hemerodromoe vocantur,
Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celerrimo
opus esse auxilio.
domi autem creant decem praetores,
qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem. inter quos
magna fuit contentio, utrum moenibus se defenderent
an obviam irent hostibus acieque decernerent.
unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore
castra fierent: id si factum esset, et civibus animum
accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis copiis dimicari.
Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio
fuit praeter Plataeenses. ea mille misit militum. itaque horum adventu decem milia armatorum completa
sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate.
quo factum est ut plus quam collegae Miltiades
valeret. eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra
fecerunt.
dein postero die sub montis radicibus acie
regione instructa non apertissima (namque arbores
multis locis erant rarae) proelium commiserunt hoc
consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur ne multitudine clauderentur.
Datis etsi non aequum locum
videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum
confligere cupiebat, eoque magis, quod, priusquam
Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. itaque in aciem peditum centum, equitum
decem milia produxit proeliumque commisit.
in quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint, adeoque eos
perterruerunt, ut Persae non castra, sed naves petierint. qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla
enim umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum docere, quo facilius intellegi possit eandem omnium civitatum esse naturam.
ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari
et tenues ob eamque causam gloriosi, nunc autem
effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse reperimus.
namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in
porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima
eius imago poneretur isque hortaretur milites proeliumque committeret.
idem ille populus, posteaquam
maius imperium est nactus et largitione magistratuum
corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo
decrevit.
Post hoc proelium classem septuaginta navium
Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas, quae
barbaros adiuverant, bello persequeretur. quo in imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas
vi expugnavit.
ex his Parum insulam opibus elatam
cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu
privavit, dein vineis ac testudinibus constitutis propius muros accessit.
cum iam in eo esset, ut oppido
potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula
conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore incensus est. cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum
a classiariis regiis datum.
quo factum est ut et Parii
a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis
regia adventaret, incensis operibus, quae statuerat, cum
totidem navibus atque erat profectus Athenas magna
cum offensione civium suorum rediret.
accusatus ergo est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset,
a rege corruptus infectis rebus discessisset. eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido
acceperat. itaque cum ipse pro se dicere non posset,
verba fecit frater eius Stesagoras.
causa cognita capitis
absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta
talentis aestimata est, quantus in classem sumptus
factus erat. hanc pecuniam quod solvere in praesentia
non poterat, in vincla publica coniectus est ibique
diem obiit supremum.
Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia
causa fuit damnationis. namque Athenienses propter
Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat,
nimiam civium suorum potentiam extimescebant.
Miltiades, multum in imperiis magistratibusque versatus,
non videbatur posse esse privatus, praesertim cum
consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur.
nam in Chersoneso omnes illos quos habitarat annos
perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat
appellatus, sed iustus. non erat enim vi consecutus,
sed suorum voluntate, eamque potestatem bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni,
qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quae libertate usa est.
sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis
esset, cui non ad eum aditus pateret; magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei
militaris maxima. haec populus respiciens maluit illum
innoxium plecti quam se diutius esse in timore.
Themistocles
Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius
vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares
putentur.
sed ab initio est ordiendus. pater eius
Neocles generosus fuit. is uxorem Acarnanam civem
duxit, ex qua natus est Themistocles. qui cum minus
esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et
rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est.
quae contumelia non fregit eum, sed erexit.
nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis
famaeque serviens. multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res
maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant
reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque
minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis
erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat.
quo factum est ut brevi tempore illustraretur.
Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor a
populo factus non solum praesenti bello, sed etiam
reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem.
nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit
populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur.
qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit,
deinde maritimos praedones consectando mare tutum
reddidit. in quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses.
id quantae saluti
fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico.
nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit, quantas
neque ante nec postea habuit quisquam:
huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit,
quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris
autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt.
cuius de adventu cum fama in
Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti
dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt
Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis.
deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis
se munirent.
id responsum quo valeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse
Apollinis, ut in naves se suaque conferrent: eum enim
a deo significari murum ligneum.
tali consilio probato
addunt ad superiores totidem naves triremes suaque
omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim
Troezena deportant: arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ad sacra procuranda tradunt, reliquum
oppidum relinquunt.
Huius consilium plerisque civitatibus displicebat
et in terra dimicari magis placebat. itaque missi sunt
delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non
paterentur. ii vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt.
at classis communis Graeciae
trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit.
angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur.
hinc etsi pari proelio discesserant,
tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat
periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam
superasset, ancipiti premerentur periculo.
quo factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas
apud Salamina classem suam constituerent.
At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio delevit.
cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent
et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent
moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit
et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat.
quem cum minus quam vellet moveret, noctu de servis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut
ei nuntiaret suis verbis, adversarios eius in fuga esse:
qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore
tempore bellum confecturum, cum singulos consectari
cogeretur: quos si statim aggrederetur, brevi universos
oppressurum. hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum omnes cogerentur.
hac re audita barbarus,
nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi
loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto
mari conflixit, ut eius multitudo navium explicari non
potuerit. victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.
Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiamtum iis opprimere
posset hostes: iterum ab eodem gradu depulsus est.
nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi,
ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit.
itaque qua sex mensibus
iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam
reversus est seque a Themistocle non superatum, sed
conservatum iudicavit.
sic unius viri prudentia Graecia
liberata est Europaeque succubuit Asia. haec altera
victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. nam pari modo apud Salamina parvo numero
navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.
Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor
in pace. cum enim Phalerico portu neque magno
neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est iisque moenibus
circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.
idem muros Atheniensium restituit
praecipuo suo periculo. namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua
negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem
muros habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati.
hoc longe alio spectabat atque videri volebant.
Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu
sibi cum iis certamen fore.
quare eos quam infirmissimos esse volebant. postquam autem audierunt
muros strui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri
vetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re
legatos ad eos missuros dixerunt.
hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est:
reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti tuendo
muri exstructi viderentur, praecepit: interim omnes,
servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et
undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. quo factum est ut Atheniensium muri ex
sacellis sepulcrisque constarent.
Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire
ad magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare.
cum Lacedaemonii quererentur opus
nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. a quibus cum
audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros
Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat
imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare aequum esse illos viros bonos nobilesque
mittere quibus fides haberetur, qui rem explorarent:
interea se obsidem retinerent.
gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi
sunt. cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum
legatos dimitterent quam ipse esset remissus.
hos postquam Athenas pervenisse ratus est, ad magistratus
senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est: Athenienses suo consilio, quod
communi iure gentium facere possent, deos publicos
suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse.
nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam
iam bis copias regias fecisse naufragium.
Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius
intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod
universae Graeciae utile esset. quare, si suos legatos
recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent, cum aliter illos numquam in patriam essent recepturi.
Tamen non effugit civium suorum invidiam. namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades,
testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum concessit.
hic cum propter multas virtutes
magna cum dignitate viveret, Lacedaemonii legatos
Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod
societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam fecisset.
hoc crimine absens damnatus est. id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram
demigravit. ibi cum eius principes insulae animadvertisset timere, ne propter se bellum iis Lacedaemonii
et Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossum
regem, cum quo ei hospitium non erat, confugit.
huc cum venisset et in praesentia rex abesset, quo maiore
religione se receptum tueretur, filium eius parvulum
arripuit et cum eo se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. inde non prius egressus
est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet,
quam praestitit.
nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi: difficile enim esse
in tam propinquo loco tuto eum versari. itaque Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset praesidii dedit.
hic in navem omnibus ignotus nautis escendit.
quae cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi
tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles,
si eo pervenisset, sibi esse pereundum. hac necessitate coactus domino navis, quis sit, aperit, multa pollicens, si se conservasset.
at ille clarissimi viri captus
misericordia diem noctemque procul ab insula in salo
navem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire
passus est. inde Ephesum pervenit ibique Themistoclem exponit. cui ille pro meritis postea gratiam
rettulit.
Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe
regnante in Asiam transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo, quod et aetate proximus de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem civitatis fuit. is autem ait ad Artaxerxen eum venisse
atque his verbis epistulam misisse:
'Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum
tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit adversum
patrem tuum bellare patriamque meam defendere.
idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille
in periculo esse coepit. nam cum in Asiam reverti
vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci id agi ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolveretur atque ab hostibus circumiretur:
quo nuntio ille periculo est liberatus.
nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens
amicitiam: quam si ero adeptus, non minus me bonum
amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus
est. te autem rogo, ut de iis rebus, quas tecum colloqui volo, annuum mihi tempus des eoque transacto
ad te venire patiaris.'
Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem virum sibi conciliari veniam dedit. ille
omne illud tempus litteris sermonique Persarum dedit:
quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur
apud regem verba fecisse, quam ii poterant, qui in
Perside erant nati.
hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet,
illum Graeciam bello oppressurum, magnis muneribus
ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque
Magnesiae sibi constituit.
namque hanc urbem ei rex
donarat, his quidem verbis, quae ei panem praeberet
(ex qua regione quinquagena talenta quotannis redibant), Lampsacum autem, unde vinum sumeret, Myunta,
ex qua obsonium haberet.
Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae.
de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eundem
potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum
ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse
famam, venenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae
regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare
posse desperaret.
idem ossa eius clam in Attica ab
amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod
proditionis esset damnatus, memoriae prodidit.
Aristides
Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis
fere fuit Themistocli atque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt inter se.
in his autem
cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem
quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa
exilio decem annorum multatus est.
qui quidem cum
intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse,
cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret
aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus
duceretur.
cui ille respondit se ignorare Aristiden,
sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut
praeter ceteros Iustus appellaretur.
hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam
Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam
erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
Interfuit autem pugnae navali apud Salamina,
quae facta est prius quam poena liberaretur. idem
praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio,
quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est.
neque aliud est ullum huius in re militari
illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae
vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod
huius aequitate factum est, cum in communi classe
esset Graeciae simul cum Pausania quo duce Mardonius erat fugatus, ut summa imperii maritimi ab
Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses:
namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. tum autem et intemperantia Pausaniae et
iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates
Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent
et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.
Quos quo facilius repellerent, si forte bellum
renovare conarentur, ad classes aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque civitas
daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque
arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis
Delum sunt collata: id enim commune aerarium esse
voluerunt. quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est.
hic qua fuerit abstinentia, nullum
est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur
vix reliquerit.
quo factum est ut filiae eius publice
alerentur et de communi aerario dotibus datis collocarentur. decessit autem fere post annum quartum
quam Themistocles Athenis erat expulsus.
Pausanias
Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit: nam ut virtutibus
eluxit, sic vitiis est obrutus.
huius illustrissimum est proelium apud Plataeas. namque illo duce Mardonius,
satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis
omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus,
cum ducentis milibus peditum, quos viritim legerat,
et viginti equitum haud ita magna manu Graeciae
fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.
qua victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. sed primum in eo est reprehensus, quod
ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo
ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque
victoriae ergo Apollini id donum dedisse.
hos versus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripserunt
quam nomina earum civitatum, quarum auxilio Persae erant victi.
Post id proelium eundem Pausaniam cum classe
communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut
ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret.
pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res.
nam cum Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in eis nonnullos regis propinquos,
hos clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum iis Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus
haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit:
'Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit
seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi
videtur, des ei filiam tuam nuptum.
id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem
se adiuvante te redacturum pollicetur. his de rebus
si quid agere volueris, certum hominem ad eum mittas
face, cum quo colloquatur.'
rex tot hominum salute
tam sibi necessariorum magno opere gavisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit
in qua eum collaudat ac petit, ne cui rei parcat ad
ea efficienda, quae polliceretur: si perfecerit, nullius
rei a se repulsam laturum.
huius Pausanias voluntate
cognita alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. quo facto domum revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen
pecunia, quam ob causam ad classem remissus non est.
At ille post non multo sua sponte ad exercitum
rediit et ibi non stolida, sed dementi ratione cogitata
patefecit: non enim mores patrios solum, sed etiam
cultum vestitumque mutavit.
apparatu regio utebatur,
veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur;
epulabatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent;
aditum petentibus conveniundi
non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat.
Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in agro
Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae
tum sibi inimica capiebat.
id postquam Lacedaemonii
rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in qua
more illorum erat scriptum: nisi domum reverteretur,
se capitis eum damnaturos.
hoc nuntio commotus,
sperans se etiamtum pecunia et potentia instans periculum posse depellere, domum rediit. huc ut venit,
ab ephoris in vincla publica est coniectus: licet enim
legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. hinc
tamen se expedivit, neque eo magis carebat suspicione:
nam opinio manebat eum cum rege habere societatem.
est genus quoddam hominum, quod Hilotae vocatur,
quorum magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit
servorumque munere fungitur. hos quoque sollicitare spe libertatis existimabatur.
sed quod harum rerum nullum erat apertum crimen, quo coargui posset,
non putabant de tali tamque claro viro suspicionibus oportere iudicari
et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.
Interim Argilius quidam adulescentulus, quem
puerum Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum,
quod nemo eorum redisset, qui super tali causa
eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque
detracto cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum.
erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae
inter regem Pausaniamque convenerant. has ille litteras ephoris tradidit.
non est praetereunda gravitas
Lacedaemoniorum hoc loco. nam ne huius quidem
indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent,
neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse
indicasset.
itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. fanum Neptuni est Taenari, quod violari
nefas putant Graeci. eo ille index confugit in araque consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra,
ex quo posset exaudiri, si quis quid loqueretur cum
Argilio.
huc ex ephoris quidam descenderunt. Pausanias, ut audivit Argilium
confugisse in aram, perturbatus venit eo. quem cum supplicem dei
videret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini
consilii. huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit.
quo magis Pausanias perturbatus orare coepit,
ne enuntiaret neu se meritum de illo optime proderet:
quodsi eam veniam sibi dedisset tantisque implicatum
rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.
His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi.
quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat,
Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut
comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat,
insidias sibi fieri intellexit.
itaque paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in
aedem Minervae, quae Chalcioicos vocatur, confugit.
hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis
obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius
sub divo interiret.
dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse eamque iam magno natu, postquam de
scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum
lapidem ad introitum aedis attulisse.
hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte
maculavit.
cuius mortui corpus cum eodem nonnulli
dicerent inferri oportere, quo ii qui ad supplicium
essent dati, displicuit pluribus, et procul ab eo loco
infoderunt, quo erat mortuus. inde posterius dei Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus est,
ubi vitam posuerat.
Cimon
Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum
initio usus est adulescentiae. nam cum pater eius
litem aestimatam populo solvere non potuisset ob
eamque causam in vinclis publicis decessisset, Cimon
eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium
emitti poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat,
solvisset.
habebat autem in matrimonio sororem germanam suam, nomine Elpinicen, non magis amore
quam more ductus: namque Atheniensibus licet eodem
patre natas uxores ducere.
huius coniugii cupidus
Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus,
qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum
Cimone ut eam sibi uxorem daret: id si impetrasset,
se pro illo pecuniam soluturum.
is cum talem condicionem aspernaretur, Elpinice negavit se passuram
Miltiadis progeniem in vinclis publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea
quae polliceretur praestitisset.
Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad
principatum pervenit. habebat enim satis eloquentiae,
summam liberalitatem, magnam prudentiam cum iuris
civilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in
exercitibus fuerat versatus. itaque hic et populum
urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum
plurimum valuit auctoritate.
primum imperator apud
flumen Strymona magnas copias Thraecum fugavit,
oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia
Atheniensium in coloniam misit. idem iterum imperator apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum navium classem devictam cepit eodemque die
pari fortuna in terra usus est.
namque hostium navibus captis statim ex classe copias suas eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit.
qua victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit,
alienatas ad officium redire coegit.
Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, vacuefecit, possessores veteres urbe insulaque
eiecit, agros civibus divisit. Thasios opulentia fretos
suo adventu fregit. his ex manubiis arx Athenarum,
qua ad meridiem vergit, est ornata.
Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam quam pater suus
ceterique Atheniensium principes: nam testarum suffragiis quod illi o)strakismo/n vocant decem annorum
exilio multatus est.
cuius facti celerius Athenienses
quam ipsum paenituit. nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae
eius virtutis desiderium consecutum est.
itaque post annum quintum, quam expulsus erat, in patriam revocatus
est. ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans
Graeciae civitates de controversiis suis inter se iure disceptare quam
armis contendere, Lacedaemonem sua sponte est profectus pacemque inter
duas potentissimas civitates conciliavit.
post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae
devicisset, in morbum implicitus in oppugnando oppido
Citio est mortuus.
Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam
in pace diu desideraverunt. fuit enim tanta liberalitate,
cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut
numquam in eis custodem posuerit fructus servandi
gratia, ne quis impediretur, quominus eis rebus quibus quisque vellet frueretur.
semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret,
haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. saepe, cum aliquem offensum fortunae
videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit.
cottidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos
vidisset in foro, omnes ad se vocaret, quod facere
nullo die praetermittebat. nulli fides eius, nulli opera,
nulli res familiaris defuit: multos locupletavit, complures pauperes mortuos, qui unde efferrentur non
reliquissent, suo sumptu extulit.
sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura et mors acerba.
Lysander
Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui
famam, magis felicitate quam virtute partam: Athenienses enim adversus Peloponnesios bellum gerentes
sexto et vicesimo anno confecisse apparet, neque id
qua ratione consecutus sit latet: non enim virtute sui
exercitus, sed immodestia factum est adversariorum,
qui, quod dicto audientes imperatoribus suis non erant,
dispalati in agris relictis navibus in hostium venerunt
potestatem. quo facto Athenienses se Lacedaemoniis
dediderunt.
hac victoria Lysander elatus, cum antea
semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit,
ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint.
nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud
Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus,
nihil aliud molitus est quam ut omnes civitates in
sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum
causa facere simularet.
namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis decem delegerat in una
quaque civitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret. horum in numerum
nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.
Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur. cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia
proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores.
victor ex Asia cum reverteretur Thasumque
devertisset, quod ea civitas praecipua fide fuerat erga
Athenienses, proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit.
vidit autem, nisi in eo occultasset voluntatem, futurum ut Thasii dilaberentur
consulerentque rebus suis
Itaque ii decemviralem potestatem ab illo constitutam sustulerunt. quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tollere. sed sentiebat id
se sine ope deorum facere non posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant.
primum Delphicum corrumpere est conatus. cum id non potuisset, Dodonaeum adortus est. hinc quoque repulsus
dixit se vota suscepisse, quae Iovi Hammoni solveret,
existimans se Afros facilius corrupturum.
hac spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iovis fefellerunt. nam non solum corrumpi non
potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt,
qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset.
accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio
occisus est a Thebanis apud Haliartum.
quam vere de eo secus foret iudicatum, oratio indicio fuit, quae
post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet
Lacedaemoniis, ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta,
ut deum videretur congruere sententiae, quam ille se
habiturum pecunia fidens non dubitarat. hanc ei scripsisse Cleon Halicarnasius dicitur.
Atque hoc loco non est praetereundum factum
Pharnabazi, satrapis regii. nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter avareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad cives suos esse
perlatum, petiit a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet:
magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram.
huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem verbis
multis conscripsit, in quibus summis eum effert laudibus. quem cum hic legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine et tanta similitudine, ut
discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat.
Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis
apud maximum magistratum quae voluerat dixerat,
testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit.
hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi
legendum dederunt. ita ille imprudens ipse suus fuit accusator.
Alcibiades
Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc natura quid efficere possit videtur experta. constat
enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt,
nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis vel in virtutibus.
natus in amplissima civitate summo genere,
omnium aetatis suae multo formosissimus, dives; ad
omnes res aptus consiliique plenus (namque imperator
fuit summus et mari et terra); disertus, ut in primis
dicendo valeret, quod tanta erat commendatio oris
atque orationis, ut nemo ei posset resistere;
cum tempus posceret, laboriosus, patiens; liberalis, splendidus
non minus in vita quam victu; affabilis, blandus, temporibus callidissime serviens:
idem, simulac se remiserat neque causa suberat quare animi laborem
perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intomperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno
homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.
Educatus est in domo Pericli (privignus enim eius
fuisse dicitur), eruditus a Socrate. socerum habuit
Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona
eminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna tribuerat.
ineunte adulescentia amatus
est a multis more Graecorum, in eis a Socrate, de
quo mentionem facit Plato in symposio. namque eum
induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate
neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit.
posteaquam robustior est factus, non minus
multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est
odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referremus,
nisi maiora potiora haberemus.
Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. ad
quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea
collegae dati, Nicia et Lamachus.
id cum appararetur,
prius quam classis exiret, accidit ut una nocte omnes
Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur
praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi (itaque
ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est).
hoc cum appareret non sine magna multorum consensione
esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam
rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus,
ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi.
hoc maxime convenire in
Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam
privatus existimabatur: multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat.
qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset,
ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur. itaque non solum spem
in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat.
aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more Atheniensium) idque non
ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed instabat tempus ad bellum proficiscendi.
id ille intuens neque ignorans civium suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius
de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae
crimine accusaretur.
inimici vero eius quiescenduin
in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant,
et illud tempus exspectandum decreverunt, quo classis
exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt.
nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt,
absentem, quod sacra violasset, reum fecerunt. qua
de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus
esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae bene administrandae,
non parere noluit et in triremem, quae ad eum erat
deportandum missa, ascendit.
hac Thurios in Italiam
pervectus, multa secum reputans de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem evitare tempestatem, clam
se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem,
dein Thebas venit.
postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit, et, id quod numquam
antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo
coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum
esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.
ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam,
sed inimicos suos bellum gessit, qui eidem hostes
essent civitati: nam cum intellegerent se plurimum
prodesse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque
irae suae quam utilitati communi paruisse.
itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam
fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera Ioniam a societate averterunt
Atheniensium. quo facto multo superiores bello esse coeperunt.
Neque vero his rebus tam amici Alcibiadi sunt
facti quam timore ab eo alienati. nam cum acerrimi
viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam
rediret. itaque tempus eius interficiundi quaerere instituerunt.
id Alcibiades diutius celari non potuit:
erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim cum animum attendisset ad cavendum. itaque
ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit.
cuius cum in intimam amicitiam pervenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes senescere,
contra Lacedaemoniorum crescere videret, initio cum
Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios colloquitur et de reditu suo facit
mentionem. is erat enim eodem quo Alcibiades sensu,
populi potentiae non amicus et optimatium fautor.
ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab exercitu recipitur praetorque fit apud Samum,
post suffragante Theramene populi scito restituitur
parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene.
horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante
victores viguerant, perterriti pacem peterent. victi
enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus, in quibus ducentas naves triremes amiserant,
quae captae in hostium venerant potestatem.
Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas praeterea urbes Graecas, quae in ora sitae
sunt Thraeciae, quarum expugnarant complures, in eis
Byzantium, neque minus multas consilio ad amicitiam
adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi.
ita praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas venerunt.
His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, proinde
ac si solus advenisset.
sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas
res accidisse eius opera. itaque et exercitum in Sicilia
amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae
tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent.
neque id sine causa arbitrari videbantur. nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra neque
mari hostes pares esse potuerant.
hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem
rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen
unum omnes illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis laureis taeniisque vulgo donabatur. ille lacrimans
talem benivolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem.
postquam in astu venit, contione advocata sic verba fecit, ut nemo
tam ferus fuerit, quin eius casui illacrimarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus
fuerat, proinde ac si alius populus, non ille ipse qui
tum flebat, eum sacrilegii damnasset.
restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi Eumolpidae
sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta,
in mare praecipitatae.
Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna.
nam cum ei omnes essent honores decreti totaque res
publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum
esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen
minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit:
nihil enim eum non efficere posse ducebant.
ex quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut eum neglegenter aut malitiose fecisse
loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege
capere Cymen noluisse arguebant.
itaque huic maxime
putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque
virtutis: timebatur enim non minus quam diligebatur,
ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. quibus rebus factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum
substituerent.
id ille ut audivit, domum reverti noluit
et se Pactyen contulit ibique tria castella communiit,
Ornos, Bizanthen, Neontichos, manuque collecta primus Graecae civitatis in Thraeciam introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda locupletari quam
Graiorum.
qua ex re creverat cum fama tum opibus,
magnamque amicitiam sibi cum quibusdam regibus
Thraeciae pepererat.
Neque tamen a caritate patriae potuit recedere.
nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo
erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret,
quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super,
Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium
ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se
coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere spopondit; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod
pedestribus copiis plus quam navibus valerent;
sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, adducere
ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe
conflicturum aut bellum compositurum.
id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit,
quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum et,
si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore,
contra ea, si quid adversi accidisset, se unum eius
delicti futurum reum.
ab hoc discedens Alcibiades
'quoniam' inquit 'victoriae patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta hostem castra habeas nautica: periculum
est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio
detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'.
neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores comperisset vulgum Atheniensium in terram
praedatum exisse navesque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum
totum delevit.
At Alcibiades, victis Atheniensibus non satis tuta
eadem loca sibi arbitrans, penitus in Thraeciam se
supra Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam
fortunam occuli posse. falso.
nam Thraeces, postquam eum cum magna pecunia venisse senserunt, insidias
fecerunt eaque quae apportarat abstulerunt, ipsum
capere non potuerunt.
ille cernens nullum locum sibi
tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum ad Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem
adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia
antecederet. namque ei Grynium dederat, in Phrygia
castrum, ex quo quinquagena talenta vectigalis capiebat.
qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque
Athenas victas Lacedaemoniis servire poterat pati.
itaque ad patriam liberandam omni ferebatur cogitatione.
sed videbat id sine rege Perse non posse
fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque
dubitabat facile se consecuturum, si modo eius conveniundi habuisset potestatem. nam Cyrum fratrem ei
bellum clam parare Lacedaemoniis adiuvantibus sciebat:
id si aperuisset, magnam se initurum gratiam videbat
Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut
ad regem mitteretur, eodem tempore Critias ceterique
tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum
in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, nisi
Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum,
quas ipse Athenis constituisset: quare, si suas res
gestas manere vellet, illum persequeretur.
his Laco rebus commotas statuit accuratius sibi agendum cum
Pharnabazo, huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemoniis convenissent, nisi Alcibiadem vivum aut
mortuum sibi tradidisset.
non tulit hoc satrapes et
violare clementiam quam regis opes minui maluit.
itaque misit Susamithren et Bagaeum ad Alcibiadem
interficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad
regem compararet.
missi clam vicinitati, in qua tum
Alcibiades erat, dant negotium ut eum interficiant.
illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque
succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant.
ille autem ut sonitu flammae
est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris
sui subalare telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. hunc sequi se iubet et id quod in praesentia
vestimentorum fuit arripit. his in ignem coniectis
flammae vim transiit.
quem ut barbari incendium
effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt
caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt. at mulier,
quae cum eo vivere consuerat, muliebri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit, quod ad
vivum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades
annos circiter quadraginta natus diem obiit supremum.
Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus,
et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi nescio
quo modo in illo uno laudando consentiunt.
namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque
hoc amplius: cum Athenis, splendidissima civitate,
natus esset, omnes splendore ac dignitate superasse vitae;
postquam inde expulsus Thebas venerit, adeo
studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare (omnes enim Boeoti
magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunt);
eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa
virtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse,
ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vinceret; fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos: hos quoque in his rebus
antecessisse;
venisse ad Persas, apud quos summa laus
esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime
admirarentur.
quibus rebus effecisse ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus. sed satis de hoc: reliquos ordiamur.
Thrasybulus
Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se
virtus sine fortuna ponderanda est, dubito an hunc
primum omnium ponam. illud sine dubio: neminem
huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in
patriam amore.
nam quod multi voluerunt paucique
potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis e servitute in
libertatem vindicaret.
sed nescio quo modo, cum eum
nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt. primum Peloponnesio bello multa hic
sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quae
ille universa naturali quodam bono fecit lucri.
sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a
consilio ad vices rerum virtutemque pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima
vero fortuna vindicat seque his plus valuisse vere
potest praedicare.
verum illud magnificentissimum
factum proprium est Thrasybuli. nam cum triginta
tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos cives, quibus in bello
parserat fortuna, partim patria expulissent partim
interfecissent, plurimorum bona publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio
bellum iis indixit.
Hic enim cum Phylen confugisset, quod est
castellum in Attica munitissimum, non plus habuit
secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis.
neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis
atque eius solitudo. quae quidem res et illis contemnentibus perniciei et huic despecto saluti fuit:
etenim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores.
quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet,
nihil in bello oportere contemni, neque sine causa
dicitur matrem timidi flere non solere.
neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam
tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant.
hinc in Piraeum transiit
Munichiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare
sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in
urbem armis impedimentisque amissis refugerunt.
usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine.
nam cedentes violari vetuit (cives enim civibus
parcere aequum censebat), neque quisquam est vulneratus nisi qui prior
impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant.
in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem
adversus Thrasybulum fortissime pugnaret.
Hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex
Lacedaemoniorum. is inter Thrasybulum et eos, qui
urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne
qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea
praetores creati superioris more crudelitatis erant usi,
afficerentur exilio neve bona publicarentur: rei publicae procuratio populo redderetur.
praeclarum hoc
quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in civitate posset, legem tulit, ne quis ante
actarum rerum accusaretur neve multaretur, eamque
illi oblivionis appellarunt.
neque vero hanc tantum
ferendam curavit, sed etiam ut valeret effecit. nam
cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in
gratiam reditum erat publice, prohibuit et id quod
pollicitus erat praestitit.
Huic pro tantis meritis honoris causa corona a
populo data est, facta duabus virgulis oleagineis. quam
quod amor civium et non vis expresserat, nullam
habuit invidiam magnaque fuit gloria.
bene ergo Pittacus ille,
qui in septem sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei
muneri darent, 'nolite, oro vos,' inquit 'id mihi dare,
quod multi invideant, plures etiam concupiscant. quare
ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et
meam animi aequitatem et vestram voluntatem indicent.' nam parva munera diutina, locupletia non
propria esse consuerunt.
illa igitur corona contentus
Thrasybulus neque amplius requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit.
hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset
neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in
tabernaculo interfectus est.
Conon
Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad
rem publicam, in eoque eius opera magni fuit. nam
et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res gessit. quas ob causas
praecipuus ei honos habitus est. namque omnibus
unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit,
coloniam Lacedaemoniorum.
fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen copiae
Atheniensium ab Lysandro sunt devictae. sed tum
afuit, eoque peius res administrata est: nam et prudens
rei militaris et diligens erat imperator.
itaque nemini erat iis temporibus dubium, si affuisset, illam Athenienses calamitatem accepturos non fuisse.
Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri
audisset, non quaesivit, ubi ipse tuto viveret, sed unde
praesidio posset esse civibus suis. itaque contulit se
ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut
multum gratia valeret, multo labore multisque effecit periculis.
nam cum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe
fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam,
maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis
ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat
societatem, hunc adversus Pharnabazus habitus est
imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon
eiusque omnia arbitrio gesta sunt.
hic multum ducem
summum Agesilaum impedivit saepeque eius consiliis
obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non
fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse
erepturum.
qui posteaquam domum a suis civibus
revocatus est, quod Boeoti et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud
praefectos regis versabatur iisque omnibus magno
erat usui.
Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum: multis enim
magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio
non maneret, valebat. neque id erat mirandum, si non
facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se
opera Cyrum fratrem superasse.
huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit,
primum ex more Persarum ad chiliarchum,
qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten
accessit seque ostendit cum rege colloqui velle.
huic ille 'nulla' inquit 'mora est, sed tu delibera, utrum
colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te
regem quod prosku/nhsin illi vocant (nemo enim
sine hoc admittitur). hoc si tibi grave est, per me
nihilo setius editis mandatis conficies quod studes. '
tum Conon 'mihi vero' inquit 'non est grave quemvis
honorem habere regi, sed vereor ne civitati meae sit
opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris
gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam
illius more fungar. ' itaque quae volebat huic scripta
tradidit.
Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit
quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. id
arbitrium Conon negavit sui esse consilii, sed ipsius,
qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret.
hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus
ceterisque maritimis civitatibus naves longas imperaret classemque, qua proxima aestate mare tueri
posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse voluerat.
id ut Lacedaemoniis est nuntiatum,
non sine cura rem administrant, quod maius bellum
imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum
contenderent. nam ducem fortem et prudentem regiis
opibus praefuturum ac secum dimicaturum videbant,
quem neque consilio neque copiis superare possent.
hac mente magnam contrahunt classem:
proficiscuntur Pisandro duce. hos Conon apud Cnidum adortus
magno proelio fugat, multas naves capit, complures
deprimit. qua victoria non solum Athenae, sed etiam
cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte navium in patriam
venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et Piraei
et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, civibus
suis donat.
Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset fortuna.
nam classe Peloponnesiorum devicta, cum ultum se
iniurias patriae putaret, plura concupivit quam efficere potuit.
neque tamen ea non pia et probanda
fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis
maluit. nam cum magnam auctoritatem sibi pugna
illa navali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset
non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae
civitates, clam dare operam coepit, ut Ioniam et
Aeoliam restitueret Atheniensibus.
id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat,
Cononem evocavit, simulans ad regem eum se mittere
velle magna de re. huius nuntio parens cum venisset,
in vincla coniectus est, in quibus aliquamdiu fuit.
inde nonnulli eum ad regem abductum ibique eum
perisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, cui nos plurimum de Persicis rebus credimus,
effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo
sciente an imprudente sit factum.
Dion
Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere
natus, utraque implicatus tyrannide Dionysiorum.
namque ille superior Aristomachen, sororem Dionis,
habuit in matrimonio, ex qua duos filios, Hipparinum
et Nisaeum, procreavit totidemque filias, nomine Sophrosynen et Areten, quarum priorem Dionysio filio,
eidem cui regnum reliquit, nuptum dedit, alteram,
Areten, Dioni.
Dion autem praeter generosam propinquitatem nobilemque maiorum famam multa alia
ab natura habuit bona, in eis ingenium docile, come,
aptum ad artes optimas, magnam corporis dignitatem,
quae non minimum commendat, magnas praeterea
divitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus
auxerat.
erat intimus Dionysio priori, neque minus
propter mores quam affinitatem. namque etsi Dionysii crudelitas ei displicebat, tamen salvum propter
necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat.
aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum movebatur tyrannus, nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat.
legationes vero omnes, quae essent
illustriores, per Dionem administrabantur: quas quidem
ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate leniebat.
hunc a Dionysio missum Karthaginienses sic suspexerunt,
ut neminem umquam Graeca lingua loquentem magis
sint admirati.
Neque vero haec Dionysium fugiebant: nam quanto
esset sibi ornamento, sentiebat. quo fiebat ut uni
huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium:
qui quidem, cum Platonem Tarentum venisse
fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non
potuerit, quin eum arcesseret, cum Dion eius audiendi
cupiditate flagraret. dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit.
quem Dion adeo admiratus est atque adamavit, ut se ei totum
traderet. neque vero minus ipse Plato delectatus est
Dione. itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset,
quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem
rediit eiusdem Dionis precibus adductus.
interim in morbum incidit Dionysius. quo cum gravius conflictaretur, quaesivit a medicis Dion, quem ad modum
se haberet, simulque ab iis petiit, si forte in maiore
esset periculo, ut sibi faterentur: nam velle se cum
eo colloqui de partiendo regno, quod sororis suae
filios ex illo natos partem regni putabat debere habere.
id medici non tacuerunt et ad Dionysium filium sermonem rettulerunt. quo ille commotus, ne agendi
esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit.
hoc aeger sumpto sopitus diem obiit supremum.
Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis,
eaque multis rebus aucta est. sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit.
sicut, cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium,
ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in aliqua re vellet patrem imitari,
morem ei gessit.
eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyranno quam tyrannidi. sed de hoc in eo libro
plura sunt exposita, qui de historicis Graecis conscriptus est.
Plato autem tantum apud Dionysium
auctoritate potuit valuitque eloquentia, ut ei persuaserit tyrannidis facere finem libertatemque reddere
Syracusanis. a qua voluntate Philisti consilio deterritus
aliquanto crudelior esse coepit.
Qui quidem cum a Dione se superari videret ingenio, auctoritate, amore populi, verens ne, si eum
secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi, navem ei triremem dedit, qua Corinthum deveheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne,
cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet.
id cum factum multi indignarentur magnaeque esset
invidiae tyranno, Dionysius omnia, quae moveri poterant Dionis, in naves imposuit ad eumque misit.
sic enim existimari volebat, id se non odio hominis,
sed suae salutis fecisse causa.
postea vero quam
audivit eum in Peloponneso manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxorem, alii
nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus.
nam puero prius quam pubes esset scorta adducebantur,
vino epulisque obruebatur, neque ullum tempus sobrio
relinquebatur.
is usque eo vitae statum commutatum
ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater
(namque appositi erant custodes, qui eum a pristino
victu deducerent), ut se de superiore parte aedium
deiecerit atque ita interierit. sed illuc revertor.
Postquam Corinthum pervenit Dion et eodem
perfugit Heraclides ab eodem expulsus Dionysio, qui
praefectus fuerat equitum, omni ratione bellum comparare coeperunt.
sed non multum proficiebant, quod
multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur: quam ob causam pauci ad societatem periculi
perducebantur.
sed Dion, fretus non tam suis copiis
quam odio tyranni, maximo animo duabus onerariis
navibus quinquaginta annorum imperium, munitum
quingentis longis navibus, decem equitum centumque
peditum milibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat,
Syracusas introierit. ex quo intellegi potest nullum
esse imperium tutum nisi benivolentia munitum.
eo tempore aberat Dionysius et in Italia classem opperiebatur adversariorum, ratus neminem sine magnis copiis ad se venturum.
quae res eum fefellit. nam
Dion iis ipsis, qui sub adversarii fuerant potestate,
regios spiritus repressit totiusque eius partis Siciliae
potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate, parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam oppido,
eoque rem perduxit, ut
talibus pactionibus pacem tyrannus facere vellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam Dionysius, Syracusas
Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat. Dion
Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, demergere est
adorta.
primum in filio, de quo commemoravi supra,
suam vim exercuit. nam cum uxorem reduxisset, quae
alii fuerat tradita, filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria, accepit gravissimum parens
vulnus morte filii.
deinde orta dissensio est inter eum
et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, factionem comparavit. neque is minus valebat
apud optimates, quorum consensu praeerat classi, cum
Dion exercitum pedestrem teneret.
non tulit hoc
animo aequo Dion, et versum illum Homeri rettulit
ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non
posse bene geri rem publicam multorum imperiis.
quod dictum magna invidia consecuta est: namque
aperuisse videbatur omnia in sua potestate esse velle.
hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Heraclidemque, tum Syracusas venisset,
interficiundum curavit.
Quod factum omnibus maximum timorem iniecit:
nemo enim illo interfecto se tutum putabat. ille autem
adversario remoto licentius eorum bona, quos sciebat
adversus se sensisse, militibus dispertivit.
quibus divisis cum cottidiani maximi fierent sumptus, celeriter
pecunia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret,
suppetebat nisi in amicorum possessiones. id eius
modi erat, ut, cum milites reconciliasset, amitteret optimates.
quarum rerum cura angebatur et insuetus
male audiendi non animo aequo ferebat, de se ab iis
male existimari, quorum paulo ante in caelum fuerat
elatus laudibus. vulgus autem offensa in eum militum
voluntate liberius loquebatur et tyrannum non ferendum dictitabat.
Haec ille intuens cum quem ad modum sedaret
nesciret et quorsum evaderent timeret, Callicrates
quidam, civis Atheniensis, qui simul cum eo ex Peloponneso in Siciliam venerat, homo et callidus et ad
fraudem acutus, sine ulla religione ac fide, adiit ad
Dionem et ait:
eum magno in periculo esse propter
offensionem populi et odium militum, quod nullo modo
evitare posset, nisi alicui suorum negotium daret, qui
se simularet illi inimicum. quem si invenisset idoneum,
facile omnium animos cogniturum adversariosque sublaturum, quod inimici eius dissidenti suos sensus aperturi forent.
tali consilio probato excepit has partes
ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis. ad
eum interficiundum socios conquirit, adversarios eius
convenit, coniuratione confirmat.
res, multis consciis
quae ageretur, elata defertur ad Aristomachen, sororem
Dionis, uxoremque Areten. illae timore perterritae
conveniunt, cuius de periculo timebant. at ille negat
a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa, quae agerentur, fieri praecepto suo.
mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt ac iurare cogunt,
nihil ab illo periculi fore Dioni. ille hac religione
non modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, verens ne prius consilium aperiretur suum,
quam cogitata perfecisset.
Hac mente proximo die festo, cum a conventu
se remotum Dion domi teneret atque in conclavi edito
recubuisset, consciis facinoris loca munitiora oppidi
tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non discedant,
certos praeficit, navem triremem armatis
ornat Philostratoque, fratri suo, tradit eamque in
portu agitare iubet, ut si exercere remiges vellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet,
qua aufugeret ad salutem.
suorum autem e numero
Zacynthios adulescentes quosdam eligit cum audacissimos tum viribus maximis, iisque dat negotium, ad
Dionem eant inermes, sic ut conveniendi eius gratia
viderentur venire. ii propter notitiam sunt intromissi.
at illius ut limen intrarant, foribus obseratis in lecto
cubantem invadunt, colligant: fit strepitus, adeo ut
exaudiri posset foris.
hic, sicut ante saepe dictum
est, quam invisa sit singularis potentia et miseranda
vita, qui se metui quam amari malunt, cuivis facile
intellectu fuit.
namque illi ipsi custodes, si prompta
fuissent voluntate, foribus effractis servare eum potuissent, quoad illi inermes telum foris flagitantes
vivum tenebant. cui cum succurreret nemo, Lyco
quidam Syracusanus per fenestram gladium dedit, quo
Dion interfectus est.
Confecta caede, cum multitudo visendi gratia introisset, nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur.
nam celeri rumore dilato, Dioni vim allatam, multi
concurrerant, quibus tale facinus displicebat. ii falsa
suspicione ducti immerentes ut sceleratos occidunt.
huius de morte ut palam factum est, mirabiliter vulgi
mutata est voluntas. nam qui vivum eum tyrannum
vocitarant, eidem liberatorem patriae tyrannique expulsorem praedicabant. sic subito misericordia odio
successerat, ut eum suo sanguine ab Acherunte, si
possent, cuperent redimere.
itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice, sepulcri monumento donatus
est. diem obiit circiter annos quinquaginta natus,
quartum post annum, quam ex Peloponneso in Siciliam redierat.
Iphicrates
Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est.
fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum
primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem
quisquam anteponeretur.
multum vero in bello est
versatus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa
male rem gessit, semper consilio vicit tantumque eo
valuit, ut multa in re militari partim nova attulerit,
partim meliora fecerit.
namque ille pedestria arma
mutavit. cum ante illum imperatorem maximis clipeis,
brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastae
pedites appellati sunt, qui antea hoplitae appellabantur),
ut ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. idem genus
loricarum novum instituit et pro sertis atque aeneis
linteas dedit. quo facto expeditiores milites reddidit:
nam pondere detracto, quod aeque corpus tegeret et
leve esset, curavit.
Bellum cum Thraecibus gessit, Seuthem, socium
Atheniensium, in regnum restituit. apud Corinthum
tanta severitate exercitui praefuit, ut nullae umquam
in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis
dicto audientes fuerint duci,
in eamque consuetudinem
adduxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset
datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut
singuli a peritissimo imperatore dispositi viderentur.
hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod
maxime tota celebratum est Graecia. iterum eodem
bello omnes copias eorum fugavit, quo facto magnam
adeptus est gloriam.
cum Artaxerxes Aegyptio regi
bellum inferre voluit, Iphicraten ab Atheniensibus
ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio,
cuius numerus duodecim milium fuit. quem quidem
sic omni disciplina militari erudivit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romae appellati sunt,
sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint.
idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae
retardavit impetus. nam nisi eius adventus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam
captam incendio delessent.
Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui,
sed in labore nimis remissus parumque
patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus
vero civis fideque magna. quod cum in aliis rebus
declaravit, tum maxime in Amyntae Macedonis liberis
tuendis. namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est.
vixit ad senectutem placatis in se suorum civium animis. causam capitis semel dixit,
bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus.
Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum, Coti regis filia, is cum
interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, 'matrem'
inquit. id cum omnibus mirum videretur, at ille 'merito' inquit
'facio: nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea
mater Atheniensem. '
Chabrias
Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit.
sed ex iis elucet maxime inventum eius in proelio,
quod apud Thebas fecit, cum Boeotis subsidio venisset.
namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo
frustratus est, quod reliquam phalangem loco vetuit
cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum
excipere hostium docuit. id novum Agesilaus contuens
progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba revocavit.
hoc usque eo tota Graecia fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri
voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est. ex quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur,
quibus victoriam essent adepti.
Chabrias autem multa in Europa bella administravit, cum dux Atheniensium esset; in Aegypto sua
sponte gessit: nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei constituit.
fecit idem Cypri, sed publice
ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus, neque prius
inde discessit, quam totam insulam bello devinceret:
qua ex re Athenienses magnam gloriam sunt adepti.
interim bellum inter Aegyptios et Persas conflatum
est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant,
Lacedaemonii cum Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, faciebat. id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua sponte
eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copiis Agesilaus.
Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum
gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset,
capitis se illum damnaturos denuntiarunt. hoc ille
nuntio Athenas rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse.
non enim libenter erat ante oculos suorum civium, quod et vivebat
laute et indulgebat sibi liberalius, quam ut invidiam vulgi posset effugere.
est enim hoc commune vitium magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit et libenter
de iis detrahant, quos eminere videant altius, neque
animo aequo pauperes alienam opulentiam intueantur.
itaque Chabrias, quoad ei licebat, plurimum aberat.
neque vero solus ille aberat Athenis libenter, sed
omnes fere principes fecerunt idem, quod tantum se
ab invidia putabant afuturos, quantum a conspectu
suorum recesserint. itaque Conon plurimum Cypri
vixit, Iphicrates in Thraecia, Timotheus Lesbi, Chares
Sigei, dissimilis quidem Chares horum et factis et
moribus, sed tamen Athenis et honoratus et potens.
Chabrias autem periit bello sociali tali modo.
oppugnabant Athenienses Chium. erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant,
auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui
praeerant suspiciebant.
quae res ei maturavit mortem. nam dum primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo derigere navem,
ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt
secutae. quo facto circumfusus hostium concursu cum
fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere.
hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset,
quod suberat classis Atheniensium, quae excpieret
natantes, perire maluit quam armis abiectis navem
relinquere, in qua fuerat vectus. id ceteri facere noluerunt,
qui nando in tutum pervenerunt. at ille, praestare honestam mortem
existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.
Timotheus
Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a
patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus: fuit
enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.
multa huius sunt
praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios
et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in quo oppido oppugnando superiore bello Athenienses mille et
ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica
impensa populo restituit. adversus Cotum bella gessit
ab eoque mille et ducenta talenta praedae in publicum rettulit.
Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani
simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum
Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos
agro atque urbibus augeri maluit quam id sumere,
cuius partem domum suam quisque ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.
Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum fugavit
Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque dein adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas
omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent.
quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et
sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum
concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt, ut
Athenienses mari duces essent. quae victoria tantae
fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice
sint factae eique deae pulvinar sit institutum.
cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam
in foro posuerunt. qui honos huic uni ante id tempus
contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset,
filio quoque daret. sic iuxta posita recens filii veterem patria renovavit memoriam.
Hic cum esset magno natu et magistratus gerere
desisset, bello Athenienses undique premi sunt coepti.
defecerat Samus, descierat Hellespontus, Philippus iam
tum valens multa moliebatur: cui oppositus Chares
cum esset, non satis in eo praesidii putabatur.
fit Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei,
et ut ad bellum proficiscatur decernitur. huic in consilium dantur viri duo usu sapientiaque praestantes
quorum consilio uteretur, pater et socer, quod in
his tanta erat auctoritas, ut magna spes esset per
eos amissa posse recuperari.
ii cum Samum profecti
essent et eodem Chares illorum adventu cognito cum
suis copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum
videretur, accidit, cum ad insulam appropinquarent,
ut magna tempestas oreretur: quam evitare duo veteres imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt.
at ille temeraria usus ratione non cessit
maiorum natu auctoritati, velut in sua manu esset
fortuna. quo contenderat, pervenit, eodemque ut sequerentur, ad Timotheum et Iphicraten nuntium misit.
hinc male re gesta, compluribus amissis navibus eo,
unde erat profectus, se recepit litterasque Athenas
publice misit, sibi proclive fuisse Samum capere, nisi
a Timotheo et Iphicrate desertus esset.
populus acer,
suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus
(etenim potentia in crimen vocabatur) domum revocat: accusantur proditionis. hoc iudicio damnatur
Timotheus lisque eius aestimatur centum talentis. ille
odio ingratae civitatis exactus Chalcidem se contulit.
Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae novem partes detraxit et decem talenta
Cononem, filium eius, ad muri quandam partem reficiendam iussit dare. in quo fortunae varietas est animadversa. nam quos avus Conon muros ex hostium
praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa
ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est.
Timothei autem moderatae sapientisque vitae
cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam
carus suis fuerit. cum Athenis adulescentulus causam
diceret, non solum amici privatique hospites ad eum
defendendum convenerunt, sed etiam in eis Iason,
tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium
potentissimus.
hic cum in patria sine satellitibus se
tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio
venit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis
periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti
deesse. hunc adversus tamen Timotheus postea populi
iussu bellum gessit: patriae enim sanctiora iura quam
hospitii esse duxit.
Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriae, Timothei, neque post illorum
obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria.
Venio nunc ad fortissimum virum maximique
consilii omnium barbarorum, exceptis duobus Karthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale.
de quo hoc plura
referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes superabat,
acciderunt: quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.
Datames
Datames, patre Camisare, natione Care, matre
Scythissa natus, primum militum in numero fuit apud
Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. pater eius
Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus et
regi multis locis fidelis erat repertus, habuit provinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri.
Datames militare munus fungens
primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios gessit. namque hic magni fuit eius
opera. quo factum est, cum in eo bello cecidisset
Camisares, ut paterna ei traderetur provincia.
Pari se virtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello persequeretur eos qui defecerant. namque huius opera hostes, cum castra iam
intrassent, multis milibus regiorum interfectis profligati sunt exercitusque reliquus conservatus regis est:
qua ex re maioribus rebus praeesse coepit.
erat eo tempore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere,
ortus a Pylaemene illo, quem Homerus Troico bello
a Patroclo interfectum ait.
is regi dicto audiens non
erat. quam ob causam bello eum persequi constituit
eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis:
namque ex fratre et sorore erant nati. quam ob causam Datames primum experiri voluit, ut sine armis
propinquum ad officium reduceret. ad quem cum venisset sine praesidio, quod ab amico nullas vereretur
insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere voluit.
erat mater cum Datame, amita Paphlagonis.
ea quid ageretur resciit filiumque monuit. ille
fuga periculum evitavit bellumque indixit Thuyni. in
quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae
totiusque Phrygiae, desertus esset, nihilo segnius perseveravit vivumque Thuyn cepit cum uxore et liberis.
Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse
perveniret, dedit operam. itaque omnibus insciis eo,
ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem
maximi corporis terribilique facie, quod et niger et
capillo longo barbaque erat promissa, optima veste
texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornavit
etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu;
ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra
manu clavam, sinistra copulam, ita vinctum ante se
Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret.
quae cum omnes aspicerent propter novitatem ornatus
ignotamque formam ob eamque rem magnus esset
concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret.
primo non accredidit itaque Pharnabazum misit exploratum. a quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magno opere delectatus
cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in
potestatem inopinanti venerat.
itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum
Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit.
postea vero quam Pharnabazum rex revocavit, illi
summa imperii tradita est.
Hic cum maximo studio compararet exercitum
Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege litterae
sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae.
namque Aspis, saltuosam regionem
castellisque munitam incolens, non solum imperio
regis non parebat, sed etiam finitimas regiones vexabat et quae regi portarentur abripiebat.
Datames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re
abstrahebatur, tamen regis voluntati morem gerendum
putavit. itaque cum paucis, sed viris fortibus navem
conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parva manu oppressurum quam paratum
quamvis magno exercitu.
hac delatus in Ciliciam,
egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum
transit eoque quo studuerat venit. quaerit quibus
locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque tum venatum. quem dum speculatur, adventus eius causa cognoscitur. Pisidas cum iis, quos
secum habebat, ad resistendum Aspis comparat.
id Datames ubi audivit, arma sumit, suos sequi iubet;
ipse equo concitato ad hostem vehitur. quem procul
Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a
conatu resistendi deterritus sese dedidit. hunc Datames
vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.
Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a
quanto bello ad quam parvam rem principem ducum
misisset, se ipse reprehendit et nuntium ad exercitum
Acen misit, quod nondum Datamen profectum putabat, qui diceret,
ne ab exercitu discederet. hic priusquam perveniret, quo erat profectus, in itinere convenit, qui Aspim ducebant.
qua celeritate cum magnam
benivolentiam regis Datames consecutus esset, non
minorem invidiam aulicorum excepit, quod illum unum
pluris quam se omnes fieri videbant. quo facto cuncti
ad eum opprimendum consenserunt.
haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, perscripta ei
mittit, in quibus docet eum in magno fore periculo,
si quid illo imperante adversi in Aegypto accidisset.
namque eam esse consuetudinem regiam, ut casus adversos hominibus tribuant, secundos fortunae suae:
quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem,
quorum ductu res male gestae nuntientur. illum hoc
maiore fore in discrimine, quod, quibus rex maxime
oboediat, eos habeat inimicissimos.
talibus ille litteris
cognitis, cum iam ad exercitum Acen venisset, quod
non ignorabat ea vere scripta, desciscere a rege constituit. neque tamen quicquam fecit, quod fide sua
esset indignum.
nam Mandroclem Magnetem exercitui
praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua
voluntate esset in regem. clam cum Ariobarzane facit
amicitiam, manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.
Sed haec propter hiemale tempus minus prospere
procedebant. audit Pisidas quosdam copias adversus
se parare. filium eo Arsidaeum cum exercitu mittit;
cadit in proelio adulescens. proficiscitur eo pater non
ita magna cum manu, celans, quantum vulnus accepisset, quod prius ad hostem pervenire cupiebat, quam
de male re gesta fama ad suos perveniret, ne cognita
filii morte animi debilitarentur militum.
quo contenderat, pervenit iisque locis castra ponit, ut neque
circumiri multitudine adversariorum posset neque impediri, quominus ipse ad dimicandum manum haberet
expeditam.
erat cum eo Mithrobarzanes, socer eius,
praefectus equitum. is desperatis generi rebus ad
hostes transfugit. id Datames ut audivit, sensit, si
in turbam exisset ab homine tam necessario se relictum, futurum ut ceteri idem consilium sequerentur;
itaque in vulgus edit suo iussu Mithrobarzanem profectum pro perfuga, quo facilius receptus interficeret
hostes: quare relinqui eum par non esse et omnes
confestim sequi. quod si animo strenuo fecissent, futurum ut adversarii non possent resistere, cum et
intra vallum et foris caederentur.
hac re probata exercitum educit, Mithrobarzanem persequitur, qui
tantum quod ad hostes pervenerat, cum Datames signa
inferri iubet.
Pisidae nova re commoti in opinionem
adducuntur perfugas mala fide compositoque fecisse,
ut recepti maiori essent calamitati. primum eos adoriuntur. illi cum, quid ageretur aut quare fieret, ignorarent, coacti sunt cum iis pugnare, ad quos transierant, ab iisque stare, quos reliquerant: quibus cum
neutri parcerent, celeriter sunt concisi.
reliquos Pisidas resistentes Datames invadit: primo impetu pellit,
fugientes persequitur, multos interficit, castra hostium
capit.
tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostes profligavit, et, quod ad perniciem suam
fuerat cogitatum, id ad salutem convertit. quo neque
acutius ullius imperatoris cogitatum neque celerius
factum usquam legimus.
Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius,
desciit ad regemque transiit et de defectione patris
detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium
esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et,
cum cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit.
hic ne intrare posset, saltum, in
quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare studuit.
sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur
ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non
multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
Haec etsi Autophrodates videbat, tamen statim
maluit congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere.
habebat barbarorum equitum viginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas
appellant, eiusdemque generis tria milia funditorum,
praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem
milia, Paphlagonum quinque milia, Phrygum decem
milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia,
levis armaturae maximum numerum.
has adversus copias spes omnis consistebat Datami in se locique
natura (namque huius partem non habebat vicesimam
militum). quibus fretus conflixit adversariorumque
multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam
postero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat.
hinc cum castra movisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod
numquam manum consereret, nisi cum adversarios
locorum angustiis clausisset, quod perito regionum
callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates,
cum bellum duci maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam
memorans eum hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret.
quam ille etsi fidam non fore putabat, tamen
condicionem accepit seque ad Artaxerxem legatos missurum dixit. sic bellum, quod rex adversus Datamen
susceperat, sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit.
At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat,
postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit.
sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi
insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus,
quod inimici detulerant, neque credendum neque
neglegendum putavit), experiri voluit, verum falsumne
sibi esset relatum.
itaque eo profectus est, in quo
itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore
ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit
atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse
autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit.
at insidiatores, postquam in
eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti
ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum
quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod
ipsum vidissent.
ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum
universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem
aggredi volebant, confixi conciderunt.
Hic tamen tam callidus vir extremo tempore
captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii, dolo. namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si
rex permitteret, ut quodcumque vellet liceret impune
facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset.
hanc ut accepit a rege missam, copias parat
et absens amicitiam cum Datame facit, regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit,
quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen
mittit; pari modo complura castella ei tradit.
haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus
regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam
suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit.
sic absens amicitiam gerebat, ut non beneficiis mutuis,
sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri viderentur.
Id cum satis se confirmasse arbitratus esset, certiorem facit Datamen, tempus esse maiores res parari
et bellum cum ipso rege suscipi, deque ea re, si ei
videretur, quo loco vellet, in colloquium veniret. probata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo
conveniretur.
huc Mithridates cum uno, cui maxime
habebat fidem, ante aliquot dies venit compluribusque
locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter
notat. ipso autem colloquii die utrique, locum qui
explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt; deinde
ipsi sunt congressi.
hic cum aliquamdiu in colloquio
fuissent et diversi discessissent iamque procul Datames abesset, Mithridates, priusquam ad suos perveniret, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum
revertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit,
ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum.
interim telum, quod latebat, protulit nudatumque vagina veste texit ac Datami venienti ait, digredientem se animadvertisse locum quendam, qui erat
in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum.
quem cum digito demonstraret et ille respiceret, aversum
ferro transfixit priusque, quam quisquam posset succurrere, interfecit. ita ille vir, qui multos consilio,
neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia.
Epaminondas
Epaminondas, Polymnii filius, Thebanus. de hoc
priusquam scribimus, haec praecipienda videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea, quae
ipsis leviora sunt, pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur.
scimus enim musicen nostris moribus abesse
a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni:
quae omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur.
cum autem exprimere imaginem consuetudinis
atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam.
quare dicemus primum de genere eius, deinde
quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de
moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a
plurimis animi anteponuntur virtutibus.
Natus igitur patre, quo diximus, genere honesto,
pauper iam a maioribus relictus est, eruditus autem
sic ut nemo Thebanus magis. nam et citharizare et
cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio,
qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon
aut Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone.
at philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum,
Pythagoreum: cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac severum senem omnibus aequalibus
suis in familiaritate anteposuerit; neque prius eum
a se dimisit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus.
atque haec ad nostram
consuetudinem sunt levia et potius contemnenda; at
in Graecia, utique olim, magnae laudi erant.
postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam
coepit, non tam magnitudini virium servivit quam
velocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad
belli existimabat utilitatem pertinere. itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem,
quoad stans complecti posset atque contendere. in
armis vero plurimum studii consumebat.
Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi
bona accesserant. erat enim modestus, prudens, gravis,
temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu,
animo maximo, adeo veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur.
idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed
etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa
celans, quodque interdum non minus prodest quam
diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur.
itaque cum in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur aut de
philosophia sermo haberetur, numquam inde prius
discessit, quam ad finem sermo esset adductus.
paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica
nihil praeter gloriam ceperit. amicorum in se tuendo
caruit facultatibus, fide ad alios sublevandos saepe
sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis
fuisse communia.
nam cum aut civium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut virgo nubilis propter
paupertatem collocari non posset, amicorum concilium
habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus
imperabat.
eamque summam cum fecerat, potius quam
ipse acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent
faciebat, ut ille, ad quem ea res perveniebat, sciret
quantum cuique deberet.
Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte
Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. hic magno
cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam perduxit voluntatem.
Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit.
at ille Diomedonti coram 'nihil'
inquit 'opus pecunia est: nam si rex ea vult, quae
Thebanis sunt utilia, gratiis facere sum paratus, sin
autem contraria, non habet auri atque argenti satis.
namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate.
tu quod me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco;
sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me
non potueris. et tu, Micythe, argentum huic redde,
aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui.'
hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exire suaque,
quae attulerat, liceret efferre, 'istud quidem' inquit
'faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum pervenisse, quod delatum accipere noluissem.'
a quo cum quaesisset, quo se deduci vellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut tuto perveniret. neque
vero id satis habuit, sed etiam, ut inviolatus in navem
escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra
mentionem fecimus, effecit.
abstinentiae erit hoc satis
testimonium. plurima quidem proferre possumus, sed
modus adhibendus est, quoniam uno hoc volumine
vitam excellentium virorum complurium concludere
constituimus, quorum res separatim multis milibus
versuum complures scriptores ante nos explicarunt.
Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par
esset eloquentia, neque minus concinnus in brevitate
respondendi quam in perpetua oratione ornatus.
habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis,
et adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque
illi genti plus inest virium quam ingenii.
is quod in
re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius
imperatoris opera desideraretur. huic ille 'fallis' inquit 'verbo cives tuos, quod eos a bello avocas: otii
enim nomine servitutem concilias.
nam paritur pax
bello. itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. quare si principes Graeciae vultis
esse, castris est vobis utendum, non palaestra.'
idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod liberos non
haberet neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur
consecutus: at ille 'desine,' inquit 'Meneclida, de uxore
mihi exprobrare: nam nullius in ista re minus uti
consilio volo.' (habebat enim Meneclides suspicionem
adulterii.)
'quod autem me Agamemnonem aemulari
putas, falleris. namque ille cum universa Graecia vix
decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una
urbe nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis
fugatis liberavi.'
Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent,
contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularet ut
potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione
sua multa invectus esset in Thebanos et Argivos in eisque hoc posuisset,
animum advertere debere Arcades, quales utraque civitas cives procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare: Argivos enim fuisse
Orestem et Alcmeonem matricidas, Thebis Oedipum
natum, qui, cum patrem suum interfecisset, ex matre
liberos procreasset:
huic in respondendo Epaminondas,
cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris
Attici, qui non animadverterit, innocentes illos natos
domi, scelere admisso cum patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus.
sed maxime eius eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam.
quo cum omnium sociorum convenissent legati, coram
frequentissimo legationum conventu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna.
tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio
Lacedaemonii sociorum privarentur.
Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem
civium, quod se patriae irasci nefas esse duceret, haec
sunt testimonia. cum eum propter invidiam cives sui
praeficere exercitui noluissent duxque esset delectus
belli imperitus, cuius errore res eo esset deducta, ut
omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur, desiderari
coepta est Epaminondae diligentia: erat enim ibi privatus numero militis.
a quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem.
nec vero hoc semel fecit, sed saepius. maxime autem fuit
illustre, cum in Peloponnesum exercitum duxisset adversus Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus. hi
cum criminibus adversariorum omnes in invidiam venissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum
atque in eorum locum alii praetores successissent,
Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat,
gessit. namque animadvertebat, nisi id fecisset, totum
exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli periturum.
lex erat Thebis, quae morte
multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam
lege praefinitum foret. hanc Epaminondas cum rei
publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem civitatis conferri noluit et quattuor mensibus
diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
Postquam domum reditum est, collegae eius hoc
crimine accusabantur. quibus ille permisit, ut omnem
causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent. qua defensioue illis
periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum
putabat, quod quid diceret non haberet.
at ille in iudicium venit, nihil eorum negavit, quae adversarii
crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus est neque recusavit quominus legis poenam
subiret, sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro suo
inscriberent:
'Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare
Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus sit aspicere in acie,
quodque uno proelio
non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit eoque res
utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent, si salvi esse possent,
neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit.'
haec cum dixisset,
risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. sic a
iudicio capitis maxima discessit gloria.
Hic extremo tempore imperator apud Mantineam
cum acie instructa audacius instaret hostes, cognitus
a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae
sitam putabant salutem, universi in unum impetum
fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede
edita multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam
pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt.
huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti,
neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.
at Epaminondas, cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque,
si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit,
quoad renuntiatum est vicisse Boeotos.
id postquam audivit, satis' inquit 'vixi: invictus enim morior.' tum
ferro extracto confestim exanimatus est.
Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat infamem,
maleque eum in eo patriae consulere diceret, quod
liberos non relinqueret, 'vide' inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis.
neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam
relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi
superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.'
quo tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et
praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se
tenuit, quod neque defendere malos volebat neque
impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret:
namque omnem civilem victoriam funestam putabat.
idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis
pugnari coeptum est, in primis stetit.
Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum, si
hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas
et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius
Graeciae. ex quo intellegi potest unum hominem
pluris quam civitatem fuisse.
Pelopidas
Pelopidas Thebanus, magis historicis quam vulgo
notus. cuius de virtutibus dubito quem ad modum
exponam, quod vereor, si res explicare incipiam, ne
non vitam eius enarrare, sed historiam videar scribere,
sin tantummodo summas attigero, ne rudibus Graecarum litterarum minus dilucide appareat, quantus
fuerit ille vir. itaque utrique rei occurram, quantum
potuero, et medebor cum satietati tum ignorantiae lectorum.
Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum Olynthum duceret iterque per Thebas faceret, arcem oppidi, quae Cadmea nominatur, occupavit impulsu
paucorum Thebanorum, qui adversariae factioni quo
facilius resisterent, Laconum rebus studebant, idque
suo privato, non publico fecit consilio.
quo facto eum
Lacedaemonii ab exercitu removerunt pecuniaque multarunt, neque eo magis arcem Thebanis reddiderunt,
quod susceptis inimicitiis satius ducebant eos obsideri
quam liberari. nam post Peloponnesium bellum Athenasque devictas cum Thebanis sibi rem esse existimabant et eos esse solos, qui adversus se sistere
auderent.
hac mente amicis suis summas potestates
dederant alteriusque factionis principes partim interfecerant, alios in exilium eiecerant: in quibus Pelopidas hic, de quo scribere exorsi sumus, pulsus patria
carebat.
Hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo
sequerentur otium, sed ut, quem ex proximo locum
fors obtulisset, eo patriam recuperare niterentur.
itaque cum tempus esset visum rei gerendae, communiter
cum iis, qui Thebis idem sentiebant, diem delegerunt
ad inimicos opprimendos civitatemque liberandam eum,
quo maximi magistratus simul consuerant epulari.
magnae saepe res non ita magnis copiis sunt gestae,
sed profecto numquam tam ab tenui initio tantae
opes sunt profligatae. nam duodecim adulescentuli
coierunt ex iis, qui exilio erant multati, cum omnino
non essent amplius centum, qui tanto se offerrent
periculo. qua paucitate perculsa est Lacedaemoniorum
potentia.
ii enim non magis adversariorum factioni
quam Spartanis eo tempore bellum intulerunt, qui
principes erant totius Graeciae: quorum imperii maiestas, neque ita multo post, Leuctrica pugna ab hoc
initio perculsa concidit.
illi igitur duodecim, quorum
dux erat Pelopidas, cum Athenis interdiu exissent,
ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum
canibus venaticis exierunt, retia ferentes, vestitu agresti,
quo minore suspicione facerent iter. qui cum tempore ipso, quo studuerant, pervenissent, domum Charonis deverterunt, a quo et tempus et dies erat datus.
Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re
proposita est, nimia fiducia quantae calamitati soleat
esse. nam magistratuum Thebanorum statim ad aures
pervenit exules in urbem venisse. id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem
de tanta re laborarint.
accessit quod etiam magis
aperiret eorum dementiam. allata est enim epistula
Athenis ab Archia, uno ex iis qui sacris praeerant
Eleusinius, Archiae, qui tum maximum magistratum
Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum
perscripta erant. quae cum iam accubanti in convivio esset data, sicut erat signata, sub pulvinum subiciens 'in crastinum' inquit 'differo res serias.'
at illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti. quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque vocato, non solum
qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim occiderunt, partim in exilium
eiecerunt.
Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus,
Epaminondas, quoad cum civibus dimicatum est, domi
quietus fuit. itaque haec liberatarum Thebarum propria laus est Pelopidae, ceterae fere communes cum
Epaminonda.
namque in Leuctrica pugna imperatore
Epaminonda hic fuit dux delectae manus, quae prima
phalangem prostravit Laconum.
omnibus praeterea
periculis eius affuit (sicut, Spartam cum oppugnavit,
alterum tenuit cornu), quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est profectus. denique haec
fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut
proxima esset Epaminondae.
Conflictatus autem est etiam adversa fortuna. nam
et initio, sicut ostendimus, exul patria caruit et, cum
Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitraretur,
quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a
tyranno Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in vincla coniectus est.
hunc Epaminondas recuperavit, bello persequens Alexandrum. post id
factum numquam animo placari potuit in eum, a quo
erat violatus. itaque persuasit Thebanis ut subsidio
Thessaliae proficiscerentur tyrannosque eius expellerent.
cuius belli cum ei summa esset data eoque cum
exercitu profectus esset, non dubitavit, simulac conspexit hostem, confligere.
in quo proelio Alexandrum
ut animadvertit, incensus ira equum in eum concitavit
proculque digressus a suis coniectu telorum confossus
concidit. atque hoc secunda victoria accidit: nam iam
inclinatae erant tyrannorum copiae.
quo facto omnes
Thessaliae civitates interfectum Pelopidam coronis
aureis et statuis aeneis liberosque eius multo agro donarunt.
Agesilaus
Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico collaudatus
est: eo enim usus est familiarissime.
hic primum de
regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. mos erat enim Lacedaemoniis a maioribus
traditus, ut binos haberent semper reges, nomine magis
quam imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis,
qui principes ex progenie Herculis Spartae reges fuerunt.
horum ex altera in alterius familiae locum fieri
non licebat: ita suum utraque retinebat ordinem. primum ratio habebatur, qui maximus natu esset ex
liberis eius, qui regnans decessisset; sin is virile secus
non, reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset
propinquitate.
mortuus erat Agis rex, frater Agesilai:
filium reliquerat Leotychidem. quem ille natum non
agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. is de
honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petivit consecutus est.
nam Lysandro
suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et
iis temporibus potente, Agesilaus antelatus est.
Hic simulatque imperii potitus est, persuasit
Lacedaemoniis ut cum exercitu se mitterent in Asiam
bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia
quam in Europa dimicari. namque fama exierat Artaxerxen comparare classes pedestresque exercitus, quos
in Graeciam mitteret.
data potestate tanta celeritate
usus est, ut prius in Asiam cum copiis pervenerit,
quam regii satrapae eum scirent profectum. quo factum
est ut omnes imparatos imprudentesque offenderet.
id ut cognovit Tissaphernes, qui summum imperium tum
inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone petivit, simulans se dare operam, ut Lacedaemoniis cum
rege conveniret, re autem vera ad copias comparandas,
easque impetravit trimenstres.
iuravit autem uterque
se sine dolo indutias conservaturum. in qua pactione
summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes
nihil aliud quam bellum comparavit.
id etsi sentiebat
Laco, tamen iusiurandum servabat multumque in eo
se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo
et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos
redderet, se autem conservata religione confirmare
exercitum, cum animadverteret deum numen facere
secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis
studere consuessent, quos conservare fidem viderent.
Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus
non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in
Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostes impetum facturos,
omnes suas copias eo contraxerat.
at Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est,
quam Tissaphernes usquam se moveret. magna praeda
militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum
reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna
industria bellum apparavit. et quo studiosius armarentur insigniusque ornarentur, praemia proposuit,
quibus donarentur, quorum egregia in ea re fuisset
industria.
fecit idem in exercitationum generibus, ut,
qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. his igitur rebus effecit ut et ornatissimum et
exercitatissimum haberet exercitum.
huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis,
vidit, si, quo esset iter facturus, palam pronuntiasset,
hostes non credituros aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset.
itaque cum ille Sardis iturum se dixisset,
Tissaphernes eandem Cariam defendendam putavit. in
quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset
consilio, sero suis praesidio profectus est. nam cum
illo venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis
magna erat praeda potitus.
Laco autem cum videret
hostes equitatu superare, numquam in campo sui fecit
potestatem et is locis manum conseruit, quibus plus
pedestres copiae valerent. pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores adversariorum copias et sic in Asia versatus est, ut omnium opinione
victor duceretur.
Hic cum iam animo meditaretur proficisci in
Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo venit
ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare venire ne dubitaret.
in hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus
bellica: qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta
modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si privatus in comitio esset Spartae.
cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent! sed illuc redeamus.
Agesilaus opulentissimo
regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si
bello superasset Asiam.
hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut,
quod iter Xerxes anno vertente confecerat, hic transierit triginta diebus.
cum iam haud ita longe abesset
a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses
et Boeoti ceterique eorum socii apud Coroneam: quos
omnes gravi proelio vicit.
huius victoriae vel maxima
fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in templum
Minervae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis
vellet fieri, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio
et iratus videbatur omnibus, qui adversus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem et eos vetuit
violari.
neque vero hoc solum in Graecia fecit, ut
templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra arasque conservavit.
itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum
numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, aut
non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
Post hoc proelium collatum omne bellum est circa
Corinthum ideoque Corinthium est appellatum.
hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao duce
cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae
viderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a
se victi vitio adversariorum concidissent: namque illa
multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium
Persas dare potuisse.
idem cum adversarios intra
moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi
hortarentur, negavit id suae virtuti convenire: se enim
eum esse dixit, qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae.
'nam si' inquit 'eos exstinguere voluerimus, qui nobiscum adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos
expugnaverimus illis quiescentibus. quo facto sine
negotio, cum voluerint, nos oppriment.'
Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne proficisceretur, cum a plerisque
ad exeundum impelleretur, ut si de exitu divinaret,
excusavit senectutem. idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem
se imperatorem praebuit, ut eo tempore omnibus
apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non
fuisse.
in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit
universis. nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad
Thebanos transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent,
Agesilaus, qui perniciosissimum fore videret, si ammadversum esset
quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si
bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum
occupassent: id se quoque fieri debere animadvertisse.
sic adulescentes simulata laudatione recuperavit et
adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit.
namque illi adiecto numero eorum, qui expertes erant
consilii, commovere se non sunt ausi eoque libentius,
quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.
Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus
destitit quibuscumque rebus posset patriam iuvare.
nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia,
ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a
quibus magna donatus pecunia patriam sublevavit.
atque in hoc illud inprimis fuit admirabile, cum maxima
munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit,
nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.
domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor
maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat,
nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae.
sic enim erat instructa, ut in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati.
Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic maleficam
nactus est in corpore fingendo: nam et statura fuit
humili et corpore exiguo et claudus altero pede. quae
res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque
ignoti, faciem eius cum intuerentur, contemnebant;
qui autem virtutes noverant, non poterant admirari satis.
quod ei usu venit, cum annorum octoginta subsidio Tacho in Aegyptum missus esset et in acta cum
suis accubuisset sine ullo tecto stratumque haberet
tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodem quo comites
omnes vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in eis regem neminem significaret, sed
homines esse non beatissimos suspicionem praeberet.
huius de adventu fama cum ad regios esset perlata,
celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. his
quaerentibus Agesilaum vix fides facta est, unum esse
ex iis qui tum accubabant.
qui cum regis verbis
quae attulerant dedissent, ille praeter vitulinam et
eius modi genera obsonii, quae praesens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque
mensam servis dispertiit, cetera referri iussit.
quo facto eum barbari magis etiam contempserunt, quod
eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum sumpsisse arbitrabantur.
Hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege
Nectanabide ducentis viginti talentis, quae ille muneri
populo suo daret, venissetque in portum, qui Menelai
vocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, in morbum implicitus decessit.
ibi eum amici, quo Spartam
facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera
circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.
Eumenes
Eumenes Cardianus. huius si virtuti par data
esset fortuna, non ille quidem maior exsitisset, quod
magnos homines virtute metimur, non fortuna, sed
multo illustrior atque etiam honoratior.
nam cum aetas eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones
florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod
alienae erat civitatis, neque aliud huic defuit quam
generosa stirps.
etsi enim domestico summo genere
erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi
indigne ferebant, neque tamen non patiebantur: vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia, calliditate
et celeritate ingenii.
Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi,
Amyntae filii, brevique tempore in intimam pervenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis.
itaque eum habuit ad manum
scribae loco, quod multo apud Graios honorificentius
est quam apud Romanos. namque apud nos, re vera
sicut sunt, mercennarii scribae existimantur; at apud
illos e contrario nemo ad id officium admittitur nisi
honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum esse participem.
hunc locum tenuit amicitiae apud Philippum annos
septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim. novissimo tempore praefuit etiam alterae equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique autem in consilio semper affuit et
omnium rerum habitus est particeps.
Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis
familiaribus dispertirentur et summa tradita esset
tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum
dederat, Perdiccae
(ex quo omnes coniecerant eum
regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam pervenissent: aberat enim Crateros et Antipater,
qui antecedere hunc videbantur; mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod facile intellegi
posset, plurimi fecerat), hoc tempore data est Eumeni
Cappadocia sive potius dicta: nam tum in hostium
erat potestate.
hunc sibi Perdiccas adiunxerat magno
studio, quod in homine fidem et industriam magnam
videbat, non dubitans, si eum pellexisset, magno usui
fore sibi in eis rebus quas apparabat. cogitabat enim,
quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt,
omnium partes corripere atque complecti.
neque vero
hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui
Alexandri fuerant amici. primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare destinavit. is multis magnisque
pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem.
cum perducere eum non posset, interficere conatus est et
fecisset, nisi ille clam noctu ex praesidiis eius effugisset.
Interim conflata sunt illa bella, quae ad internicionem post Alexandri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. quem
etsi infirmum videbat, quod unus omnibus resistere
cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis
quam fidei fuit cupidior.
praefecerat hunc Perdiccas
ei parti Asiae, quae inter Taurum montem iacet atque
Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis
adversariis; ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat profectus.
Eumenes cum neque magnas
copias neque firmas haberet, quod et inexercitatae et
non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque transisse
Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu belli praestantes
(Macedones vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summi
imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae
suae cognossent, adversus quos ducerentur, non modo
non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras.
itaque hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus
milites duceret, in quibus vera audire non possent,
et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci.
atque tenuit hoc propositum et prius in aciem
exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites
sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam
illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam peditatu, quo erat
deterior.
Quorum acerrimo concursu cum magnam partem
diei esset pugnatum, cadit Crateros dux et Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. cum hoc
concurrit ipse Eumenes.
qui cum inter se complexi
in terram ex equis decidissent, ut facile intellegi possent inimica mente contendisse animoque magis etiam
pugnasse quam corpore, non prius distracti sunt,
quam alterum anima relinqueret. ab hoc aliquot plagis
Eumenes vulneratur, neque eo magis ex proelio excessit, sed acrius hostes institit.
hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero, multis praeterea et
maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod in
ea loca erat deductus, ut invito Eumene elabi non
posset, pacem ab eo petiit. quam cum impetrasset,
in fide non mansit et se, simulac potuit, ad Antipatrum recepit.
Eumenes Craterum ex acie semivivum
elatum recreare studuit; cum id non posset, pro hominis dignitate proque pristina amicitia (namque illo
usus erat Alexandro vivo familiariter) amplo funere
extulit ossaque in Macedoniam uxori eius ac liberis
remisit.
Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas
apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene,
rerumque summa ad Antipatrum defertur. hic qui
non deseruerant, exercitu suffragium ferente capitis
absentes damnantur, in eis Eumenes. hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi
non frangebant, tamen minuebant.
hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret,
saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis
possent resistere.
sed extremo tempore, cum consilio
capi non posset, multitudine circumitus est. hinc tamen
multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit.
in quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens
equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inventum, quem ad modum
stans iumentum concalfieri exercerique posset, quo
libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur.
substringebat caput loro altius, quam ut
prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde
post verberibus cogebat exsultare et calces remittere:
qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si
in spatio decurreret.
quo factum est, quod omnibus
mirabile est visum, ut aeque nitida iumenta ex castello
educeret, cum complures menses in obsidione fuisset,
ac si in campestribus ea locis habuisset.
in hac conclusione, quotienscumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. tenuit
autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra
sub divo habere non poterat. ver appropinquabat:
simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes extraxit
incolumes.
Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri,
cum litteras et nuntios misisset in Asiam consultum,
utrum repetitum iret Macedoniam (nam tum in Epiro
habitabat) et suas res occuparet,
huic ille primum
suasit, ne se moveret et exspectaret, quoad Alexandri
filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore uteretur imperio.
horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam profecta
est et ibi crudelissime se gessit. petiit autem ab
Eumene absente, ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri.
quam veniam si daret,
quam primum exercitus pararet, quos sibi subsidio
adduceret. id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in officio manebant, misisse litteras, ut ei
parerent eiusque consiliis uterentur.
his rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna,
perire bene meritis referentem gratiam quam ingratum
vivere.
Itaque copias contraxit, bellum adversus Antigonum comparavit. quod una erant Macedones complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos
fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et
Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum,
invidiam verens (quam tamen effugere non potuit), si
potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam
aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo,
in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in
eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit
poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione
Alexandri bellum videretur administrare. quod effecit.
nam cum non ad Eumenis principia, sed ad regia conveniretur atque ibi de rebus deliberaretur, quodam
modo latebat, cum tamen per eum unum gererentur
omnia.
Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non
acie instructa, sed in itinere, eumque male acceptum
in Mediam hiematum coegit redire. ipse in finitima
regione Persidis hiematum copias divisit, non ut voluit, sed ut militum cogebat voluntas.
namque illa phalanx Alexandri Magni, quae Asiam peragrarat
deviceratque Persas, inveterata cum gloria tum etiam licentia, non
parere se ducibus, sed imperare postulabat, ut nunc veterani faciunt
nostri. itaque periculum est ne faciant quod illi fecerunt, sua
intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant neque minus eos, cum
quibus fecerint, quam adversus quos steterint.
quodsi quis illorum veteranorum legat facta,
paria horum cognoscat neque rem ullam nisi tempus
interesse iudicet. sed ad illos revertar. hiberna sumpserant non ad usum belli, sed ad ipsorum luxuriam,
longeque inter se discesserant.
hoc Antigonus cum
comperisset intellegeretque se parem non esse paratis
adversariis, statuit aliquid sibi consilii novi esse capiendum. duae erant viae, qua ex Medis, ubi ille hiemabat, ad adversariorum hibernacula posset perveniri.
quarum brevior per loca deserta, quae nemo incolebat
propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem;
illa autem, qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat copiosa omniumque rerum abundans.
hac si proficisceretur, intellegebat prius adversarios rescituros de suo adventu,
quam ipse tertiam partem confecisset itineris; sin per
loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hoster
oppressurum.
ad hanc rem conficiendam imperavit
quam plurimos utres atque etiam culleos comparari
post haec pabulum, praeterea cibaria cocta dierum
decem, ut quam minime fieret ignis in castris. iter
quo habeat, omnes celat. sic paratus, qua constituerat,
proficiscitur.
Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo
castrorum eius suspicio allata est ad Eumenem hostem
appropinquare. conveniunt duces: quaeritur, quid opus
sit facto. intellegebant omnes tam celeriter copias
ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus affuturus videbatur.
hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus Eumenes ait, si celeritatem velint
adhibere et imperata facere, quod ante non fecerint,
se rem expediturum. nam quod iter diebus quinque
hostis transisse posset, se effecturum ut non minus
totidem dierum spatio retardaretur: quare circumirent,
suas quisque contraheret copias.
ad Antigoni autem
refrenandum impetum tale capit consilium. certos
mittit homines ad infimos montes, qui obvii erant
itineri adversariorum, iisque praecipit ut prima nocte,
quam latissime possint, ignes faciant quam maximos
atque hos secunda vigilia minuant, tertia perexiguos reddant,
ut assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de
eorum adventu esse praenuntiatum; idemque postera
nocte faciant.
quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus
tenebris obortis ignes conspicatur: credit de suo adventu esse auditum
et adversarios illuc suas contraxisse copias.
mutat consilium
et, quoniam imprudentes adoriri non posset, flectit
iter suum et illum anfractum longiorem copiosae viae
capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore
exercitu decerneret.
Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio
celeritatemque impedivit eius, neque tamen multum profecit.
nam invidia ducum, cum quibus erat, perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus
ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam deserturum. sed tanta fuit
nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem amittere
mallent quam eum non perdere.
atque hunc Antigonus, cum ei fuisset infestissimus, conservasset, si
per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adiuvari
posse intellegebat in eis rebus, quas impendere iam
apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus, Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentes, cum quibus
ei de summis rebus erat dimicandum.
sed non passi
sunt ii qui circa erant, quod videbant Eumene recepto
omnes prae illo parvi futuros. ipse autem Antigonus
adeo. erat incensus, ut nisi magna spe maximarum
rerum leniri non posset.
Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum servari
vellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem aut ferocissimum
elephantum': nondum enim statuerat, conservaret eum necne.
veniebat autem ad Eumenem utrumque genus
hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius
casu capere vellent, et qui propter veterem amicitiam
colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui eius
formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam
diu tamque valde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuissent victoriae.
at Eumenes, cum
diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem
summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam
tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire
Antigoni prudentiae, ut sic uteretur devicto: quin aut
interfici aut missum fieri iuberet.
hic cum ferocius
Onomarcho loqui videretur, 'quid? tu' inquit 'animo
si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam
in potestatem inimici venires?'
huic Eumenes 'utinam
quidem istud evenisset! sed eo non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum
quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit.' neque id erat falsum: non enim virtute hostium, sed
amicorum perfidia decidit. nam et dignitate fuit
honesta et viribus ad laborem ferendum firmis neque
tam magno corpore quam figura venusta.
De hoc Antigonus cum solus constituere non
auderet, ad consilium rettulit. hic cum omnes primo
perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse
supplicium, a quo tot annos adeo essent male habiti,
ut saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces interfecisset,
denique in quo uno tantum
esset, ut, quoad ille viveret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent: postremo,
si illi redderet salutem, quaerebant, quibus amicis
esset usurus: sese enim cum Eumene apud eum non futuros.
hic cognita consilii voluntate tamen usque
ad septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit.
tum autem, cum iam vereretur ne qua seditio exercitus oreretur, vetuit quemquam ad eum admitti et
cottidianum victum removeri iussit: nam negabat se
ei vim allaturum, cui aliquando fuisset amicus.
hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum
castra moverentur, insciente Antigono iugulatus est
a custodibus.
Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta,
cum ab anno vicesimo, uti supra ostendimus, septem
annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum
eundem locum obtinuisset, in eis unum equitum alae
praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus duxisset summosque duces partim
reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni
virtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae.
in quo quanta omnium fuerit opinio eorum,
qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati,
ex hoc facillime potest iudicari, quod, quorum nemo
Eumene vivo rex appellatus est, sed praefectus, eidem
post huius occasum statim regium ornatum nomenque sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se
Alexandri liberis regnum servare, praestare voluerunt
et hoc uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt. huius sceleris principes fuerunt Antigonus,
Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus.
Antigonus autem Eumenem mortuum propinquis eius sepeliendum tradidit. ii militari honestoque funere, comitante toto exercitu, humaverunt ossaque eius in
Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius
deportanda curarunt.
Phocion
Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius
notior est integritas vitae quam rei militaris labor.
itaque huius memoria est nulla, illius autem magna
fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus.
fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset
propter frequentes delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur.
hic cum a rege
Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse
iis facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam pater
nam tueri gloriam, iis ille 'si mei similes erunt, idem
hic' inquit 'agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis
impensis illorum ali augerique luxuriam.'
Idem cum prope ad annum octogesimum prospera
pervenisset fortuna, extremis temporibus magnum in
odium pervenit suorum civium,
primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque
consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exilium
erant expulsi. neque in eo solum offenderat, quod
patriae male consuluerat, sed etiam quod amicitiae
fidem non praestiterat.
namque auctus adiutusque a
Demosthene eum, quem tenebat, ascenderat gradum,
cum adversus Charetem eum subornaret: ab eodem
in iudiciis, cum capitis causam diceret, defensus aliquotiens, liberatus discesserat. hunc non solum in
periculis non defendit, sed etiam prodidit.
concidit autem maxime uno crimine, quod, cum apud eum
summum esset imperium populi iussu et Nicanorem,
Cassandri praefectum, insidiari Piraeo Atheniensium
a Dercylo moneretur idemque postularet ut provideret,
ne commeatibus civitas privaretur, huic audiente populo Phocion negavit esse periculum seque eius rei
obsidem fore pollicitus est.
neque ita multo post
Nicanor Piraeo est potitus. ad quem recuperandum
cum populus armatus concurrisset, ille non modo neminem ad arma vocavit, sed ne armatis quidem praeesse voluit. sine quo Athenae omnino esse non
possunt.
Erant eo tempore Athenis duae factiones, quarum una populi causam agebat, altera optimatium.
in hac erat Phocion et Demetrius Phalereus. harum
utraque Macedonum patrociniis utebatur: nam populares Polyperchonti favebant, optimates cum Cassandro sentiebant.
interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus est. quo facto populus superior
factus statim duces adversariae factionis capitis damnatos patria propulit, in eis Phocionem et Demetrium
Phalereum, deque ea re legatos ad Polyperchontem
misit, qui ab eo peterent ut sua decreta confirmaret.
huc eodem profectus est Phocion.
quo ut venit, causam apud Philippum regem verbo, re ipsa quidem
apud Polyperchontem iussus est dicere: namque is
tum regis rebus praeerat.
hic ab Agnone accusatus,
quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus Athenas deductus est,
ut ibi de eo legibus fieret iudicium.
Huc ut perventur est, cum propter aetatem pedibus iam non valeret
vehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii,
reminiscentes veteris famae, aetatis misererentur, plurimi vero ira
exacuerentur propter proditionis suspicionem Piraei maximeque quod
adversus populi commoda in senectute steterat.
quare ne perorandi quidem ei data est facultas dicenti causam in iudicio: legitimis quibusdam
confectis damnatus traditus est undecimviris, quibus
ad supplicium more Atheniensium publice damnati
tradi solent.
hic cum ad mortem duceretur, obvius
ei fuit Euphiletus, quo familiariter fuerat usus. is
cum lacrimans dixisset 'o quam indigna perpeteris,
Phocion!' huic ille 'at non inopinata' inquit: 'hunc
enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses.'
in hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus
sit eum liber sepelire. itaque a servis sepultus est.
Timoleon
Timoleon Corinthius. sine dubio magnus omnium
iudicio hic vir exstitit. namque huic uni contigit,
quod nescio an nulli, ut et patriam, in qua erat natus,
oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inveteratam servitutem
depelleret totamque Siciliam, multos annos bello vexatam a barbarisque oppressam, suo adventu in pristinum restitueret.
sed in his rebus non simplici fortuna
conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo
sapientius tulit secundam quam adversam fortunam.
nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis
delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque regni ipse posset esse, tantum
afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum
libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit.
hac mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem
parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curavit. ipse non modo manus non attulit,
sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit.
nam dum res conficeretur, procul in praesidio fuit,
ne quis satelles posset succurrere.
hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab
omnibus: nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant et invidia laudem virtutis obterebant. mater
vero post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam impiumque
detestans compellaret.
quibus rebus ille adeo est
commotus, ut nonnumquam vitae finem facere voluerit atque ex ingratorum homirnam conspectu morte
decedere.
Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. cuius adversarii opem
a Corinthiis petierunt ducemque, quo in bello uterentur, postularunt. huc Timoleon missus incredibili
felicitate Dionysium tota Sicilia depulit.
cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perveniret
effecit, quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam volebat exstare, eamque praeclaram victoriam
ducebat, in qua plus esset clementiae quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus acciperetur, sed
etiam oculis cerneretur, quem ex quanto regno ad
quam fortunam detulisset.
post Dionysii decessum
cum Hiceta bellavit, qui adversatus erat Dionysio:
quem non odio tyrannidis dissensisse, sed cupiditate
indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere noluit.
hoc superato Timoleon maximas copias
Karthaginiensium apud Crinissum flumen fugavit ac
satis habere coegit, si liceret Africam obtinere, qui
iam complures annos possessionem Siciliae tenebant.
cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem
bellicosum et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam venerat.
Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem
belli non solum regiones, sed etiam urbes desertas
videret, conquisivit quos potuit, primum Siculos, dein
Corintho arcessivit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant conditae.
civibus veteribus sua restituit,
novis bello vacuefactas possessiones divisit, urbium
moenia disiecta fanaque detecta refecit, civitatibus
leges libertatemque reddidit: ex maximo bello tantum
otium totae insulae conciliavit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio deduxerant, videretur.
arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbem
obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera tyrannidis
propugnacula demolitus est deditque operam, ut quam
minime multa vestigia servitutis manerent.
cum tantis esset opibus, ut etiam invitis imperare posset, tantum
autem amorem haberet omnium Siculorum, ut nullo
recusante regnum obtinere liceret, maluit se diligi quam
metui. itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac privatus Syracusis, quod reliquum vitae fuit, vixit.
neque vero id imperite fecit: nam quod ceteri
reges imperio potuerunt, hic benivolentia tenuit. nullus
honos huic defuit, neque postea res ulla Syracusis
gesta est publice, de qua prius sit decretum quam
Timoleontis sententia cognita.
nullius umquam consilium non modo antelatum, sed ne comparatum quidem
est. neque id magis eius benivolentia factum est quam
prudentia.
Hic cum aetate iam provectus esset, sine ullo
morbo lumina oculorum amisit. quam calamitatem
ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam
audierit neque eo minus privatis publicisque rebus
interfuerit.
veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur,
propter valetudinem vectus iumentis iunctis, atque ita de vehiculo
quae videbantur dicebat. neque hoc illi quisquam tribuebat superbiae:
nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit.
qui quidem, cum suas laudes
audiret praedicari, numquam aliud dixit quam se in
ea re maxime dis agere gratias atque habere, quod,
cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent.
nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat; itaque suae
domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.
Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles
accesserant casus. nam proelia maxima natali suo die
fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem
festum haberet universa Sicilia.
huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, vadimonium cum
vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret,
et complures concurrissent, qui procacitatem hominis
manibus coercere conarentur, Timoleon oravit homines,
ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuivis
liceret, se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus,
quod quisque vellet, legibus experiri liceret.
idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus,
in contione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inveheretur in Timoleonta, dixit
nunc demum se voti esse damnatum: namque hoc a
dis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis, in qua cuivis liceret de
quo vellet quod vellet impune dicere.
Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod Timoleonteum appellatur,
tota celebrante Sicilia sepultus est.
De Regibus
Hi fere fuerunt Graecae gentis duces, qui memoria
digni videantur, praeter reges: namque eos attingere
noluimus, quod omnium res gestae separatim sunt relatae.
neque tamen ii admodum sunt multi. Lacedaemonius autem Agesilaus nomine, non potestate fuit
rex, sicut ceteri Spartani. ex iis vero, qui dominatum
imperio tenuerunt, excellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darius,
Hystaspi filius, quorum uterque privatus virtute regnum est adeptus. prior
horum apud Massagetas in proelio cecidit, Darius senectute diem obiit supremum.
tres sunt praeterea
eiusdem gentis: Xerxes et duo Artaxerxae, Macrochir
cognomine et Mnemon. Xerxi maxime est illustre, quod
maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae.
at Macrochir praecipuam
habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili ornavit virtute belli: namque illo
Perses nemo manu fuit fortior. Mnemon autem iustitiae
fama floruit. nam cum matris suae scelere amisisset uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas vinceret.
ex his duo eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt, tertius ab Artabano praefecto ferro interemptus est.
Ex Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum gestarum gloria: Philippus,
Amyntae filius, et Alexander Magnus. horum alter
Babylone morbo consumptus est, Philippus Aegiis a
Pausania, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum
occisus est.
unus Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo
Romano bellavit. is cum Argos oppidum oppugnaret
in Peloponneso, lapide ictus interiit. unus item Siculus, Dionysius prior. nam et manu fortis et belli
peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus,
nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetuique imperii ob eamque rem crudelis: nam dum id
studuit munire, nullius pepercit vitae, quem eius insidiatorem putaret.
hic cum virtute tyrannidem sibi
peperisset, magna retinuit felicitate: maior enim annos
sexaginta natus decessit florente regno. neque in tam
multis annis cuiusquam ex sua stirpe funus vidit, cum
ex tribus uxoribus liberos procreasset multique ei nati
essent nepotes.
Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui post obitum eius imperia ceperunt,
in eis Antigonus et huius filius Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus.
ex his Antigonus in proelio,
cum adversus Seleucum et Lysimachum dimicaret, occisus est. pari leto affectus est Lysimachus ab Seleuco:
namque societate dissoluta bellum inter se gesserunt.
at Demetrius, cum filiam suam Seleuco in matrimonium dedisset neque eo magis fida inter eos amicitia manere potuisset, captus bello in custodia socer
generi periit a morbo.
neque ita multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo interfectus est, quem
ille a patre expulsum Alexandrea alienarum opum
indigentem receperat. ipse autem Ptolemaeus, cum
vivus filio regnum tradidisset, ab illo eodem vita privatus dicitur.
De quibus quoniam satis dictum putamus, non
incommodum videtur non praeterire Hamilcarem et
Hannibalem, quos et animi magnitudine et calliditate
omnes in Africa natos praestitisse constat.
Hamilcar
Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis,
primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse
coepit exercitui.
cum ante eius adventum et mari et
terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi
affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi
dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit
semperque superior discessit. quo facto, cum paene
omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic
defendit, ut bellum eo loco gestum non videretur.
interim Karthaginienses classe apud insulas Aegates
a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt
belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt
Hamilcaris. ille etsi flagrabat bellandi cupiditate,
tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non
posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret,
si paulum modo res essent refectae, bellum renovare
Romanosque armis persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent.
hoc consilio pacem
conciliavit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui
Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut
succumbente patria ipse periturum se potius dixerit,
quam cum tanto flagitio domum rediret: non enim
suae esse virtutis arma a patria accepta adversus
hostes adversariis tradere. huius pertinaciae cessit
Catulus.
At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac
sperarat rem publicam se habentem cognovit. namque diuturnitate
externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est.
primo mercennarii milites,
quibus adversus Romanos usi erant, desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. ii totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt.
quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab
Romanis petierint; eaque impetrarunt. sed extremo,
cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt.
is non solum hostes a
muris Karthaginis removit, cum amplius centum milia
facta essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut
locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. omnia oppida abalienata, in eis Uticam atque
Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae.
neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii
propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut
nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.
Rebus his ex sententia peractis fidenti animo
atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi
reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem
annorum novem.
erat praeterea cum eo adulescens
illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi
turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur
(non enim maledici tanto viro deesse poterant). quo
factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo
vetaretur esse. huic ille filiam suam in matrimonium
dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero.
de hoc ideo mentionem fecimus, quod
Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas
gessit et princeps largitione vetustos pervertit mores
Karthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal
ab exercitu accepit imperium.
At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna:
maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis,
viris, pecunia totam locupletavit Africam.
hic cum in
Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est.
huius perpetuum odium
erga Romanos maxime concitasse videtur secundum
bellum Poenicum. namque Hannibal, filius eius, assiduis patris obtestationibus eo est perductus, ut interire
quam Romanos non experiri mallet.
Hannibal
Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si
verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus
omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum
Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine
cunctas nationes.
nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. quod
nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset,
Romanos videtur superare potuisse. sed multorum
obtrectatio devicit unius virtutem.
Hic autem velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut prius animam
quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus
esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.
Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis,
omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus
fuit. hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque
a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae.
ad quem cum legati venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent
darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem
regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea sentiret,
neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset
seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide
sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit:
'pater meus' inquit 'Hamilcar puerulo me, utpote
non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo
hostias immolavit.
quae divina res dum conficiebatur,
quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci.
id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille, faciam, inquit,
si mihi fidem quam postulo dederis. simul me ad
aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam
me in amicitia cum Romanis fore.
id ego iusiurandum
patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi,
ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore
eadem mente sim futurus.
quare si quid amice de
Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me
celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.'
Hac igitur qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale
imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. hoc quoque interfecto exercitus summam
imperii ad eum detulit. id Karthaginem delatum publice comprobatum est.
sic Hannibal minor quinque et viginti annis natus
imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam civitatem,
vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit.
ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale
fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum
duxit. ut saltum Pyrenaeum transiit, quacumque iter
fecit, cum omnibus incolis confiixit: neminem nisi
victum dimisit.
ad Alpes posteaquam venit, qua Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum
exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur),
Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus
ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat
repere. hac copias traduxit in Italiamque pervenit.
Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. cum hoc eodem
Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac
fugatum dimittit.
tertio idem Scipio cum collega Ti. Longo apud Trebiam adversus eum venit. cum iis
manum conseruit, utrosque profligavit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam.
hoc in itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea
numquam dextro aeque bene usus sit. qua valetudine
cum etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumennum cum exercitu
insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem.
hinc in Apuliam pervenit. ibi obviam ei venerunt
duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. utriusque
exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares,
in eis Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.
Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis urbi montibus moratus est. cum
aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro
Falerno ei se obiecit.
hic clausus locorum angustiis
noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. namque
obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam
dispalatam immisit. quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi
extra vallum nemo sit ausus.
hanc post rem gestam
non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum
equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum
in proelium fugavit. Ti. Sempronium Gracchum, iterum
consulem, in Lucanis absens in insidias inductum
sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem,
apud Venusiam pari modo interfecit.
longum est omnia enumerare proelia. quare hoc unum satis erit
dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit:
quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo
adversus eum post Cannensem pugnam in campo
castra posuit.
Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum
gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis,
quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum,
tertio apud Trebiam fugarat.
cum hoc exhaustis iam
patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum
componere, quo valentior postea congrederetur. inde
colloquium convenit, condiciones non convenerunt.
post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus
(incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod
abest ab Zama circiter milia passuum trecenta.
in hac fuga Numidae,
qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt
ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit.
Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus
paucis diebus multos contraxit.
Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. ille
nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa
gessit itemque Mago frater eius usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules.
his enim magistratibus
legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui
populoque Romano gratias agerent, quod cum iis
pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos
donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.
his ex senatus
consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros;
captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera
susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano,
etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem.
hoc responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem revocarunt. huc ut rediit, rex factus est, postquam
imperator fuerat, anno secundo et vicesimo: ut enim
Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini
reges creabantur.
in eo magistratu pari diligentia se
Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit
ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae
Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset,
quae in aerario reponeretur.
deinde anno post praeturam M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati
Karthaginem venerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur,
navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum
perfugit.
hac re palam facta Poeni naves duas, quae
eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt,
bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.
At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus,
cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum,
si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset
Antiochi spe fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum
exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem excivit.
id ubi Poeni resciverunt, Magonem
eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. illi
desperatis rebus cum solvissent naves ac vela ventis
dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. de Magonis interitu duplex memoria prodita est: namque
alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum
scriptum reliquerunt.
Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in
suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam in Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem etsi
multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re.
praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat
in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem
in Pamphylio mari conflixit. in quo cum multitudine
adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem
gessit fuit superior.
Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine
dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam
ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret.
vidit autem vir omnium callidissimus in magno
se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam
portabat, de qua sciebat exisse famam.
itaque capit tale consilium. amphoras complures complet plumbo,
summas operit auro et argento. has praesentibus
principibus deponit in templo Dianae, simulans se
suas fortunas illorum fidei credere. his in errorem
inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni
sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit.
Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam
a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis
tolleret sua secumque duceret.
Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus illusis
Cretensibus ad Prusiam in Pontum pervenit. apud
quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exacuit adversus
Romanos.
quem cum videret domesticis opibus minus
esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat
bellicosas nationes. dissidebat ab eo Pergamenus rex
Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos
gerebatur et mari et terra;
sed utrobique Eumenes
plus valebat propter Romanorum societatem. quo
magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. ad hunc
interficiundum talem iniit rationem.
classe paucis
diebus erant decreturi. superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis.
imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas
colligi easque in vasa fictilia conici.
harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus
erat navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant
navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere.
id illos facile serpentium multitudine consecuturos.
rex autem in qua nave veheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno
iis pollicetur praemio fore.
Tali cohortatione militum
facta classis ab utrisque in proelium deducitur. quarum
acie constituta, priusquam signum pugnae daretur,
Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes
esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit.
qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque
ostendens se regem professus est quaerere, statim ad
Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin
aliquid de pace esset scriptum. tabellarius ducis nave
declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit.
at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi
quae ad irridendum eum pertinerent. cuius rei etsi
causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium
atatim committere non dubitavit.
horum in concursu
Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis
adoriuntur. quorum vim rex cum sustinere non posset,
fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi
intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo
litore erant collocata.
reliquae Pergamenae naves cum
adversarios premerent acrius, repente in eas vasa
fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici
coepta sunt. quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi.
postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent,
non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra
nautica rettulerunt.
sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe
alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.
Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum
consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse.
id postero die Flamininus senatui detulit. patres
conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege peterent, ne
inimicissimum suum secum haberet sibique dederet.
his Prusia negare ausus non est;
illud recusavit, ne
id a se fieri postularent, quod adversus ius hospitii
esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi
esset, facile inventuros. Hannibal enim uno loco se
tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri,
idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii
exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret, quod
accidit.
huc cum legati Romanorum venissent ac
multitudine domum eius circumdedissent, puer ab
ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui imperavit ei, ut
omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuutiaret, num eodem modo undique obsideretur.
puer
cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque
exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito
factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor
pristinarum virtutum venenum, quod semper secum
habere consuerat, sumpsit.
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus
laboribus, anno acquievit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non convenit. namque Atticus
M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus
mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius
L. Aemilio Paulo Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius
autem Blitho P. Cornelio Cethego M. Baebio Tamphilo.
atque hic tantus vir tantisque bellis districtus
nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius
libri sunt, Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios
de Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis.
huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex eis
duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt,
quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo Hannibal litterarum
Graecarum usus est doctore.
Sed nos tempus est huius libri facere finem et
Romanorum explicare imperatores, quo facilius collatis utrorumque factis, qui viri praeferendi sint, possit
iudicari.