Inter haec Alexander ad conducendum ex
Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso Lyciae
Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas
exercitum admovit.
Media ilia tempestate moenia
interfluebat Marsyas, amnis fabulosis Graecorum
carminibus inclitus.
Fons eius ex summo montis
cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu
aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos,
liquidus et suas dumtaxat undas trahens.
Itaque color
eius placido mari similis locum poetarum mendacio
fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis
retentas in illa rupe considere. Ceterum quamdiu intra
muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra
munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas
Lycum appellant. Alexander quidem urbem destitutam
ab suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret,
ni dederent, ipsos ultima esse passuros. Illi
caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam
perductum, quanta esset altitudo, intueri iubent ac
nuntiare Alexandro, non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: se scire inexpugnabiles esse,
ad ultimum pro fide morituros. Ceterum ut
circumsederi arcem et omnia sibi in dies artiora esse viderunt,
sexaginta dierum indutias pacti, ut, nisi intra eos
auxilium Dareus ipsis misisset, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam
diem permisere se regi.
Superveniunt deinde legati Atheniensium petentes,
ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. Ille
non hos modo,
sed etiam ceteros Graecos restitui suis iussurum respondit finito Persico bello.
Ceterum Dareo
imminens, quem nondum Euphraten superasse
cognoverat, undique omnes copias contrahit totis viribus
tanti belli discrimen aditurus.
Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus: pluribus vicis quam urbibus frequens tunc habebat nobilem
quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi,
quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico
et Cilicio mari distantem. Inter haec maria
angustissimum Asiae spatium esse conperimus utroque in
artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti
adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem
msulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae
nunc dividit maria, committeret.
Alexander urbe in
dicionem suam redacta lovis templum intrat.
Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse
constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque
usu abhorrens.
Notabile erat iugum adstrictum compluribus
nodis in semetipsos inplicatis et celantibus
nexus.
Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo
sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum
solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.
Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum,
illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria
regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut,
unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione
nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat
curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum.
Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis:
Nihil,
inquit, interest, quomodo solvantur,
gladioque
ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel
implevit.
Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare
statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum
classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit
Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis
hostium liberaturos.
His talenta ad belli usum quin-
genta attributa, ad Antipatrum et eos, qui Graecas
urbes tuebantur, DC missa, ex foedere naves sociis
imperatae, quae Hellesponto praesiderent. Nondum
enim Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem
omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur.
Tamque ad urbem Ancyram ventum erat: ubi numero
copiarum inito Paphlagoniam intrat. Huic iuncti erant
Heneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt.
Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne
cogerentur, inpetraverunt. Calas huic regioni
praepositus est, ipse adsumptis, qui ex Macedonia nuper
advenerant, Cappadociam petiit.
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus,
quam par erat,
motus omissa omni alia spe statuit
ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant,
cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus
afuisse fortunam. Igitur castris ad Babylona positis,
quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem
milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis
exemplo numerum copiarum iniit. Orto sole ad noctem
agmina, sicut discripta erant, intravere vallum. Inde
emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem
quam pro numero speciem ferens. Persarum erant
centum milia, in quis eques XXX inplebat. Medi
decem milia equitum, quinquaginta peditum habebant.
Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipen-
nibus levibusque scutis maxime cetrae speciem
reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu
sequebantur.
Armenii quadraginta milia miserant
peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum
equitum, ut inter illas gentes, sex milia
expleverant additis equitibus mille Tapuris.
Derbices
quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere
aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni
duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem
gente comitata sunt.
A Caspio mari octo milium
pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis
erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum,
equitum duplicem paraverant numerum.
His copiis triginta
milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis
adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos
ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis
gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.
Nec
quicquam illi minus quam multitudo militum defuit.
Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis
solita vanitate spem eius inflantibus conversus
ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob
exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente
eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei
videretur instructus ad obterendum hostem.
At ille
et suae sortis et regiae superbiae oblitus: Verum,
inquit, et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc
dixero, alias nequiquam confitebor. Hic tanti
apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis
excita sedibus suis moles finitimis potest esse
terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia,
quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. Sed Macedonum acies, torva sane et
inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta
robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum
stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt.
Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt: quod imperatur, omnes exaudiunt.
Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam
non duces magis quam milites callent. Ac ne auri
argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina
paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni
artiora quam noctis sunt. Iam Thessali equites et
Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo,
et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus
est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum
militem mitte.
Erat Dareo mite ac tractabile
ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna
corrumperet. Itaque veritatis inpatieus hospitem ac supplicem,
tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis
oblitus: Habeo,
inquit, paratum mortis meae ultorem:
expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem
tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito
mutatus documentum eris posteris, homines, cum se
permisere fortunae, etiam naturam dediscere.
Haec
vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera
deinde paenitentia subiit regem, аc vera dixisse
confessus sepeliri eum iussit.
Thymondas erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis:
cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites,
in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet,
opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit
imperium, quod antea Memnoni dederat.
Anxium demde instantibus curis agitabant etiam
per somnum species imminentium rerum, sive illas
aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.
Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa
sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo
vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset, equo deinde
per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse
subductus.
Ad haec vates varia interpretatione curam
distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant,
quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum
deposita regia veste in Persico et vulgari habitu
perductum ad se vidisset, quidam non:
augurabantur
quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem
Alexandra portendere: cui vel regnum Asiae occupare
fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem
habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.
Vetera
quoque omina, ut fere, sollicitudo revocaverat:
recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam
acinacis Persicam iussisse mutari in eam formam, qua
Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos,
imperium Persarum ad eos transiturum, quorum arma esset imitatus. Ceterum ipse et vatum responso, quod
edebatur in vulgus, et specie, quae per somnum
oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten moveri
iubet.
Patrio more Persarum traditum est orto sole
demum procedere.
Die iam inlustri signum e
tabernaculo regis bucina dabatur: super tabernaculum,
unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo
inclusa fulgebat. Ordo autem agminis erat talis.
Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi proximi patrium carmen
canebant. Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes
sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius
anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem
dies discriptus est annus. Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis
equus, quem Solis appellabant, sequebatur. Aureae
virgae et albae vestes regentes equos adornabant.
Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque
caelata. Sequebatur haec equitatus duodecim gentium variis armis et moribus. Proximi ibant, quos
Persae Inmortales vocant, ad decem milia. Cultus
opulentiae barbara non alios magis honestabat: illi
aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant
manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas.
Exiguo
intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et
quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter
propemodum culta luxu magis quam decoris armis
conspicua erat.
Doryphoroe vocabantur proximum his
agmen, soliti vestem excipere regalem. Hi currum
regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur.
Utrumque
currus latus deorum simulacra ex auro argentoque
expressa decorabant: distinguebant internitentes gemmae
iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia
avorum, alterum Nini, alterum Beli. Inter haec
aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
Cultus regis inter omnia luxuria notabatur: purpureae
tunicae medium album intextum erat, pallam auro
distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se
concurrerent,
adornabant, ex zona aurea muliebriter cinctus
acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat.
Cidarim Persae vocabant regium capitis insigne: hoc
caerulea fascia albo distincta circumibat,
Currum
decem milia hastatorum sequebantur: hastas argento
exornatas, spiculo aureo praefixas gestabant.
Dextra
laevaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum
comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta
milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur.
Intervallo deinde unius stadii matrem Darei, Sisigam-
bim, currus vehebat, et in alio erat coniunx. Turba
feminarum reginas comitantium equis vectabatur.
Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant,
sequebantur: in his erant liberi regis et, quae educabant
eos,
spadonumque grex, haud sane illis gentibus vilis. Tum regiae pelices trecentae et sexaginta vehebantur,
et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam
regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant praesidio
sagittariorum prosequente. Propinquorum
amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur. Ultimi erant cum suis
quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati.
Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar
facies erat equis virisque non auro, non discolori veste,
sed ferro atque aere fulgentibus: agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave,
intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.
Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant.
Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus,
tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.
Interea Alexander Sabistamene Cappadociae
praeposito Cificiam petens cum omnibus copiis in regionem,
quae Castra Cyri appellatur, pervenerat: stativa illic
habuerat Cyrus,
cum adversus Croesum in Lydiam duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu,
quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas
fauces munimenta, quae manu ponimus, naturali situ
imitantes.
Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat,
reputans, quid initio belli Memno suasisset, quondam
salubre consilium sero exequi statuit: igni ferroque
Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat, quidquid
usui potest esse, corrumpit sterile ac nudum solum,
quod tueri nequibat, relicturus Sed longe utilius fuit
angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare
praesidio iugumque opportune itineri imminens obtinere,
unde inultus subeuntem hostem aut prohibere
aut opprimere potuisset:
nunc paucis, qui callibus
praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator
terrae, quam a populationibus vindicare debebat. Ergo
qui relicti erant, proditos se rati ne conspectum
quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores
locum obtinere potuissent.
Namque perpetuo iugo
montis asperi ac praerupti Cilicia includitur: quod
cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque
curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit.
Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari
cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum
uno Cilicia intranda est.
Campestris eadem, qua
vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus
rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes, inferfluunt.
Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis:
quippe leni tractu e fontibus labens puro solo
excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis
alveum turbent.
Itaque incorruptus idemque
frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus,
ubique fontibus suis similis in mare evadit.
Multa in
ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas
exederat: monstrabantur urbium sedes Lyrnesi et
Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus,
ubi crocum gignitur, ceteraque, in quibus nihil praeter
famam duraverat.
Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur,
intravit.
Contemplatus locorum situm non alias magis
dicitur admiratus esse felicitatem suam: obrui potuisse
vel saxis confitebatur, si fuissent, qui in subeuntes
propellerent. Iter vix quaternos capiebat armatos:
dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis,
qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen
leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles,
ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum
quoque manus occupaverat iugum: intentos arcus habebant moniti, non iter ipsos inire, sed proelium.
Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum
maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum
hostis invaderet. At ille Parmenione ad
inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit,
urbem a se conservatam intrat.
Mediam Cydnus amnis,
de quo paulo ante dictum
est, interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam
magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit,
et diei fervidissimum tempus esse coeperat. Pulvere
simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis,
ut calidum adhuc corpus ablueret: itaque veste
deposita in conspectu agminis — decorum quoque futurum
ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis
se esse contentum —
descendit in flumen. Vixque
ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor
deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis
calor liquit.
Expiranti similem ministri manu excipiunt
nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt.
Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat:
flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum
omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in
acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem
aqua corpus ereptum esse et extinctum.
Instare Dareum
victorem, antequam vidisset hostem. Sibi easdem terras,
quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos
aut hostes populatos. Per vastas solitudines, etiam si
nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari
posse.
Quem signum daturum fugientibus? quem
ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum
fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem
praeparaturum? Rursus in ipsum regem misericordia versa
illum florem iuventae, illam vim animi, eundem regem
et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores
sui querebantur.
Inter haec liberius meare spiritus
coeperat, adlevaratque rex oculos et paulatim redeunte
animo circumstantes amicos agnoverat, laxataque vis
morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem
mali sentiebat.
Animi autem aegritudo corpus urgebat:
quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur.
Vinctum ergo se tradi et tantam victoriam eripi sibi
ex manibus obscuraque et ignobili morte in
tabernaculo extingui se querebatur.
Admissisque amicis
pariter ac medicis: In quo me,
inquit, articulo rerum
mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum
hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro
intuli bellum, iam provocor. Dareus ergo cum tam
superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio
habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari
licet. Lenta remedia et segnes medicos non expectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere
mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis
in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli
remedium quaerere.
Ingentem omnibus incusserat
curam tam praeceps temeritas eius. Ergo pro se quisque precari coepere, ne festinatione periculum augeret,
sed esset in potestate medentium: inexperta remedia
haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius
etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis. Quippe
Dareus mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne ausurum quidem
quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter
novitatem posset esse suspectum.
Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem
secutos Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus non ut regem
modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat.
Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre
tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse
promisit.
Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius
quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis
erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si
tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post
diem tertium medicamentum sumpturus esset —
ita enim medicus praedixerat — aegre ferens. Inter haec
a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit,
quibus ei denuntiabat, ne salutem suam Philippo
committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum
sororis eius esse corruptum.
Ingentem animo
sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque
partem aut metus aut spes subiecerat, secreta
aestimatione pensabat.
Bibere perseverem? ut, si
venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid
acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem?
in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est
alieno me mori scelere quam metu nostro.
Diu animo
in diversa versato nulli, quid scriptum esset, enuntiat
epistulamque sigillo anuli sui inpresso pulvino, cui incubabat,
subicit.
Inter has cogitationes biduo absumpto
inluxit a medico destinatus dies, et ille cum
is poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.
Quo
viso Alexander levato corpore in cubili epistulam a
Parmenione missam sinistra manu tenens accipit
poculum et haurit interritus: tum epistulam legere
Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos,
ratus, aliquas conscientiae notas in ipso ore posse
deprehendere.
Ille epistula perfecta plus indignationis
quam pavoris ostendit proiectisque amiculo et litteris
ante lectum: Rex,
inquit, semper quidem spiritus
meus ex te pependit, sed nunc vere arbitror sacro et
venerabili ore trahi tuo.
Crimen parricidii, quod mihi
obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam
mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere
medicamentum concipi venis: laxa paulisper animum,
quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed
moleste seduli turbant.
Non securum modo haec vox,
sed etiam laetum regem аc plenum bonae spei fecit.
Itaque: Si di,
inquit, Philippe, tibi permisissent, quo
maxime modo velles, animum experiri meum, alio
profecto voluisses, sed certiore,
quam expertus es, ne optasses
quidem: hac epistula accepta tamen, quod dilueras,
bibi. Et nunc crede me non minus pro tua fide quam pro mea salute esse sollicitum.
Haec elocutus dextram
Philippo offert.
Ceterum tanta vis medicamenti fuit,
ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis
adiuverint: interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus
quicquam inexpertum omisit: ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibo, nunc vini odore
excitavit. Atque ut primum mentis compotem esse
sensit, modo matris sororumque, modo tautae victoriae
adpropinquantis admonere non destitit. Ut vero
medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primum animus vigorem suum,
deinde corpus quoque expectatione maturius recupera vit:
quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat,
in conspectum militum venit. Nec avidius ipsum regem
quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant velut praesenti
deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam
illi genti erga reges suos venerationem quantum huius
utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate
flagraverint. Iam primum nihil sine divina ope adgredi videbatur: nam cum praesto esset ubique fortuna,
et temeritas in gloriam cesserat. Aetas quoque vix
tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius
opera honestabat. Et quae leviora haberi solent
plerumque, militari gratiora vulgo sunt, exercitatio
corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a privato
abhorrens, militaris vigor:
quis ille vel ingenii dotibus
vel animi artibus, ut pariter carus ac venerandus esset,
effecerat.
At Dareus nuntio de adversa valitudine eius accepto
celeritate, quantam capere tam grave agmen poterat,
ad Euphraten contendit iunctoque eo pontibus quinque
tamen diebus traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans.
Iam Alexander viribus corporis receptis ad urbem
Solos pervenerat: cuius potitus ducentis talentis multae
nomine exactis arci praesidium militum inposuit.
Vota
deinde pro salute suscepta per ludum atque otium
reddens ostendit, quanta fiducia barbaros sperneret:
quippe Aesculapio et Minervae ludos celebravit.
Spectanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso Persas acie
a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et
pleraque tractus eius suae facta dicionis.
Igitur edito
spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne
ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit, inde alteris
castris ad oppidum Castabalum.
Ibi Parmenio regi
occurrit: praemiserat ad explorandum iter saltus, per
quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat.
Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico
relicto Isson quoque desertam a barbaris ceperat. Inde
progressus deturbatis, qui interiora montium
obsidebant, praesidiis cuncta firmavit occupatoque itinere,
sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius
venit.
Isson deinde rex copias admovit. Ubi consilio
habito, utrumne ultra progrediendum foret, an ibi
opperiendi essent novi milites, quos ex Macedonia
adventare constabat, Parmenio non alium locum proelio
aptiorem esse censebat. Quippe illic utriusque regis
copias numero futuras pares, cum angustiae
multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi
possent. Timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine
sua vincerentur: Persas recentes subinde successuros.
si laxius stare potuissent. Facile ratio tam salubris
consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit.
Erat in exercitu regis Sisines Perses: quondam a
praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et
omni honore cultus exilium patria sede mutaverat,
secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles
obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat,
tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam horta
baturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque
moribus suis ederet:
magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad
Alexandrum saepe deferre temptavit, sed cum tot curis
apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde
tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii
praebuit. Namque epistula, priusquam ei redderetur, in m anus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti
anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad aestimandam
fidem barbari. Qui quia per conplures dies non adierat
regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et
in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.
Iamque Graeci milites, quos Thymondas a Pharnabazo
acceperat, praecipua spes et propemodum unica,
ad Dareum pervenerant.
Hi magnopere suadebant, ut
retro abiret spatiososque Mesopotamiae campos repeteret:
si id consilium damnaret, at ille divideret saltem
innumerabiles copias neu sub unum fortunae ictum
totas vires regni cadere pateretur.
Minus hoc regi
quam purpuratis eius displicebat: ancipitem fidem et
mercede venalem proditioni imminere et dividi non ob
aliud copias velle, quam ut ipsi in diversa digressi,
si quid commissum esset, traderent Alexandro:
nihil
tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui
telis, documentum non inultae perfidiae futuros.
At
Dareus, ut erat sanctus ac mitis, se vero tantum facinus
negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos
milites iubeat trucidari: quem deinde amplius nationum
exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot
militum sanguine inbuisset manus? Neminem stolidum
consilium capite luere debere: defuturos enim, qui
suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos
cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias
dicere, nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentius
suaserit.
Itaque Graecis nuntiari iubet, ipsum quidem
benivolentiae illorum gratias agere, ceterum, si retro
ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum:
fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi.
Trahendi vero belli vix ullam esse rationem: tantae
enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in
regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata
non suffectura alimenta. Ne dividi quidem copias
posse servato more maiorum, qui universas vires discrimini
bellorum semper obtulerint. Et, hercule,
terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam
elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu
ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito
silvarum latebris se occulerent. Iam etiam valitudinis
simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius
ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes.
Haec magnificentius iactata quam verius. Ceterum pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum
Syriae cum modico praesidio militum missis reliquas
copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge ac matre. Virgines quoque cum parvo
filio comitabantur patrem.
Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, quibus
Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas
Pylas vocant, pervenit. Nec dubitavere Persae, quin Isso relicta, quam ceperant, Macedones fugerent:
nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non
poterant persequi, excepti erant. Quos omnis instinctu
purpuratorum barbara feritate saevientium praecisis
adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare, quae vidissent,
regi suo iussit. Motis ergo castris superat Pinarum
amnem in tergis, ut credebat, fugientium haesurus.
At illi, quorum amputaverat manus, ad castra
Macedonum penetrant Dareum,
quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes. Vix fides habebatur: itaque
speculatores mari in eas regiones praemissos explorare
iubet, ipse adesset, an praefectorum aliquis speciem
praebuisset universi venientis exercitus.
Sed dum
speculatores reverterentur, procul ingens multitudo
conspecta est. Ignes deinde totis campis conlucer
coeperunt, omniaque velut continenti incendio ardere
visa, cum incondita multitudo maxime propter iumenta
laxius tenderet.
Itaque eo ipso loco metari suos
castra iusserat, laetus — quod omni expetierat voto —
in illis potissimum angustiis decernendum fore.
Ceterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus
adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam
ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere
gesserat, verebatur nec iniuria ex his, quae tribuisset
sibi, quamque mutabilis esset, reputabat: unam
superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur eventum.
Rursus occurrebat, maiora periculis praemia et, sicut
dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse,
honeste et cum magna laude moriturum.
Itaque corpora
milites curare iussit ac deinde tertia vigilia
instructos et armatos esse: ipse in iugum editi montis
escendit multisque conlucentibus facibus patrio more
sacrificium dis praesidibus loci fecit.
Iamque tertium,
sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat
itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi
procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas
occupare decreverant.
Dareum XXX inde stadia abesse
praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet
armisque ipse sumptis aciem ordinat.
Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt
vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes
sequebatur. Invadebat ergo non mediocris omnium
animos formido — quippe itineri quam proelio aptiores
erant —, raptimque arma capiebant. Sed ipsa
festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem
metum incussit: alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique
frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium
vario tumultu cuncta turbaverat. Dareus initio
iugum montis cum parte copiarum occupare statuit,
et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios
obiecturus, ut undique urgueret. Praeter haec viginti
milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum
amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et
obicere sese Macedonum copiis iusserat: si id praestare non possent, retrocedere in montes et occulte circuire
ire ultimos hostium. Ceterum destinata salubriter
omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii
prae metu imperium exequi non audebant, alii frustra
exequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.
Acies autem hoc modo stetit.
Nabarzanes equitatu
dextrum cornu tuebatur additis fundi torum sagittariorumque
viginti fere milibus. In eodem Thymondas
erat Graecis peditibus mercede conductis, triginta
milibus, praepositus.
Hoc erat haud dubie robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu
Aristomedes Thessalus xx milia barbarorum peditum
habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes.
Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia
delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pede-
stris acies,
quadraginta milia sequebantur, Hyrcani
deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium
ultra eos dextra laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut
dictum est, instructum vi milia iaculatorum funditorumque
antecedebant.
Quidquid in illis angustiis adiri
poterat, inpleverant copiae, cornuaque hinc ab iugo,
illinc a mari stabant, uxorem matremque regis et alium
feminarum gregem in medium agmen acceperant.
Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas
validius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu
Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic proximi
stabant Coenos et Perdiccas et Meleager et Ptolomaeus
et Amyntas, sui quisque agminis duces.
In laevo,
quod ad mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant,
sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab
iitroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis
adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur.
Ante hanc
aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis.
Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi
leviter armati.
At iis, qui praemissi ab Dareo iugum
montis insederant, Agrianos opposuit ex Thraecia nuper
advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum
posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset
acies montibus, quos occupaverant barbari.
At illi
neque obstare venientibus nec circumire praetergressos
ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant,
eaque res Alexandro tu tum agminis latus, quod ne
superne incesseretur, timuerat, praestitit.
XXX et duo
armatorum ordines ibant: neque enim latins extendi
aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde laxare
semet sinus montium et maius spatium aperire
coeperant, ita ut non pedes solum pluribus in ordinem
incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.
Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores Persae inconditum et trucem
sustulere clamorem. Redditur et a Macedonibus, maior
exercitus numero, iugis montium vastisque saltibus
repercussus: quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono
referunt. Alexander ante prima signa ibat identidem
manu SU08 inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam
festinationem concitato spiritu capesserent proelium.
Cumque agmini obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis aptum erat, milites adloquebatur.
Macedones, tot bellorum in Europa victores, ad subigendam
Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis quam
suo ductu profecti, inveteratae virtutis admonebantur:
illos terrarum orbis liberatores emensosque olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed
etiam omnibus gentibus iuposituros iugum.
Macedonum provincias Bactra et Indos fore. Minima esse,
quae nunc intuerentur, sed omnia victoria aperiri. Non
in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore, spolia totius Orientis offerri.
gladio futurum opus: totam aciem suo pavore fluctuantem
umbonibus posse propelli. Victor ad haec
Atheniensium Philippus pater invocabatur, domitaeque
nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum
dirutae species repraesentabatur animis. Iam Granicum
a1rmem, iam tot urbes aut expugnatas aut in fidem
acceptas omniaque, quae post tergum erant, strata et
pedibus ipsorum subiecta memorabat.
Cum adierat
Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae
bella Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ipsos
terramque poscentium, ut ne que fontium haustum nec
solitos cibos relinquerent deditis.
Ab his templa minis
et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas, foedera
divini humanique iuris violata referebat. Illyrios vero
et Thracas rapto vivere adsuetos aciem hostium auro
purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam, non
arma gestantem:
irent et inbellibus feminis aurum viri
eriperent, aspera montium suorum iuga nudasque calles
et perpetuo rigentes gelu divitibus Persarum campis
agrisque mutarent.
Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum
equites ferociter in laevum cornu hostium invecti sunt:
quippe Dareus equestri proelio decernere optabat phalangem
Macedonici exercitus robur esse coniectans.
Iamque etiam dextrum Alexandri cornu circumibatur.
Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad
iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli
discrimen strenue transfert.
Subductis deinde ex acie
Thessalis equitibus praefectum eorum occulte circumire
tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod
is imperasset, inpigre exequi.
Iamque immissi in
medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur
se, sed conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non
poterant: simul erant emissa in hostem, concurrentia
inplicabantur levique et vano ictu pauca in hostem,
plura in humum innoxia cadebant. Ergo comminus
pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt.
Tum vero multum sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones
in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare
tum licuit: collato pede, quasi singuli inter se
dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum
sibi facerent. Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus
excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias
solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a
fronte, a tergo sui urgerent.
Alexander non ducis
magis quam militis munia exequebatur opimum decus caeso rege expetens: quippe Dareus curru sublimis
eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum
ingens incitamentum. Ergo frater eius
Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites,
quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo
vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus
alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam
avertit. At Macedones circa regem — et erant mutua
adhortatione firmati — cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinae strages erat.
Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante
oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni,
sicut dimicantes procubuerant adverso corpore vulneribus
acceptis. Inter hos Atizyes et Rheomithres et
Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum
praefecti, noscitabantur: circa eos cumulata erat peditum
equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non
quidem multi, sed promptissimi tamen caesi sunt: inter
quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone
perstrictum est.
Iam que, qui Dareum vehebant equi, confossi
hastis et dolore efferati iugum quatere et regem
curru excutere coeperant, cum ille veritus, ne vivus
veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui
ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque
imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis.
Tum
vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam
patebat via, erumpunt arma iacientes, quae paulo ante
ad tutelam corporum sumpserant: adeo pavor etiam
auxilia formidat.
Instabat fugientibus eques a
Parmenione emissus, et forte in illud cornu omnes fuga
abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites
vehementer urgebant,
iamque una ala ipso inpetu
proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis
dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et
inconpositos victoriae fiducia barbaros ingenti caede
prosternunt.
Equi pariter equitesque Persarum serie
lamnarum obsiti, genus grave tegmine, quod celeritate
maxime constat, aegre moliebantur: quippe in circumagendis
equis illos Thessali inulti occupaverant.
Hac tam prospera pugna nuntiata Alexander, non
ante ausus persequi barbaros, utrimque iam victor
instare fugientibus coepit. Haud amplius regem quam
mille equites sequebantur,
cum ingens multitudo hostium
cederet: sed quis aut in victoria aut in fuga
copias numerat? Agebantur ergo a tam paucis
pecorum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes
morabatur. At Graeci, qui in Darei partibus steterant,
Amynta duce — praetor hic Alexandri fuerat, tunc
transfuga — abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. Barbari longe diversam fugam intenderunt:
alii, qua rectum iter in Persidem ducebat,
quidam circumitu rupes saltusque montium occultos
petivere, pauci castra Darei. Sed iam ilia quoque
victor intraverat omni quidem opulentia ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae
apparatum, diripuerant milites, cumque plus raperent, quam
capere possent, passim strata erant itinera vilioribus
sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat.
Iamque ad feminas perventum erat. Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius
detrahebantur: ne corporibus quidem vis ac libido parcebat.
Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat,
castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per
omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur. Tunc vero inpotentis fortunae species
conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum
exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia
Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque
id solum intactum omiserant milites ita tradito more, ut victorem victi regis tabernaculo exciperent.
Sed
omnium oculos animosque in semet averterant captivae
mater coniunxque Darei: ilia non maiestate solum, sed
etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine ne
illa quidem sorte corruptae. Receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae
fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat,
genitum.
At in gremio anus aviae iacebant adultae
duae virgines non suo tantum, sed etiam illius maerore
confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba
constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini
decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam,
tunc alienis nominibus invocantes.
Illaе suae
calamitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, quae
fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas,
si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem
longius fuga abstulerat.
In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia,
decem equitum, at a parte Alexandri ad quattuor milia
quingenti saucii fuere, ex peditibus CCC omnino et duo
desiderati sunt, equitum centum quinquaginta
interfecti. Tantulo inpendio ingens victoria stetit.
Rex avidius Dareum persequendo fatigatus, postquam
et nox adpetebat et consequendi spes non erat,
in castra paulo ante a suis capta pervenit.
Invitari
deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit — quippe
summa dumtaxat cutis in femine perstricta non
prohibebat interesse convivio —,
cum repente e proximo
tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque
permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae
excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris
motus principium esset, armare se coeperat.
Causa
subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum
captivis nobilibus regem, quem interfectum esse
credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. Unus
namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum
tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut
paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat,
in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis
eius attulerat. Hoc mulierum errore conperto Alexander
fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur.
Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum
linguae Persicae, ire ad consolandas eas iusserat: veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque
renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit iussum.
indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis
armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit
missumque se a rege nuntiari iubet. At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum
esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes,
adesse supremam horam missosque, qui occiderent
captas. Itaque, ut quae nec prohibere possent nee
admittere auderent,
nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium. Leonnatus expectato diu,
qui se introduceret, postquam nemo procedere audebat,
relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum.
Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non
admissus videbatur: itaque mater et coniunx provolutae ad pedes orare coeperunt, ut, priusquam
interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire
permitteret, functas supremo in regem officio inpigre
esse morituras.
Leonnatus et vivere Dareum ait et
ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristina«
fortunae reginas fore. Tum demum Darei mater
adlevari se passa est.
Alexander postero die cum cura sepultis militibus,
quorum corpora invenerat, Persarum quoque
nobilissimis eundem honorem haberi iubet matrique Darei
permittit, quos vellet, patrio more sepeliret.
Illa
paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis
fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae
suprema officia celebrarent, invidiosum fore existimans,
cum victores haud pretiose cremarentur.
Iamque iustis
defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas,
qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium
turba tabernaculum cum Hephaestione intrat.
Is longe
omnium amicorum carissimus erat regi: cum ipso pariter
eductus, secretorum omnium arbiter libertatis quoque
in admonendo eo non alius plus habebat, quod tamen
ita usurpabat, ut magis a rege permissum quam vindicatum
ab eo videretur. Et sicut aetate par erat regi,
ita corporis habitu praestabat:
ergo reginae illum esse
regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex
captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus
Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem
numquam antea visi regis excusans. Quam manu
adlevans rex: Non errasti,
inquit, mater: nam et hic
Alexander est.
Equidem hac continentia animi si ad
ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse
crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris
imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum
omnes gentes victoria emensus. Sic vicisset profecto
superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset
inter epulas caedibus amicorum egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus
esset occidere. Sed nondum fortuna se animo eius
superfuderat: ita, qui orientem tam moderate et
prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit.
Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et dementia vincerentur: virgines
reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si
eodem quo ipse parente genitae forent, coniugem
eandemque sororem, quam nulla aetatis suae pulchritudine
corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet.
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex
pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam
defuit. Itaque Sisigambis: Rex,
inquit, mereris, ut
ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus, nec nostro odio dignus es, qui tantum regem
non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris.
Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me
tuam famulam esse confíteor. Et praeteritae fortunae
fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia
quam saevitia vis esse testatum.
Rex bonum animum
habere eis iussis Darei filium collo suo admovit,
atque nihil ille conspectu tum primum a se visi
conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo
rex constantia pueri Hephaestionem intuens: Quam
vellem,
inquit, Dareus aliquid ex hac indole hausisset!
Tum tabernaculo egressus.
Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi
Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.
At ille cum
praecessisse se et Darei satrapam conperisse cognosset,
veritus, ne paucitas suorum sperneretur, accersere
maiorem manum statuit.
Sed forte in exploratores
ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad
Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto
Damasci missas tradit ei nec dubitare eum, quin omnem
regiam supellectilem cum pecunia traderet,
adiecit.
Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in
quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex
ducibus suis mitteret cum manu exigua, cui, quae rex
penes ipsum reliquisset, traderet. Itaque Mardum
datis comitibus ad proditorem remittit.
Ille e manibus
custodientium elapsus Damascum ante lucem intrat.
Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis,
et ignotum iter sine duce non audebat ingredi:
felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris
essent, excipi iussit. Quibus celeriter repertis quarto
die ad urbem pervenit iam metuente praefecto, ne sibi
fides habita non esset.
Igitur quasi parum
munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam —
gazam Persae vocant — cum pretiosissimis rerum
efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam
hosti offerret.
Multa milia virorum feminarumque
excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis
turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti
parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros,
praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos
Graecarum urbium legatos, quos Dareus, velut in arce
tutissima, in proditoris reliquerat manibus. Gaugabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum
tempestatis vim tolerare non possent — quippe et procella
subito nivem effuderat, et humus rigebat gelu tum
adstricta —, vestes, quas cum pecunia portabant, auro
et purpura insignes induunt nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam
faceret. Praebuere ergo Parmenioni non spernendi
agminis speciem: qui intentiore cura suos quasi ad
iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet
subdere et acri impetu in hostem evehi. At illi, qui sub oneribus erant, omissis his per metum capessunt
fugam: armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem
metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt.
Praefectus, quasi esset ipse conterritus, simulans
cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum
praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium
feminarum, aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali
magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta
ingentis opulentiae plena, facies etiam praedantibus
tristis, si qua res avaritiam moraretur. Quippe tot
annorum incredibili et fidem excedente fortuna
cumulata tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa
cernebantur: non sufficiebant praedantium manus
praedae.
Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant,
ventum erat: feminae pleraeque parvos trahentes liberos
ibant. Inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante
Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio
paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem
earum crudelius adgravante fortuna.
In eodem grege
uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque — frater
hie erat Darei — filia et coniunx Artabazi, principis
purpuratorum, filiusque:
Hystanes fuit nomen. Pharnabazi
quoque, cui summum imperium maritimae orae
rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris
filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et
filius, vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi.
Lacedaemonii et Athenienses societatis fide violata
Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates,
inter Athenienses genere famaque longe clarissimi,
Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante
et Callicratide, hi quoque domi nobiles.
Summa
pecuniae signatae fuit talentum n milia et sescenta, facti
argenti pondus quingenta aequabat. Praeterea XXX
milia hominum cum vn milibus iumentorum dorso
onera portantium capta sunt. Ceterum tantae
fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena
persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis
vicem etiam in ilia sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito:
quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium
animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.
Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis
magis quam dimicantis more curru sublimis inierat
proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus
inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat.
Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes
fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum,
quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
Onchas deinde pervenit, ubi excepere eum Graecorum
quattuor milia: non segnius tamen ad Euphraten contendit,
id demum credens fore ipsius, quod celeritate
praecipere potuisset.
At Alexander Parmenionem, per quem apud
Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et
captivos diligenti adservare custodia, Syriae, quam
Coelen vocant, praefecit.
Novum imperium Syri non-
dum belli cladibus satis domiti aspernabantur: sed
celeriter subacti oboedienter imperata fecerunt. Aradus
quoque insula deditur regi. Maritimam tum oram
et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius
insulae, Strato, possidebat:
quo in fidem accepto castra movit ad urbem Marathon.
Ibi illi litterae a Dareo
redduntur, quibus ut superbe scriptis vehementer
offensus est: praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis
titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat.
Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet,
matrem sibi et coniugem liberosque restitueret: de regno
aequo, si vellet, Marte contenderet. Si saniora
consilia tandem pati potuisset, ut contentus patrio cederet
alieni imperii finibus, socius amicusque esset. In ea se fidem et dare paratum et accipere. Contra
Alexander in hunc maxime modum rescripsit: Rex Alexander
Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui
oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias
omni clade vastavit,
cum magno deinde exercitu mare traiecit inlato Macedoniae et Graeciae bello. Rursus
Xerxes gentis eiusdem ad oppugnandos nos cum in
manium barbarorum copiis venit: qui navali proelio
victus Mardonium tamen reliquit in Graecia, ut absens
quoque popularetur urbes, agros ureret. Philippum vero, parentem meum, quis ignorat ab iis interfectum
esse, quos ingentis pecuniae spe sollicitaverant vestri?
Inpia enim bella suscipitis et, cum habeatis arma,
licemini hostium capita, sicut tu proxime talentis
mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti.
Repello igitur bellum, non infero. Et di
quoque pro meliore stant causa: magnam partem Asiae
in dicionem redegi meam, te ipsum acie vici. Quem
etsi nihil a me inpetrare oportebat, utpote qui ne
belli quidem in me iura servaveris, tamen, si veneris
supplex, et matrem et coniugem et liberos sine pretio
recepturum esse promitto.
Et vincere et consulere
victis scio. Quodsi te committere nobis times,
dabimus fidem inpune venturum. De cetero, cum mihi
scribes, memento non solum regi te, sed etiam tuo
scribere.
Ad hanc perferendam Thersippus est missus.
In Phoenicen dein descendit et oppidum Byblon
traditum recepit. Inde ad Sidona ventum est, urbem
vetustate famaque conditorum inclitam.
Regnabat in
ea Strato, Darei opibus adiutus: is quia deditionem
is magis popularium quam sua sponte fecerat, regno
visus indignus, Hephaestionique permissum, ut, quem
eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur,
constitueret regem. Erant Hephaestioni duo hospites,
clari inter suos iuvenes: qui facta ipsis potestate regnandi
negaverunt quemquam patrio more in id
fastigium recipi nisi regia stirpe ortum.
Admiratus
Hephaestion magnitudinem animi spernentis, quod alii
per ignes ferrumque peterent: Vos quidem macte
virtute,
inquit, estote, qui primi intellexistis, quanto
maius esset regnum fastidire quam accipere. Ceterum
date aliquem regiae stirpis, qui meminerit a vobis
acceptum habere se regnum.
Atque illi, cum multos
imminere tantae spei cernerent singulis amicorum
Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis,
statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum
quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae
adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua
colentem stipe. Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum
armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
Subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae
vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles
herbas eligens Abdalonymus repurgabat. Tum rege eo salutato alter ex his: Habitus,
inquit, hic vestis,
quem cernis in meis manibus, cum isto squalore
permutandus tibi est. Ablue corpus inluvie terrenisque
sordibus squalidum: cape regis animum et in eam
fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer. Et cum in regali solio residebis vitae necisque
omnium civium dominus, cave obliviscaris status, in quo
accipis regnum, immo, hercule, propter quem.
Somnio similis res Abdalonymo videbatur: interdum, satisne
sani essent, qui tam proterve sibi inluderent, percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est et
iniecta vestis purpura auroque distincta et fides a
iurantibus facta, serio iam rex iisdem comitantibus in
regiam pervenit. Fama deinde, ut solet, strenue tota
urbe discurrit : aliorum studium, aliorum indignatio eminebat, divitissimus quisque humilitatem inopiamque
eius apud amicos Alexandri criminabatur. Admitti
eum rex protinus iussit diuque contemplatus :
Corporis,
inquit, habitus famae generis non repugnat,
sed libet scire, inopiam qua patientia tuleris.
Tum
ille: Utinam,
inquit, eodem animo regnum pati
possim! hae manus suffecere desiderio meo: nihil
habenti nihil defuit.
Magnae indolis specimen ex
hoc sermone Abdalonymi cepit. Itaque non Stratonis
modo regiam supellectilem attribui ei iussit, sed
pleraque etiam ex Persica praeda: regionem quoque urbi
adpositam dicioni eius adiecit.
Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro
transfugisse diximus, cum quattuor milibus Graecorum
ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin pervenit.
Inde in naves militibus inpositis Cyprum transmisit
et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset,
habiturum arbitraretur velut certo iure
possessum, Aegyptum petere decrevit, utrique regi hostis et
semper ex ancipiti mutatione temporum pendens.
Hortatusque milites ad spem tantae rei docet Sabacen,
praetorem Aegypti, cecidisse in acie: Persarum praesidium
et sine duce esse et invalidum, Aegyptios
semper praetoribus eorum infestos pro sociis ipsos, non
pro hostibus aestimaturos.
Omnia experiri necessitas
cogebat: quippe cum primas spes fortuna destituit,
futura praesentibus videntur esse potiora. Igitur conclamant,
duceret, quo videretur. Atque ille utendum
animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusium ostium
penetrat, simulans a Dareo se esse praetorem missum.
Potitus ergo Pelusii Memphim copias promovit. Ad
cuius famam Aegyptii, vana gens et novandis quam
gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbibusque
huc ipsi concurrunt ad delenda praesidia Persarum.
Qui territi tamen spem retinendi Aegyptum non omiserunt. Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem
conpellit castrisque positis victores ad populandos
agros. Velut in medio positis bonis hostium cuncta
agebantur: itaque Mazaces, quamquam infelici proelio
suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae
fiducia incautos ostentans perpulit, ne
dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare.
Id consilium non ratione prudentius quam eventu
felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi
sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem
deseruerat.
Darei praetores, qui proelio apud Isson
superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat,
adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare temptabant. Antigonus, praetor
Alexandri, Lydiae praeerat: qui quamquam plerosque
militum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen
barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem illic
quoque fortuna partium fuit:
tribus proeliis alia atque alia regione commissis Persae funduntur. Eodem
tempore classis Macedonum ex Graecia accita Aristomenen,
qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat
missus, captis eius aut eversis navibus superat.
A
Milesiis deinde Pharnabazus, praefectus Persicae classis,
pecunia exacta et praesidio in urbem Chium introducto
centum navibus Andrum et inde Siphnum petiit. Has
quoque insulas praesidiis occupat, pecunia multat.
Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europae
Asiaeque regibus in spem totius orbis occupandi gerebatur,
Graeciae quoque et Cretae arma commoverat.
Agis, Lacedaemoniorum rex, octo milibus Graecorum,
qui ex Cilicia profugi domos repetierant, contractis
bellum Antipatro, Macedoniae praefecto, moliebatur.
Cretenses has aut illas partes secuti nunc Spartanorum,
nunc Macedonum praesidiis occupabantur. Sed leviora
inter illos fuere discrimina unum certamen, ex quo
cetera pendebant, intuente fortuna.
Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro
Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti,
a qua urbem angustum fretum dirimit.
Tyros, et
magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae
Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri
acceptura videbatur quam imperium. Coronam igitur
auream donum legati adferebant commeatusque large
et hospitaliter ex oppido advexerant. Ille dona ut ab
amicis accipi iussit benigneque legatos adlocutus
Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare velle
se dixit:
Macedonum reges credere ab illo deo ipsos
genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo
monitum. Legati respondent esse templum Herculis
extra urbem in ea sede, quam Palaetyron ipsi vocent:
ibi regem deo sacrum rite facturum. Non tenuit iram,
cuius alioqui potens non erat. Itaque: Vos quidem,
inquit, fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in
continent vos esse. Proinde sciatis licet, aut intraturum
me urbem aut oppugnaturum.
Cum hoc responso
dimissi suos monere coeperunt, ut regem, quem Syria,
quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur. At illi loco satis fisi obsidionem ferre
decreverant.
Namque urbem a continenti quattuor
stadiorum fretum dividit Africo maxime obiectum
crebros ex alto fluctus in litus evolventi. Nec
accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat.
Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt,
Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris
subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non
exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
Praeter hanc difficultatem haud minor alia erat. Muros
turresque urbis praealtum mare ambiebat: non
tormenta nisi e navibus procul excussa mitti, non scalae
moenibus adplicari poterant, praeceps in salum murus pedestre interceperat iter: naves nec habebat rex et,
si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri
poterant. Inter quae parva dictu res Tyriorum
fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum
sacrum anniversarium more patrio tunc venerant:
quippe Carthaginem Tyrii condiderunt semper parentum
loco culti.
Hortari ergo Poeni coeperunt, ut
obsidionem forti animo paterentur: brevi Carthagine auxilia
ventura. Namque ea tempestate magna ex parte
Puni eis classibus maria obsidebantur.
Igitur bello
decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma
iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs
abundabat, in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu
strepunt: ferreae quoque manus — harpagonas
vocant —, quas operibus hostium inicerent, corvique
et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur.
Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat,
inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent,
sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse
dicuntur: idque omen in Macedonum interitum
verterunt Tyrii.
Apud Macedonas quoque cum forte panem
quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas
notaverunt, territoque rege Aristander, peritissimus
vatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id
triste futurum ait: contra, cum ab interiore parte
manaverit, urbi, quam obsidere destinassent, exitium
portendere.
Alexander cum et classem procul haberet
et longam obsidionem magno sibi ad cetera inpedimento
videret fore, caduceatores, qui ad pacem eos
conpellerent, misit: quos Tyrii contra ius gentium
occisos praecipitaverunt in altum. Atque ille suorum
tam indigna morte commotus urbem obsidere statuit.
Sed ante iacienda moles erat, quae continenti urbem committeret. Ingens ergo animis militum desperatio
incessit cernentibus profundum mare, quod vix divina
ope posset inpleri: quae saxa tam vasta, quas tam
proceras arbores posse reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur: exaestuare
semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam
et continentem, hoc acrius furere. At ille
haudquaquam rudis pertractandi militares animos speciem sibi
Herculis in somno oblatam esse pronuntiat dextram porrigentis: illo duce, illo aperiente in urbem intrare
se visum. Inter haec caduceatores interfectos, gentium
iura violata referebat: unam esse urbem, quae cursum
victoris morari ausa esset. Ducibus deinde negotium
datur, ut suos quisque castiget, satisque omnibus stimulatis opus orsus est. Magna vis saxorum ad
manum erat Tyro Vetere praebente, materies ex
Libano monte ratibus et turribus faciendis advehebatur.
Iamque a fundo maris in altitudinem modicam opus
creverat, nondum tamen aquae fastigium aequabat, cum Tyrii parvis navigiis admotis per ludibrium exprobrabant,
illos armis inclitos dorso sicut iumenta onera gestare:
interrogabant etiam, num maior Neptuno Alexander
esset. Haec ipsa insectatio alacritatem militum accendit.
Iamque paulum moles aqua eminebat, et simul aggeris
latitudo crescebat urbique admovebatur,
cum Tyrii
magnitudine molis, cuius incrementum eos antea
fefellerat, conspecta levibus navigiis nondum commissum
opus circumire coeperunt, missilibus quoque eos, qui
pro opere stabant, incessere.
Multis ergo inpune
vulneratis, cum et removere et adpellere scaphas in
expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere
converterant. Et, quo longius moles agebatur a litore,
hoc magis, quidquid ingerebatur, praealtum absorbebat
mare.
Igitur rex munientibus coria velaque iussit
obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres
ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas
tela ingeri possent.
Contra Tyrii navigia procul a
conspectu hostium litori adpellunt expositisque
militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant. In Libano
quoque Arabum agrestes inconpositos Macedonas adorti xxx fere interficiunt paucioribus captis.
Ea res
Alexandrum dividere copias coegit et, ne segniter
adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccan Crateronque
praefecit, ipse cum expedita manu Arabiam petiit.
Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis
harenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora
emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis
concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque
concepissent, celeriter ad molem successit.
Tum prora
eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad
hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne
concepto latius fundere incendium coepit, quod,
priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite
molis posita conprehendit.
At qui desiluerant in parva
navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in
eadem opera ingerunt. Iamque non imae modo
Macedonum turres, sed etiam summa tabulata conceperant
ignem, cum ii, qui in turribus erant, partim
haurirentur incendio, partim armis omissis in mare semet ipsi
inmitterent. At Tyrii, qui capere eos quam interficere
mallent, natantium manus stipitibus saxisque
lacerabant,
donec debilitati inpune navigiis excipi possent. Nec incendio solum opera consumpta, sed forte eodeni
die vehementior ventus motum ex profundo mare
inlisit in molem, crebrisque fluctibus conpages operis
verberatae laxavere se, saxaque interfluens unda medium
opus rupit. Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit,
tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens
Alexander.
Hic, quod in adversis rebus solet fieri,
alius in alium culpam referebant, cum omnes verius
de saevitia maris queri possent. Rex novi operis molem orsus in adversum ventum non latere, sed recta
fronte direxit: ea cetera opera velut sub ipsa latentia
tuebatur: latitudinem quoque aggeri adiecit, ut turres
in medio excitatae procul teli iactu abessent. Totas
autem arbores cum ingentibus ramis in altum iaciebant, deinde saxis onerabant rursusque cumulo eorum
alias arbores iniciebant, tum humus aggerebatur:
superque alia strue saxorum arborumque cumulate
velut quodam nexu continens opus iunxerant. Nee
Tyrii,
quidquid ad inpediendam molem excogitari poterat, segniter exequebantur. Praecipuum auxilium
erat, qui procul hostium conspectu subibant aquam
occultoque lapsu ad molem usque penetrabant, falcibus
palmites arborum eminentium ad se trahentes. Quae
ubi secutae erant, pleraque secum in profundum
dabant: tum levatos onere stipites truncosque arborum
haud aegre moliebantur, deinde totum opus, quod
stipitibus fuerat innixum, fundamento lapso
sequebatur.
Aegro animi Alexandro nec, perseveraret an abiret,
satis certo classis Cypro advenit eodemque tempore
Cleander cum Graecis militibus in Asiam nuper
advectis. e et XC navigia in duo dividit cornua: laevum
Pnytagoras, rex Cypriorum, cum Cratero tuebatur,
Alexandrum in dextro quinqueremis regia vehebat.
Nee Tyrii, quamquam classem habebant, ausi navale
inire certamen: tris omnino ante ipsa moenia
opposuerunt, quibus rex invectus ipse eas demersit.
Postera die classe ad moenia admota undique tormentis
et maxime arietum pulsu muros quatit: quos
Tyrii raptim obstructis saxis refecerunt, interiorem
quoque murum, ut, si prior fefellisset, illo se
tuerentur, munire orsi.
Sed undique vis mali urguebat:
mole intra teli iactum erant, classis moenia circumibat,
terrestri simul navalique clade obruebantur. Quippe
binas quadriremes Macedones inter se ita iunxerant,
ut prorae cohaererent, puppes intervallo, quantum
capere poterant, distarent:
hoc puppium intervallum
antemnis asseribusque validis deligatis superque eos
pontibus stratis, qui militem sustinerent, inpleverant.
Sic instructas quadriremes ad urbem agebant: inde
missilia in propugnantes ingerebantur tuto, quia proris
miles tegebatur.
Media nox erat, cum classem sic, uti
dictum est, paratam circumire muros iubet. Iamque
naves urbi undique admovebantur, et Tyrii desperatione
torpebant, cum subito spissae nubes intendere se caelo
et, quidquid lucis internitebat, offusa caligine extinctum
est. Tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde acriore vento concitatum fluctus ciere et inter
se navigia conlidere. Iamque scindi coeperunt vincula,
quibus conexae quadriremes erant, ruere tabulata et
cum ingenti fragore in profundum secum milites trahere.
Neque enim conserta navigia ulla ope in turbido regi poterant: miles ministeria nautarum, remex
militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu
accidit, periti ignaris parebant. Quippe gubernatores
alias imperare soliti tum metu mortis iussa
exequebantur. Tandem remis pertinacius everberatum mare veluti eripientibus navigia classicis cessit, adpulsaque
sunt litori lacerata pleraque.
Isdem forte diebus Carthaginiensium legati XXX superveniunt, magis obsessis solacium quam auxilium.
Quippe domestico bello Poenos inpediri nec de imperio, sed pro salute dimicare nuntiabant. Syracusani
tum Africam urebant et haud procul Carthaginis muris
locaverant castra. Non tamen defecere animis Tyrii,
quamquam ab ingenti spe destituti erant, sed coniuges
liberosque devehendos Carthaginem tradiderunt, fortius, quidquid accideret, laturi, si carissimam sui partem
extra sortem communis periculi habuissent. Cumque
unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse
per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia
religione colerent, urbem deserentis molemque a Mace-
donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse
mutatam,
quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora
credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum
araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere
vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo.
Syracusis id simulacrum devexerant Poeni et in maiore
locaverant patria multisque aliis spoliis urbium a semet
captarum non Carthaginem magis quam Tyrum
ornaverant.
Sacrum quoque, quod equidem dis minime
cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum
repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer
Saturno immolaretur — quod sacrilegium verius quam
sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque
ad excidium urbis suae fecisse dicuntur —, ac nisi seniores
obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem
dira superstitio vicisset.
Ceterum efficacior
omni arte necessitas non usitata modo praesidia, sed
quaedam etiam nova admovit. Namque ad inplicanda
navigia, quae muros subibant, validos asseres funibus
inligaverant, ut, cum tormento asseres promovissent,
subito laxatis funibus inicerent.
Unci quoque et falces
ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut
ipsa navigia lacerabant. Clipeos vero aereos multo
igne torrebant, quos repletos fervida harena caenoque
decocto e muris subito devolvebant.
Nec ulla pestis
magis timebatur: quippe ubi inter loricam corpusque
fervens harena penetraverat, nec ulla vi excuti poterat
et, quidquid attigerat, perurebat, iacientesque arma
laceratis omnibus, quis protegi poterant, vulneribus
inulti patebant. Corvi vero et ferreae manus tormento
remissae plerosque rapiebant.
Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Aegyptum
petere.
Quippe cum Asiam ingenti velocitate
percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat tot
maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum tam
discedere inritum quam morari pudebat, famam
quoque, qua plura quam armis everterat, ratus leviorem fore, si Tyrum quasi testem, se posse vinci, reliquisset.
Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves ad
moveri iubet delectosque militum inponi. Et forte
belua invisitatae magnitudinis super ipsos fluctus dorso
eminens ad molem, quam Macedones iecerant, ingens corpus adplicuit diverberatisque fructibus adlevans
semet utrimque conspecta est: deinde a capite molis
rursus alto se inmersit ac modo super undas eminens
magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita
haud procul munimentis urbis se mersit.
Utrisque laetus fuit beluae aspectus: Macedones iter iaciendo
operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum,
occupati maris vindicem, abripuisse beluam ac molem
brevi profecto ruituram. Laetique omine eo ad epulas
dilapsi oneravere se vino, quo graves orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque: adeo
victoriae non omen modo, sed etiam gratulationem praeceperant.
Forte rex classem in diversam partem agi
iusserat xxx minoribus navigiis relictis in litore: (??)
quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt
metu, donec suorum clamore audito Alexander classem
litori, a quo fremitus acciderant, admovit.
Prima e
Macedonum navibus quinqueremis velocitate inter
ceteras eminens occurrit: quam ut conspexere Tyriae,
duae ex diverso in latera eius invectae sunt, in
quarum alteram quinqueremis eadem concitata et ipsa
rostro icta est et illam invicem tenuit.
Iamque ea,
quae non cohaerebat, libero impetu est vecta in aliud
quinqueremis latus. Invehebatur tum opportunitate
mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae
quinqueremi inminebat, tanta vi, ut Tyrius gubernator
in mare excuteretur e puppi.
Plures deinde
Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum .
Tyrii inhibentes remis aegre evellere navem, quae
haerebat, portumque omnia simul navigia repetunt.
Confestim rex insecutus portum quidem intrare non
potuit, cum procul e muris missilibus summoveretur,
naves autem omnes fere aut demersit aut cepit.
Biduo deinde ad quietem dato militibus iussisque
et classem et machinas pariter admovere, ut undique
territis instaret, ipse in altissimam turrem ascendit
ingenti animo, periculo maiore: quippe regio insigni
et armis fulgentibus conspicuus unus praecipue telis
petebatur. Et digna prorsus spectaculo edidit: multos
e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam
comminus gladio clipeoque inpulsos praecipitavit.
Quippe turris, ex qua dimicabat, muris hostium
propemodum cohaerebat.
Iamque crebris arietibus saxo-
rum conpage laxata munimenta defecerant et classis
intraverat portum et quidam Macedonum in turres
hostium desertas evaserant, cum Tyrii tot simul malis
victi alii supplices in templa confugiunt, alii foribus
aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti tamen perituri,
magna pars summa tectorum obtinebat saxa et,
quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus.
Alexander exceptis, qui in templa confugerant, omnes
interfici ignemque tectis inici iubet. His per praecones pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis
petere sustinuit: pueri virginesque templa conpleverant,
viri in vestibulo suarum quisque aedium stabant,
parata saevientibus turba. Multis tamen saluti fuere
Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis
cum Tyriis memores — quippe utramque urbem
Agenorem condidisse credebant — multos Tyriorum clam
protegentes ad sua perduxere navigia: quibus occultatis
Sidona devecti sunt. XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit,
vel ex hoc aestimari potest, quod intra munimenta
urbis vi milia armatorum trucidata sunt. Triste deinde
spectaculum victoribus ira praebuit regis: II milia,
in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt.
Carthaginiensium legatis pepercit addita denuntiatione belli, quod
praesentium rerum necessitas moraretur.
Tyros septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis. Condita
ab Agenore diu mаrе non vicinum modo, sed,
quodcumque classes eius adierunt, dicionis suae fecit. Et,
si famae libet credere, haec gens litteras prima aut
docuit aut didicit. Coloniae certe eius paene orbe
toto diffusae sunt: Carthago in Africa, in Boeotia
Thebae, Gades ad Oceanum.
Credo libero conmeantes
mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras
elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, sive
quia crebris motibus terrae — nam
hoc quoque traditur
— cultores eius fatigati nova et externa
domicilia armis sibimet quaerere cogebantur.
Multis ergo
casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem
longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae
mansuetudinis adquiescit.
Isdem ferme diebus Darei litterae adlatae sunt
tandem ut regi scriptae. Petebat, uti filiam suam —
Statirae erat nomen — nuptiis Alexander sibi
adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum
et Halyn amnem sitam, inde orientem spectantibus terris
contentum se fore.
Ne dubitaret, quod offerretur,
accipere: numquam diu eodem vestigio stare fortunam,
semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant,
invidiam tamen sentire maiorem.
Vereri se, ne avium
modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani
аc puerili mente se efferret: nihil difficilius esse quam
in illa aetate tantam capere fortunam.
Multas se
adhuc reliquias habere nee semper inter angustias posse
deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphraten
Tigrimque et Araxen et Choaspen, magna munimenta
regni sui, veniendum in campos, ubi paucitate suorum
erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra: et
Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos
et Arachosios nominem ceterasque gentes ad
Caucasum et Tanain pertinentes? Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obeunti. Se vero ad ipsum
vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum.
Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit, Dareum
sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle
partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia. Leges autem a
victoribus dici, accipi a victis: in utro statu ambo
essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret.
Seque, cum transiret mare, non Ciliciam aut
Lydiam — quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem —, sed Persepolim, caput regni eius, Bactra
deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio
destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum
sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret
maria transisse.
Reges quidem haec invicem scripserant. Sed
Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro.
Ille Ciliciam Socrati tradiderat Philota regioni circa
Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele
appellatur,
Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus. Rex Hephaestione Phoenices
oram classe praetervehi iusso ad urbem Gazam cum
omnibus copiis venit.
Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum
Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur: in eo
concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt,
ut xv legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac
libertate Graeciae gestas coronam auream donum
victoriae ferrent.
Idem paulo ante incertae famae
captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset
fortuna, sequerentur.
Ceterum non ipse modo rex obibat urbes adhuc
iugum imperii recusantes, sed praetores quoque ipsius,
egregii duces, pleraque invaserant, Calas Paphlagoniam,
Antigonus Lycaoniam: Balacrus Hydarne, Darei praetore,
superato denuo Miletum cepit, Amphoterus et
Hegelochus clx navium classe insulas inter Achaiam
atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo
quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus
statuerant occupare,
sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis,
qui res ad Macedones trahebant, rursus
Apollonidi et Athenagorae, suarum partium viris,
urbem cum modico praesidio militum tradit.
Praefecti
Alexandri in obsidione urbis perseverabant non tam
suis fisi viribus quam ipsorum, qui obsidebantur, voluntаte.
Nec fefellit opinio: namque inter
et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem
occasionem dedit, cumque porta effracta cohors
Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis
agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho,
Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide
et Athenagora vincti traduntur, XII triremes cum suo milite аc remige, praeter eas XXX inanes et piratici
lembi Graecorumque i n milia a Persis mercede
conducta. His in supplementum copiarum suarum
distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges
adiecere classi suae.
Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyrannus, cum
piraticis navibus ignarus omnium, quae apud Chium
acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit
interrogatusque a custodibus, quis esset, Aristonicum
ad Pharnabazum venire respondit. Illi Pharnabazum quidem iam quiescere et non posse tum adiri,
ceterum patere socio atque hospiti portum et postero die
Pharnabazi copiam fore adfirmant. Nec dubitavit
Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici
lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et, qui proximi
excubabant, ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso
repugnare omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero deinde
Hegelochoque traduntur. Hinc Macedones transiere
Mytilenen. Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat, sed, cum
obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus,
ut incolumi abire liceret, Imbrum petit. Deditis
Macedones pepercerunt.
Dareus desperata pace, quam per litteras legatosque
inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires
bellumque inpigre renovandum intendit animum.
Duces ergo copiarum Babylon iam convenire, Bessum
quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset
exercitu coacto, descendere ad se iubet.
Sunt autem
Bactriani inter illas gentes promptissimi horridis
ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus : siti
haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto
vivere adsueta semper in armis erant.
Sed Bessus
suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo
se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum
adfectaret, proditio, quo sola id adsequi poterat,
timebatur.
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus
petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat
more quodam Persarum arcana regum mira celantium
fide:
non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur
occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo
sanxerat : lingua gravius castigatur quam ullum
probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse
credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum
voluerit esse natura.
Ob hanc causam Alexander
omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem
Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis eximiae in
regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis
operis tuebatur.
Alexander aestimato locorum situ agi
cuniculos iussit facili ac levi humo acceptante
occultum opus: quippe multam harenam vicinum mare
evomit, nec saxa cotesque, quae interpellent specus,
obstant. Igitur ab ea parte, quam oppidani conspicere
non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret,
turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus
movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat,
multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis
qui admovendis turribus labor eos fatigaret. Ergo
receptui signo dato postero die muros corona
circumdari iussit. Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more
faciebat. Forte praetervolans corvus glebam, quam
unguibus ferebat, subito amisit: quae cum regis capiti
incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima
turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a
circumstantibus capitur. Digna res visa, de qua vates
consuleret: et erat non intactae a superstitione mentis.
Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis
quidem excidium ait augurio illo portendi: ceterum periculum esse, ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit,
ne quid eo die inciperet. Ille quamquam unam
urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret,
obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque
receptui dedit.
Hinc animus crevit obsessis, egressique
porta recedentibus inferant signa cunctationem hostium
suam fore occasionem rati. Sed acrius quam
constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa
circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad
regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro
induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa
pervenit.
Quo conspecto Arabs quidam, Daiei miles,
maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens
quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille adsurgere
supplicem recipique inter suos iussit.
At barbarus
gladio strenue i(??) dextram translato cervicem adpetiit
regis. Qui exigua corporis declinatione evitato ictu
in vanum manum barbari lapsam amputat gladio,
denuntiato in illum diem periculo, ut arbitrabatur ipse,
defunctus.
Sed, ut opinor, inevitabile est fatum: quippe
dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus
est, quam per loricam adactam, stantem in humero
medicus eius Philippus evellit.
Plurimus deinde sanguis
manare coepit omnibus territis, quia non, quam
alte penetrasset telum, lorica obstante cognoverant.
Ipse ne oris quidem colore mutato supprimi sanguinem
et vulnus obligari iussit.
Diu ante ipsa signa vel
dissimulato vel victo dolore perstiterat, cum suppressus
paulo ante sanguis labente ligamento, quo retentus
erat, manare largius coepit, et vulnus, quod tepens
adhuc dolorem non moverat, frigente sanguine intumuit.
Linqui deinde animo et submitti genu coepit, quem
proximi exceptum in castra receperunt. Et Betis
interfectum ratus urbem ovans victoria repetit.
At
Alexander nondum percurato vulnere aggerem, quo
moenium altitudinem aequaret, extruxit pluribusque
cuniculis muros subrui iussit.
Oppidani ad pristinum
fastigium moenium novum extruxere munimentum, sed
ne id quidem turres aggeri inpositas poterat aequare.
Itaque interiora quoque urbis infesta telis erant. Ultima
pestis urbis fuit cuniculo subrutus munis, per cuius
ruinas hostis intravit. Ducebat ipse rex antesignanos,
et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur.
Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta
cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus,
quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat. Betim egregia edita pugna multisque vulneribus
confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium
capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium
sanguine. Sed cum undique telis peteretur, ad
postremum exhaust is viribus vivus in potestatem hostium pervertit. Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus,
alias virtutis etiam in hoste mirator: Non, ut voluisti,
inquit, morieris, sed, quidquid in captivum inveniri
potest, passurum esse te cogita.
Ille non interrito
modo,
sed contumaci quoque vultu intuens regem nullam ad minas eius reddidit vocem. Tum Alexander:
Videtisne obstinatum ad tacendum?
inquit, num genu
posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen
silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.
Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subiciente fortuna. Per talos enim spirantis lora
traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa
urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus
ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem
capienda. Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit.
Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est
quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire
festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam
ad conquisitionem novorum militum misit. Nam que etiam secundis atterebantur tamen copiae,
devictarumque gentium militi minor quam domestico fides
habebatur.
Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe
avare et superbe imperitatum sibi esse credebant —
ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui
Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio
venientem laeti recepissent.
Igitur ingens multitudo
Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque
ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in
regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri
vocant, pervenit.
Deinde pedestribus copiis Pelusium
petere iussis ipse cum expedita delectorum manu Nilo
amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae
defectione quoque perterriti.
Iamque haud procul
Memphi erat: in cuius praesidium Mazaces, praetor
Darei, relictus sponte amne superato octingenta talenta
Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit.
A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti
penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio
Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis
oraculum statuit.
Iter expeditis quoque et paucis vix
tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum
penuria est, steriles harenae iacent. Quas ubi vapor
solis accendit, fervido solo exurente vestigia
intolerabilis aestus existit,
luctandumque est non solum cum
ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo
sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre
moliuntur pedes.
Haec Aegyptii vero maiora iactabant:
sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem,
quem generis sui auctorem haud contentus mortali
fastigio aut credebat esse aut credi volebat. Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne
descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium
dona attulere pacem et, ut adiret urbes suas, petentes.
Ille donis acceptis amicitiaque coniuncta destinata exequi pergit. Ac primo quidem et sequente die
tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque
solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra.
Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud
secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant: nulla arbor, nullum culti soli occurrebat
vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli
vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla
erat. Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta
erant ora, cum repente — sive illud deorum munus sive casus fuit — obductae caelo nubes condidere
solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret,
auxilium. Idem vero, ut largum quoque imbrem
excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum,
quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines
absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede
aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt: modico
volatu prima signa antecedentes et modo humi
residebant,
cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant ducentium iterque monstrantium ritu.
Tandem
ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile
dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus
ramis vix in densam umbram cadente sole contecta
est,
multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas. Caeli quoque mira temperies, verno
tepori maxime similis, omnes anni partes pari
salubritate percurrit.
Accolae sedis sunt ab oriente proximi
Aethiopum. In meridiem versam Arabes spectant —
Trogodytis cognomen est —: horum regio usque ad
Rubrum mare excurrit.
At qua vergit ad occidentem,
alii Aethiopes colunt, quos Simos vocant. A
septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum
spoliis quaestuosa: quippe obsident litora et aestu
destituta navigia notis sibi vadis occupant.
Incolae
nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis
habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro
circumdatum.
Prima munitio tyrannorum veterem
regiam clausit, in proxima coniuges eorum cum liberis
et pelicibus habitabant — hic quoque dei oraculum
est —, ultima munimenta satellitum armigerorumque
sedes erant.
Est et aliud Hammonis nemus: in medio
habet fontem — Solis aquam vocant —: sub lucis
ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus
est calor, frigida eadem fluit, inclinato in vesperam
calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox
propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore
decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore
languescat.
Quod pro deo colitur, non eandem effigiem
habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt:
umbilico maxime similis est habitus zmaragdo et
gemmis coagmentatus.
Hunc, cum responsum petitur,
navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis
pateris ab utroque navigii latere pendentibus:
sequuntur matronae virginesque patrio more inconditum
quoddam carmen canentes, quo propitiari Iovem
credunt, ut certum edat oraculum.
Ac tum quidem regem
propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium
appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero et accipere ait et adgnoscere humanae
sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius
orbis imperium fatis sibi destinaretur. Pater aeque in
adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore
ostendit. Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos
parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi
autem omnes luisse supplicia: adiecit, invictum fore,
donec excederet ad deos. Sacrificio deinde facto dona
et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem. Nihil amplius
quaesierunt quam, an auctor esset sibi divinis
honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore
Iovi vates respondent. Vera et salubri aestimatione fidem
oraculi vana profecto responsa eludere potuissent, sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos
gloriae magis quam capaces facit. Iovis igitur filiuni
se non solum appellari passus est, sed etiam iussit
rerumque gestarum famam, dum augere vult tali appellatione,
corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam
ceteri degentes, inmortalitatem adfectantem contumacius,
quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt. Sed
haec suo quaeque tempori reserventur: nunc cetera
exequi pergam.
Alexander ab Hammone rediens ad Mareotin paludem
haud procul insula Pharo sitam venit.
Contemplatus loci naturam primum in ipsa insula statuerat
urbem novam condere:
inde ut adparuit magnae sedis
insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi
nunc est Alexandrea, appellationem trahens ex nomine
auctoris. Conplexus, quidquid soli est inter paludem
ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat
et, qui exaedificandae urbi praeessent, relictis Memphin
petit.
Cupido haud iniusta quidem, ceterum
intempestiva incesserat non interiora modo Aegypti, sed
etiam Aethiopiam invisere: Memnonis Tithonique
celebrata regia cognoscendae vetustatis avidum trahebat
paene extra terminos solis.
Sed imminens bellum,
cuius multo maior supererat moles, otiosae
peregrinationi tempora exemerat. Itaque Aegypto praefecit
Aeschylum Rhodium et Peucesten Macedonem
quattuor milibus militum in praesidium regionis eius datis,
claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet: XXX ad
hoc triremes datae.
Africae deinde, quae Aegypto
iuncta est, praepositus Apollonius, vectigalibus eiusdem
Africae Aegyptique Cleomenes. Ex finitimis urbibus
commigrare Alexandream iussis novam urbem magna
multitudine inplevit.
Fama est, cum rex orbem
futuri muri polenta, ut Macedonum mos est,
destinasse!, avium greges advolasse et polenta esse pastas:
cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum,
respondisse vates, magnam illam urbem advenarum
frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta
praebituram.
Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens
Hector,
Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in paucis
Alexandro carus, parvum navigium conscendit pluribus,
quam capere posset, inpositis. Itaque mersa navis
omnes destituit. Hector diu flumini obluctatus, cum
madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent in ripam tamen semianimis evasit et, ut
primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et
periculum intenderat, nullo adiuvante — quippe in diversum
evaserant alii — exanimatus est. Amissi eius
desiderio vehementer adflictus est repertumque corpus magnifico extulit funere.
Oneravit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi,
quem praefecerat Syriae: vivum Samaritae cremaverant.
Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima
celeritate potuit,
contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores. Andromacho deinde Menona
substituit adfectisque supplicio, qui praetorem
interemerant, tyrannos, inter quos Methymnaeorum
Aristonicum et Stesilaum, popularibus suis tradidit: quos illi
ob iniurias tortos necaverunt. Atheniensium deinde, Rhodiorum et Chiorum
legatos audit: Athenienses victoriam gratulabantur et, ut
captivi Graecorum suis restituerentur, orabant, Rhodii
et Chii de praesidio querebantur. Omnes aequa
desiderare visi inpetraverunt. Mytilenaeis quoque ob
egregiam in partes fidem et pecuniam, quam in bellum
inpenderant, reddidit et magnam regionem finitimam
adiecit.
Cypriorum quoque regibus, qui et a Dareo
defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant
classem, pro merito honos habitus est.
Amphoterus deinde, classis praefectus, ad
liberandam Cretam missus — namque et Persarum et
Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur —
ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus:
quippe obnoxium praedonibus erat bello utrumque in
regem converse. His conpositis Herculi Tyrio ex
auro crateram cum XXX pateris dicavit inminensque
Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.
At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat, utrumme circa Mesopotamiam
subsisteret an interiora regni sui peteret,
haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis
gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per
praefectos suos moliebatur.
Sed ut idoneis auctoribus
fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis,
quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus,
quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum
gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani
Scythaeque et Indi convenerant iam, et ceterarum
gentium copiae partibus simul adfuerunt.
Ceterum
cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in
Cilicia fuerat, multis arma deerant. Quae summa cura
conparabantur: equitibus equisque tegumenta erant ex
ferreis lamminis serie inter se conexis, quis antea
praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur,
equorumque greges peditibus distributi
sunt, ut maior pristino esset equitatus. Ingensque, ut credebat, hostium terror ducentae falcatae quadrigae,
unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt: ex
summo temone hastae praefixae ferro eminebant,
utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios
rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et
aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis
equis fuisset, amputaturae.
Hoc modo instructo
exercitu ac perarmato Babylone copias movit. A parte
dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates, agmen Mesopotamiae campos inpleverat.
Tigri deinde superato cum audisset haud procul
abesse hostem, Satropaten, equitum praefectum, cum mille
delectis praemisit. Mazaeo praetori sex milia data,
quibus hostem transitu amnis arceret: eidem mandatum, ut regionem, quam Alexander esset aditurus,
popularetur atque ureret. Quippe credebat inopia
debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo
occupasset: ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri
amne subvehebantur. Iam pervenerat Arbela, vicum ignobilem, nobilem sua clade facturus. Hic
commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum
amnem ponte iunxit et per dies quinque sicut ante
Euphraten traiecit exercitum.
Inde octoginta fere
stadia progressus ad alterum amnem — Boumelo
nomen est — castra posuit. Opportuna explicandis
copiis regio erat, equitabilis et vasta planities: ne stirpes
quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque
prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere,
pennittitur: atque, si qua campi eminebant, iussit
aequari totumque fastigium extendi.
Alexandro, qui numerum copiarum eius, quantum
procul coniectari poterat, aestimabant, vix fecerunt
fidem tot milibus caesis maiores copias esse reparatas.
Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor
undecimis castris ad Euphraten pervenit.
Quo pontibus iuncto equites primos ire, phalangem
sequi iubet Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius
cum sex milibus equitum occurrerat, non auso
perieulum sui facere.
Paucis deinde non ad quietem, sed
ad praeparandos animos diebus datis militi strenue
hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui
peteret sequendusque esset per loca omni solitudine
atque inopia vasta.
Igitur quarto decimo die praeter
Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem
recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus,
quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat.
Ac
primo caligine, quam fumus effuderat, obscurante lucem
insidiarum metu substitit, deinde ut speculatores
praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad
temptandum vadum fluminis praemisit. Cuius altitude
primo summa equorum pectora, mox, ut in medium
alveum ventum est, cervices quoque aequabat. Nee sane
alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur
multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens. Itaque a celeritate, qua defluit, Tigri
nomen est inditum, quia Persica lingua tigrin sagittam
appellant.
Igitur pedes velut divisus in cornua
circumdato equitatu, levatis super capita armis haud
aegre ad ipsum alveum penetrat. Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando
vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare
vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent,
modo rapidior unda subduceret. Praecipuus erat
labor eorum, qui humeris onera portabant: quippei cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites
incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque
spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum
amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim
fluitantes plerosque perculerant. Rex monere, ut satis haberent arma retinere: cetera se redditurum. Sed
neque consilium neque imperium accipi poterat:
obstrepebat hinc metus, praeter hunc invicem luctantium
mutuus clamor. Tandem, qua leniore tractu amnis
aperit vadum,
emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est. Deleri potuit exercitus, si
quis vincere ausus esset, sed perpetua fortuna regis
avertit inde hostem. Sic Granicum tot milibus
equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa superavit.
sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem
hostium:
audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio
minui potest, quia numquam in discrimen venit, an
temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen
supervenisset, haud dubie oppressurus fuit inconpositos,
in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit.
Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate
Alexander explorata, deinde contempta praefectum
Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi
iussit.
Insignis eo die pugna equitum et praecipue
Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum
Satropaten directa in guttur hasta transfixit fugientemque
per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit et
obluctanti gladio caput dempsit. Quod relatum magna
cum laude ante regis pedes posuit.
Biduo ibi stafiva rex habuit: in proximum deinde
pronuntiari iter iussit.
Sed prima fere vigilia luna
deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde
sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit,
sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens
religio et ex ea formido quaedam incussa est.
Dis
invitis in ultimas terras trahi se querebantur: iam nec
flumina posse adiri nec sidera pristinum servare
fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere: in unius
hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi,
fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum
vanis cogitationibus petere regem. Pro seditione
res erat, cum ad omnia interritus duces principesque
militum frequentes adesse praetorio iubet
Aegyptiosque vates,
quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent, expromere iubet. At illi,
qui satis scir.ent temporum orbes inplere destinatas
vices lunamque deficere, cum aut terram subiret aut
sole premeretur, rationem quidem ipsis perceptam non
edocent valgus: ceterum adfirmant solem Graecorum, lunam esse Persarum, quotiensque ilia deficiat, ruinam
stragemque illis gentibus portendi, veteraque exempla
percensent Persidis regum, quos adversis dis pugnasse
lunae ostendisset defectio. Nulla res multitudinem
efficacius regit quam superstitio: alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus
quam ducibus suis paret. Igitur edita in vulgus
Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam
erexere torpentes.
Rex impetu animorum utendum
ratus secunda vigilia castra movit:
dextra Tigrim habebat, a laeva montes, quos Gordyaeos vocant. Hoc
ingressis iter speculatores, qui praemissi erant, sub
lucis ortum Dareum adventare nuntiaverunt. Instructo
igitur milite et conposito agmine antecedebat. Sed
Persarum moratores erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant : quippe ubi explorari vera
non possunt, falsa per metum augentur. His cognitis
rex cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium
ad suos alios cecidit, cepit alios: equitesque praemisit
speculatum, simul ut ignem, quo barbari cremaverant
vicos, extinguerent.
Quippe fugientes raptim tectis
acervisque frumenti iniecerant flammas, quae cum in
summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant.
Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est:
copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea
res ipsa militi ad persequendum hostem animum
incendit: quippe urente et populante eo terram festinandum
erat, ne incendio cuncta praeciperet.
In rationem
ergo necessitas versa est: quippe Mazaeus, qui antea
per otium vicos incenderat, iam fugere contentus
pleraque inviolata hosti reliquit.
Alexander haud longius
CL stadiis Dareum a se abesse conpererat: itaque ad
satietatem quoque copia commeatuum instructus
quadriduo in eodem loco substitit.
Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci
milites sollicitabantur, ut regem aut interficerent aut
proderent, dubitavitque, an eas pro contione recitaret,
satis confisus Graecorum quoque erga se benivolentiae
ac fidei.
Sed Parmenio deterruit non esse talibus
promissis inbuendas aures militum adfirmans: patere
vel unius insidiis regem, nihil nefas esse avaritiae.
Secutus consilii auctorem castra movit. Iter facienti
spado e captivis, qui Darei uxorem comitabantur,
deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere.
Itineris
continui labore animique aegritudine fatigata inter
socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde
et extincta. Id ipsum nuntians alius supervenit. Et
rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset,
crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis
Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat
Darei defuncto adsidens corpori, venit. Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit.
Recenti malo priorum quoque admonita receperat in
gremium adultas virgines, magna quidem mutui
doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio.
In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem
ex maxima parte ad ipsum redundantem. Crederes
Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia
non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit
omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis
et continentiae ferat fructum. Semel
omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam,
sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem
formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.
E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes
inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam,
quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur,
ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris
expectatione commotus et, quid potissimum timeret,
incertus: Vultus,
inquit, tuus nescio quod ingens
malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium
est nosse sortem suam.
Num, quod maxime suspicor,
eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et,
ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?
Ad
haec Tyriotes: Istud quidem procul abest,
inquit:
quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent,
haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed
uxor tua paulo ante excessit e vita.
Tunc vero non
gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris
exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset,
quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens
dolore: Quod ego tantum nefas commisi, Alexander?
quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem
redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem
provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum
feminis ergo agere debueras?
Tyriotes adfirmare per
deos patrios nihil in eam gravius esse consultum:
ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius
flevisse, quam ipse lacrimaret.
Ob haec ipsa amantis
animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est,
desiderium captivae profecto a consuetudine stupri
ortum esse coniectans.
Summotis igitur arbitris, uno
dumtaxat Tyriote retento iam non flens, sed suspirans:
Videsne,
inquit, Tyriote, locum mendacio non esse?
tormenta iam hic erunt, sed ne expectaveris per deos,
si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et
scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus
et iuvenis?
Ille quaestioni corpus offer re,
deos testes
invocare, caste sancteque habitam esse reginam.
Tandem ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado,
capite velato diu flevit manantibusque adhuc lacrimis,
veste ab ore reiecta ad caelum manus tendens: Di
patrii,
inquit, primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est, precor, ne quis potius
Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor.
Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia
in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas
legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander
consilio advocato introduci iussit. E quibus maximus
natu: Dareum,
inquit, ut pacem a te iam hoc tertio
peteret,
nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit. Matrem, coniugem, liberos eius, nisi
quod sine illo sunt, captos esse non sensimus:
pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam
parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae
retinere pateris. Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem,
tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te
sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam
ab amico animo pacem petit? Quid opus est armis,
inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc,
quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in
dotem filiae offert, quam tibi tradit. Ochum filium,
quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et
duas virgines filias redde:
pro tribus corporibus milia talentum auri precatur accipias. Nisi
moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse
tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam
occupare deberes.
Respice, quantum post te reliqueris:
intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave
imperium: difficile est enim continere, quod capere
non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt,
regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa
amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum
faciunt.
Facilius quidem vincere quam tueri: quam,
hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam
continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest,
minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.
Alexander legatis excedere tabernaculo iussis, quid
placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid sentiret,
ausus est dicere incerta regis voluntate:
tandem Parmenio
antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum
redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse
redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium
occuparent manus.
Et nunc magnopere censere, ut unam
anum et duas puellas, itinerum agminumque
inpedimenta,
XXX milibus talentum auri permutaret.
Opimum regnum occupare posse condicione, non bello,
nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten
possedisse terras ingentiore spatio intervalloque
discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam
Bactra et Indos intueretur.
Ingrata oratio regi fuit:
itaque ut finem dicendi fecit: Et ego,
inquit,
pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenion essem: nunc
Alexander de paupertate securus sum et me non
mercatorem memini esse, sed regem. Nihil quidem habeo
venale, sed fortunam meam utique non vendo.
Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.
Introductis deinde legatis ad hunc modum
respondit: Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et
liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae
meae.
Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi
saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan,
an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos
litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem
meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor
veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si
accepero, victo rem eum faciunt. Quae post Euphraten
sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, nempe
obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea
transeunt. Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse,
quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam:
nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.
Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit,
et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente
utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod
proximae lucis adsigntura fortuna est.
Legati
respondent, cum bellum in animo sit, facere eum
simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere,
ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque
bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.
Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum
milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat,
occupanda praemisit.
Alexander corpori uxoris eius
iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem
munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem
contendit.
In duo cornua diviserat peditem utrique
lateri equite circumdato: iupedimenta sequebantur
agmen.
Praemissum deinde cum suis equitibus
Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum
Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra
procedere, nihil aliud quam fremitum hominum
hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.
Mazaeus quoque conspectis
procul exploratoribus in castra se recepit,
adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in
patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet
aciemque disponit.
In laevo cornu Bactriani ibant
equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii
Susianique quattuor milia explebant. Hos centum
falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat
Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis.
Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant.
Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae
cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum
Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant.
Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat,a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque, nobilissimum
regem, originem sui referens. Hos aliae gentes
ne sociis quidem satis notae sequebantur. Post quas
L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine
antecedebat.
Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur
hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum
militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores
appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae et, qui
montes Cossaeorum incolebant, sequebantur. Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos
quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari.
Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Parthyaeorum
deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi
Scythia profecti tenent, claudebant agmen.
Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio
Maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri
ac Medi. His quoque falcati currus L erant. Summa
totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC
milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant.
Alexandri exercitum pavor, cuius causa non sub-
erat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt
omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor
tempore aestivo ardenti similis internitens ignis
praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere
velut inlati temere praesidiis credebant.
Quodsi
percuisis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset,
ingens clades accipi potuit: nunc, dum ille segnis in
eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non
lacessi,
Alexander cognito pavore exercitus signum, ut
consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare
corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse
terroris, hostem procul stare.
Tandem compotes sui
pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex
praesentibus tutius visum est quam eodem loco castra
munire.
Postero die Mazaeus — cum delectis equitum
in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur
castra, consederat — sive metu sive, quia speculari
modo iussus erat, ad Dareum rediit.
Macedones eum
ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et
tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in
campo explicabatur, conspici poterat.
Sed caligo, quam
circa humidi effuderant montes, universae quidem rei
faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina
atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat
campos, fremitusque tot milium etiam procul
stantium aures inpleverat.
Fluctuari animo rex et
modo suum, modo Parmenionis consilium sera
aestimatione perpendere: quippe eo ventum erat, unde
recipi exercitus nisi victor sine clade non posset.
Itaque dissimulato animo mercennarium equitem ex
Paeonia praecedere iubet. Ipse phalangem, sicut antea
dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu
equites tegebant. Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive
alacritate sive taedio expectationis ingentem
pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis
nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat,
nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Rex melius adhuc
ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci
iussit strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex
quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
Tum vero universa futuri discriminis facies in
oculis erat:
armis insignibus equi virique splendebant,
et omnia intentiore cura praeparari apud hostem
sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium
ostendebat, ac pleraque inania, sicut fremitus
hominum,
equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant. Igitur
sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium
adhibet, quid optimum factu esset, exquirens. Parmenio,
peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio
opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et
inproviso periculo territos quando in nocturna
trepidatione coituros? At interdiu primum terribiles
occursuras facies Scytharum Bactrianorumque : hirta
illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam
vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus
militem magis quam iustis formidinis causis moveri.
Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus
posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus,
sed in aperta et lata planitie dimicarent.
Omnes
ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud
dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur.
Quem intuens rex — namque Parmenionem nuper
acrius, quam vellet, increpitum rursus castigare non
sustinebat —: Latrunculorum,
inquit, et furum ista
sollertia est, quam praecipitis mihi: quippe illorum
votum unicum est fallere.
Meae vero gloriae semper
aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum
noctis obstare non patiar. Palam luce adgredi certum
est: malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae
pudeat.
Ad haec illud quoque accedit: vigilias agere
barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem
possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate.
Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum
esse coniectans frenatos equos stare magnamque
exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore
cura servari iusserat: ergo ignibus tota eius castra
fulgebant.
Ipse cum ducibus propinquisque agmina
in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque
et aeternum invocans ignem, ut illis dignam
vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem
inspirarent. Et profecto, si qua divinae opis auguria
humana mente concipi possent, deos stare secum.
Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse
formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes, expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus
poenas. Nec ipsum ducem saniorem esse:
quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret,
intuentem in perniciem, quae ante praedam posita
esset, incurrere. Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat,
noctemque velut in eam certamine edicto metu egerunt.
Alexander non alias magis territus ad vota et
preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste
verbenas manu praeferens capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. Tunc
quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis
adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum
capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis
aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare,
an potius in laevum detorqueret agmen. Tandem
gravatum animi anxietate corpus altior somnus
oppressit.
Iamque luce orta duces ad accipienda imperia convenerant
insolito circa praetorium silentio attoniti:
quippe
alias accersere ipsos et interdum morantes castigare
adsueverat, tunc ne ultimo quidem rerum discrimine
excitatum esse mirabantur et non somno quiescere,
sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam
ex custodibus corporis intrare tabernaculum audebat.
Et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut
arma capere poterat aut in ordines ire.
Diu Parmenio
cunctatus, cibum ut caperent, ipse pronuntiat. Iamque
exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum
saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset,
tactu excitavit.
Multa lux,
inquit, est: instructam
aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis
expectat imperium. Ubi est vigor ille animi tui? nempe
excitare vigiles soles.
Ad haec Alexander: Credisne
me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem
animum sollicitudine, quae quietem morabatur?
signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in eadem
admiratione Parmenio perseveraret,
quod solutum se
curis somnum cepisse dixisset: Minime,
inquit,
mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos
excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non
eram:
nunc vero quid metuam, cum acie decernere
paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius
consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias,
quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim,
exponam.
Raro admodum, admonitu magis amicorum
quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat:
tunc utique nranimento corporis sumpto processit ad
milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex
vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.
Atque ille proruto vallo exire copias iubet
aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites,
quos agema appellabant: praeerat his Clitus, cui
iunxit Philota(??) turmas, ceterosque praefectos equitum
lateri eius adplicuit. Ultima Meleagri ala stabat, quam
phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides
erant: his Nicanor, Parmenionis films, praeerat. In
subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi, post illos Polypercon, mox
peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas
aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem
nuper adscitus. Haec dextri cornus facies erat. In
laevo Craterus Peloponnesium equites habebat Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis.
Hos Thessali equites claudebant Philippo duce.
Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus haec
erat. Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum
agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si
hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae
forent. Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat,
adiunctis sagittariis Cretensibus. Ultimos ordines
avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant adiuncto milite mercede conducto, Thracas
quoque simul obiecerat leviter armatos. Adeoque aciem
versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne
circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent.
Itaque non prima quam latera, non latera munitiora
fuere quam terga.
His ita ordinatis praecipit, ut, si
falcatos currus cum fremitu barbari emitterent, ipsi
laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio
exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo
se opponeret: sin autem sine fremitu inmisissent, eos
ipsi clamore terrerent pavidosque equos telis utrimque
suffoderent.
Qui cornibus praeerant, extendere ea
iussi ita, ut nec circumvenirentur, si artius starent,
nee tamen ultimam aciem exinanirent.
Inpedimenta
cum captivis, inter quos mater liberique Darei
custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit
modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias,
Parmenioni tuendum datum, ipse in dextro stabat.
Nondum ad iactum teli perventum erat, cum Bion
quidam transfuga, quanto maximo cursu poterat, ad
regem pervenit nuntians, murices ferreos in terram
diffudisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse
credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus
evitari a suis posset.
Adservari transfuga iusso duces
convocat expositoque, quod nuntiatum erat, monet, ut
regionem monstratam declinent equitemque periculum
edoceant.
Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat
usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum,
sed in conspectu omnium duces et proximum quemque
interequitans adloquebatur: Emensis tot terras in spem
victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum
superesse discrimen. Granicum hic amnem Ciliciaeque
montes et Syriam Aegyptumque praefereuntibus
raptas,
ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat. Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere
non possent. Tertium iam diem metu exangues, armis
suis oneratos in eodem vestigio haerere. Nullum
desperationis illorum maius indicium esse, quam quod
urbes,
quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi. Nomina modo vana
gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad
belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae quive
Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti
essent, ignobiles esse: numquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina
adferre. Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto
orbe locus esset, qui tales viros ignoraret. Intuerentur
barbarorum inconditum agmen: alium nihil praeter
iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures
dimicaturos. Nec postulare se, ut fortiter capesserent
proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum:
se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se
tot cicatrices, totidem corporis decora: scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis
colendis ornandisque usurpare victoriae praemia Haec
se fortibus viris dicere. Si qui dissimiles eorum
essent, illa fuisse dicturum: pervenisse eos, unde fugere
non possent. Tot terrarum spatia emensis, tot
amnibus montibusque post tergum obiectis iter in patriam
ad penates manu esse faciendum. Sic duces, sic proximi
militum instincti sunt.
Dareus in laevo cornu erat magno suorum agmine,
delectis equitum peditumque, stipatus contempseratque
paucitatem hostis vanam aciem esse extentis cornibus
ratus.
Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque
ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens :
Terrarum,
inquit, quas Oceanus hinc adluit, illinc
claudit Hellespontus, paulo ante dominis iam non de
gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis,
libertate pugnandum est:
hic dies imperium, quo nulla
amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet. Apud
Granicum minima virium parte cum hoste certavimus,
in Cilicia victos Syria poterat excipere, magna
munimenta regni Tigris atque Euphrates erant.
Ventum
est eo, unde pulsis ne fugae quidem locus est. Omnia
tam diutino bello exhausta post tergum sunt: non
incolas suos urbes, non cultores habent terrae. Coniuges
quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata
hostibus praeda, nisi pro carissimis pignoribus corpora
opponimus.
Quod mearum fuit partium, exercitum, quem
paene inmensa planities vix caperet, conparavi: equos,
arma distribui, commeatus ne tantae multitudini
deessent, providi, locum, in quo acies explicari posset,
elegi. Cetera in vestra potestate sunt: audete modo
vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros
telum, contemnite.
Temeritas est, quam adhuc pro
virtute timuistis:
quae ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia emisso aculeo, torpet. Hi
vero campi deprehendere paucitatem, quam Ciliciae
montes absconderant. Videtis ordines raros, cornua
extenta, mediam aciem vanam exhaustam: nam
Ultimi, quos locavit aversos, terga iam praebent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil
praeter falcatos currus emisero. Et bello vicerimus,
si vicimus proelio. Nam ne illis quidem ad fugam
locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos.
Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud
praeda grave. Inplicatos ergo spoliis nostris
trucidabimus, eademque res et causa erit victoriae et fructus.
Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet
Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior
in paucitate iactura est. Nam Alexander,
quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est
et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc
nostro pavore quam sua virtute felicius. Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet
felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum
temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices
rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget.
Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum impe-
rium, quod secundo cursu per CCXXX anuos ad
summum fastigium evexerant, magno motu concuterent
magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis
humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est.
Modo Graecis ultro bellum inferebamus: nunc in sedibus
nostris propulsamus inlatum. Iactamur invicem
varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo
adfectamus, una gens non capit.
Ceterum, etiam si
spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet.
Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias,
Ochum in spem huius imperii genitum, principes,
illam subolem regiae stirpis, duces vestros reorum
instar vinctos habet: nisi quid in vobis spei est, ego
maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea
ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi
mori non recusatis, parentem, liberos: nam coniugem
in illo carcere amisi.
Credite nunc omnes hos tendere
ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram,
misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut
Servitute, ut precario victu ipsos liberetis. An creditis
aequo animo iis servire, quorum reges esse fastidiunt?
Video admoveri hostium aciem:
sed, quo propius
discrimen accedo, hoc minus iis, quae dixi, possum esse
contentus. Per ego vos deos patrios aeternumque ignem,
qui praefertur altaribus, fulgor em que solis intra
fines
regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri,
qui ademptum Medis Lydisque imperium primus in
Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen
gentemque Persarum.
Ite alacres et spiritus pleni, ut,
quam gloriam accepistis a maioribus vestris, posteris
relinquatis. In dextris vestris iam libertatem, opem,
spem futuri temporis geritis. Effugit mortem,
quisquis contempserit: timidissimum quemque consequitur.
Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici
possim, curru vehor nec recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum sive ignaviae fuero.
Interim Alexander,
ut et demonstratum a transfuga
insidiarum locum circumiret et Dareo, qui cornu
tuebatur, occurreret, agmen obliquum incedere iubet.
Dareus quoque eodem suum obvertit Besso admonito, ut Massagetas equites in laevum Alexandri cornu
a latere invehi iuberet. Ipse ante se falcatos currus
habebat: quos signo dato universos in hostem effudit.
Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum
satis proviso impetu obtererent. Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios ab utroque
latere demissae falces laceravere. Nec sensim
Macedones cedebant, sed effusa fuga turbaverant ordines.
Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille
equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos
vincula, cum suos adpropinquantes vidissent. Non
fefellerat Parmenionem, qui in laevo erat: propere
igitur Polydamanta mittit qui regi et periculum ostenderet
et, quid fieri iuberet, consuleret. Ille audito Polydamante: Abi, nuntia,
inquit, Parmenioni, si
acie vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos,
sed etiam, quae hostium sunt, occupaturos.
Proinde
non est, quod virium quicquam subducat ex acie, sed,
ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto
sarcinarum damno fortiter dimicet.
Interim barbari inpedimenta
turbaverant caesisque plerisque custodum
captivi vinculis ruptis, quidquid obvium erat, quo
armari possent, arripiunt et adgregati suorum equitibus
Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt.
Laeti,
qui circa Sisigambim erant, vicisse Dareum, ingenti
caede prostratos hostis, ad ultimum etiam
inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem fortunam
ubique esse credebant et victores Persas ad praedam
discurrisse.
Sisigambis hortantibus captivis, ut animum
a maerore adlevaret, in eodem, quo antea fuit, perseveravit.
Non vox ulla excidit ei, non oris color
vultusve mutatus est: sedit inmobilis — credo, praecoqui
gaudio verita inritare fortunam —, adeo ut, quid
mallet, intuentibus eam fuerit incertum.
Inter haec
Menidas, praefectus equitum Alexandri, cum paucis
turmis opem inpedimentis laturus advenerat — est
incertum, suone consilio an regis imperio —, sed non
sustinuit Cadusiorum Scytharumque impetum: quippe
vix temptato certamine refugit ad regem, amissorum
inpedimentorum testis magis quam vindex.
Iam consilium
Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi
sua militem a proelio averteret, non inmerito
verebatur: itaque Areten, ducem hastatorum — sarisophoros
vocabant —
adversus Scythas mittit. Inter
haec currus, qui circa prima signa turbaverant aciem,
in phalangem invecti erant : Macedones confirmatis
animis in medium agmen accipiunt. Vallo similis
acies erat: iunxerant hastas et ab utroque latere temere
incurrentium ilia suffodiebant. Circumire deinde et
currus et propugnatores praecipitare coeperunt. Ingens
ruina equorum aurigarumque aciem conpleverat: hi territos regere non poterant, qui crebra iactatione
cervicum non iugum modo excusserant, sed etiam currus
everterant, vulnerati interfectos trahebant, nec consistere
territi nec progredi debiles poterant. Paucae
tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis: quippe
amputata virorum membra humi iacebant, et, quia calidis
adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles
quidam arma non omittebant, donec multo sanguine
effuso exanimati procumberent. Interim Aretes Scytharum qui inpedimenta diripiebant, duce occiso
gravius territis instabat. Supervenere deinde a Dareo
Bactriani pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo
Macedonum primo impetu obtriti sunt, plures ad
Alexandrum refugerunt. Tum Persae clam ore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem quasi
ubique profligatum incurrerunt. Alexander territos
castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat,
solus accendere: confirmatisque tandem animis ire in
hostem iubet.
Rarior acies erat in dextro cornu
Persarum:
namque inde Bactriani discesserant ad
opprimenda inpedimenta. Itaque Alexander laxatos ordines
invadit et multa caede hostium invehitur. At qui in
laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen
suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque pericu-
lum in medio haerens adisset, ni equites Agriani
calcaribus subditis circumfusos regi barbaros adorti essent
aversosque caedendo in se obverti coegissent. Turbata
erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo
hostem habebat
Qui averso ei instabant, et ipsi ab
Agrianis equitibus premebantur. Bactriani inpedimentis
hostium direptis reversi ordines suos recuperare non
poterant, plura simul abrupta a ceteris agmina,
ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.
Duo
reges iunctis prope agminibus proelium accenderant.
Plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus
vulnerabatur. Curru Dareus, Alexander equo
vehebatur.
Utrumque delecti tuebantur sui immemores:
quippe amisso rege nec volebant salvi esse nec
poterant. Ante oculos sui quisque regis mortem
occumbere ducebat egregium.
Maximum tamen periculum
adibant, quos maxime tuebantur: quippe sibi quisque
caesi regis expetebat decus.
Ceterum, sive ludibrium
oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum
erant, vidisse se crediderunt paulum super caput regis
placide volantem aquilam, non sono armorum, non
gemitu morientium territam, diu que circa equum
Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit.
Certe vates Aristander alba veste indutus et dextra
praeferens lauream militibus in pugnam intentis avem
monstrabat haud dubium victoriae auspicium.
Ingens
ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit
ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante
ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec
aut Persae aut Macedones dubitavere, quin ipse rex
esset occisus. Ergo lugubri ululatu et incondito
clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte
pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri. Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum,
quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt.
Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an
fugae dedecus honesta morte vitaret: sed eminens curru
nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter spem et
desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant
ordines. Alexander mutato equo — quippe plures
fatigaverat — resistentium adversa ora fodiebat, fugientium
terga. Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is
Dareus quo que currum suum in fugam vertit. Haerebat
in tergis fugientium victor, sed prospectum
oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat:
ergo haud secus quam in tenebris errabant
ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi
currum vehentes identidem verberabantur: haec sola
fugientis vestigia excepta sunt.
At in laevo Macedonum cornu —
Parmenio, sicut
ante est dictum, tuebatur — longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum
equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum
alas.
Iamque abundans multitudine aciem circumvehi
coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet
Alexandro, in quo discrimine ipsi essent: ni mature
subveniretur, non posse sisti fugam.
Iam multum viae
praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a
Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos
iussi, qui vehebantur, agmenque constitit frendente
Alexandro, eripi sibi victoriam e manibus et Dareum
felicius fugere quam se sequi.
Interim ad Mazaeum
superati regis fama pervenerat: itaque, quamquam
validior erat, tamen fortuna partium territus perculsis
languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem
causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione
vincendi strenue est usus. Thessalos equites ad se vocari
iubet:
Ecquid videtis,
inquit, istos, qui ferociter
modo instabant, pedem referre subito pavore
perterritos? Nimirum nobis quoque regis nostri fortuna vicit.
Omnia Persarum caede strata sunt. Quid cessatis? an
ne fugientibus quidem pares estis?
Vera dicere videbatur,
et spes languentis quoque erexerat: subditis
calcaribus prorupere in hostem. Et illi iam non
sensim, sed citato gradu recedebant, nec quicquam fugae,
nisi quod nondum terga verterant, deerat. Parmenio
tamen ignarus, quaenam in dextro cornu fortuna regis
esset, repressit suos.
Mazaeus dato pugnae spatio non
recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu
Tigrin superat et Babylona cum reliquiis devicti
exercitus intrat.
Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem
contenderat : quo traiecto dubitavit, an solveret pontem.
Quippe hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant, ponte
rescisso videbat hostis praedam fore. Abeuntem, cum
intactum sineret pontem, dixisse constat malle se
sequentibus iter dare quam auferre fugientibus. Ipse
ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela pervenit.
Quis tot ludibria fortunae, ducum, agminum caedem
multiplicem, devictorum fugam, clades nunc singulorum,
nunc universorum, aut animo adsequi queat aut
oratione conplecti? Propemodum saeculi res in unum illum diem, pro! fortuna cumulavit. Alii, qua
brevissimum patebat iter, alii devios saltus et ignotas
sequentibus calles petebant. Eques pedesque confusi sine
duce, armatis inermes, integris debiles inplicabantur.
Deinde misericordia in metum versa, qui sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis
praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque
omnibus rivis prostraverant corpora praeterfluentem
aquam hianti ore captantes. Quam cum avide
turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo resolutisque et torpentibus membris, cum
supervenisset hostis, no vis vulneribus excitabantur.
Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius,
ut, quidquid occulti humoris usquam manaret,
exciperent, nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut
vestigantium sitim falleret.
E proximis vero itineri vicis
ululatus senum feminarumque exaudiebantur barbaro
ritu Dareum adhuc regem clamantium.
Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum
impetu ad Lycum amnem pervenerat, ubi ingens
multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique, cum
hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant gravesque
armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus
hauriebantur.
Iamque non pons modo fugientes, sed
ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide
subinde cumulantis: quippe ubi intravit animos pavor, id
solum metuunt, quod primum formidare coeperunt.
Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem
intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus
fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in
noctem diei tempus causatus est,
re vera de laevo
cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus
reverti ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa
converterat, cum equites a Parmenione missi illius
quoque partis victoriam nuntiant.
Sed nullum hoc die
maius periculum adiit quam, dum copias reducit in
castra. Pauci eum et inconpositi sequebantur ovantes
victoria — quippe omnes hostes aut in fugam effusos
aut in acie cecidisse credebant — : cum repente ex
adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere
cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas
in obvios concitaverunt. Ante signa rex ibat
dissimulato magis periculo quam spreto.
Nec demit ei perpetua in dubiis rebus felicitas. Namque praefectum
equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius
in se ruentem hasta transfixit: quo ex equo lapso
proximum ac dein plures eodem telo confodit.
Invasere turbatos amici quoque. Nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae
manus vehementius iniere certamen. Tandem
barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse
quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex
extraordinario periculo defunctus incolumis suos reduxit in castra.
Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire
potuerunt, milia XL, Macedonum minus quam CCC
desiderati sunt. Ceterum hanc victoriam rex maiore
ex parte virtuti quam fortunae suae debuit:
animo, non, ut antea, loco vicit. Nam et aciem peritissime
instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno
consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque
contempsit, cum in ipsa acie summae rei videret esse
discrimen,
dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit. Perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes,
quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius
quam avidius persecutas est. Nam si parte exercitus
adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset,
aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset.
Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset,
victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum
fuit.
Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi
sunt. Quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia
virtutis sunt:
Hephaestionis brachium hasta ictum est,
Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi.
Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant,
volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto
rege fuisse dignissimos.
Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in
Graecis vel Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis
quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt
res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darei
universas in conspectum dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri
potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta
sunt, ordiar dicere.
Dareus media fere nocte Arbela pervenerat,
eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat. Quibus convocatis exponit haud
dubitare se, quin Alexander celeberrimas urbes
agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset:
praedam opimam paratamque ipsum et milites eius
spectare.
Id suis rebus tali in statu saluti fore:
quippe se deserta cum expedita manu petiturum.
Ultima regni sui adhuc intacta esse: inde bello vires
haud aegre reparaturum.
Occuparet sane gazam
avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox
futura praedae sibi: usu didicisse pretiosam
supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse
quam onera et inpedimenta. Eadem trahentem
Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore.
Plena omnibus desperationis videbatur oratio: quippe
Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus:
iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli,
victorem occupaturum.
At illе docere pergit non
speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis
sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non
urbium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores suos
perculsos in principio rerum celeriter pristinam
reparasse fortunam.
Igitur sive confirmatis eorum animis
sive imperium magis quam consilium sequentibus
Mediae fines ingressus est.
Paulo post Alexandro Arbela traduntur regia
supellectile ditique gaza repleta: mi milia talentum
fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra
dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis.
Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis
iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit.
Euntibus a parte laeva Arabia, odorum fertilitate
nobilis regio: campestre iter est in terra inter Tigrin
et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu
repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa
fertilitatis est humor,
qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. Ipsi
amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno
deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt,
percurrunt: 11 milia et quingenta stadia emensi sunt, qui
amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt. Idem cum Mediam et Gordyaeorum terram
secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo
longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae
relinquunt. Vicini maxime sunt in campis, quos
incolae Mesopotamiam appellant: mediam nam que ab utroque latere cludunt. Tandem per Babyloniorum
fines in Rubrum mare inrumpunt. Alexander quartis
castris ad Mennim urbem pervenit. Caverna ibi est,
ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut
satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.
Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus,
qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis
liberis supplex occurrit urbem seque dedens. Gratus
adventus eras regi fuit: quippe magni operis obsidio
futura erat tam munitae urbis.
Ad hoc vir inlustris
et manu promptus famaque etiam proximo proelio
Celebris et ceteros ad deditionem suo incitaturus
exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis
excipit:
ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat,
velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars
Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi
novum regem, plures obviam egressi sunt.
Inter quos
Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio
a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque
constraverat argenteis altaribus utroque latere
disposais, quae non ture modo, sed omnibus odoribus
cumulaverat.
Dona eum sequebantur greges pecorum
equorumque, leones quoque et pardales caveis
praeferebantur.
Magi deinde suo more carmen canentes, post
hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo, sed
etiam artifices cum fidibus sui generis ibant: laudes
hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et
statas vices temporum ostendere.
Equites deinde
Babylonii suo equorumque cultu ad luxuriam magis
quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex
armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos
pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde
regiam intravit. Postero die supellectilem Darei et
omnem pecuniam recognovit.
Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non
regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non,
ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur.
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito
spatium XXX et duorum pedum in latitudinem
amplectitur:
quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L cubitorum eminet
spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt.
Totius operis ambitus CCCLXV stadia conplectitur:
singulorum stadiorum structuram singulis diebus
perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt.
Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt
— per LXXX stadia habitabatur —, nec omnia
continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis
spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur.
Euphrates interfluit magnaeque molis
crepidinibus coercetur. Sed omnium operum
magnitudinem circumveniunt cavernae ingentem in
altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta
corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent.
Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine
adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit
urbem. Hic quoque inter mirabilia Orientis opera
numeratus est. Quippe Euphrates altum limum vehit,
quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix
suffulciendo operi firmum reperiunt solum:
harenae autem
subinde cumulatae et saxis, quis pons sustinetur,
adnexae morantur amnem, qui retentus acrius, quam si
libero cursu mearet, inliditur.
Arcem quoque ambitu
XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram
turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summu
munimenti fastigium pervenit.
Super arcem, vulgatum
Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt,
summam murorum altitudinem aequantes multarumque
arborum umbra et proceritate amoeni.
Saxo pilae,
quae totum onus sustinent, instructae sunt: super pilas
lapide quadrato solum stratum est patiens terrae, quam
altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque
validas arbores sustinet moles, ut stipites earum VIII
cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum
altitudinem emineant frugiferaeque sint, ut si terra
sua alerentur.
Et, cum vetustas non opera solum
manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim
exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus
premitur tantique nemoris pondere onerata est,
inviolata durat: quippe XX pedes lati parietes sustinent XI
pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae
montibus suis inminere videantur. Syriae regem
Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae
proditum est, amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis virum
conpulit amoenitatem naturae genere huius operis
imitari.
Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex,
nec alio loco disciplinae militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque
inmodicas cupiditates instructius. Liberos
coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium
flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales
ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur,
effusi sunt. Feminarum convivia ineuntium in
principio modestus est habitus, dein summa quaeque
amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad
ultimum — honos auribus habitus sit — ima corporum velamenta proiciunt. Nec meretricum hoc dedecus
est, sed matronarum virginumque, apud quas comitas
habetur vulgati corporis vilitas. Inter haec flagitia
exercitus ille domitor Asiae per XXIIII dies saginatus
ad ea, quae sequebantur, discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset.
Ceterum, quo minus damnum sentiret, identidem
incremento renovabatur.
Namque Amyntas Andromeni
ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit,
D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC
Thracas adiunctis peditibus suae gentis in milibus D,
et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia
advenerat cum trecentis octoginta equitibus.
Idem
Amyntas adduxerat L principum Macedoniae liberos
adultos ad custodiam corporis. Quippe inter epulas
hi sunt regibus ministri idemque equos ineuntibus
proelium admovent venantesque comitantur et
vigiliarum vices ante cubiculi fores servant: magnorumque
praefectorum et ducum haec incrementa sunt et
rudimenta.
Igitur rex arci Babylone Agathone praesidere iusso
cum septingentis Macedonum trecentisque mercede
conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae
praeessent, Meneta et Apollodorum relinquit. n milia
his militum cum mille talentis data: utrique praeceptum,
ut in supplementum milites legerent.
Mazaeum
transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui
arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni,
Sardium proditori, data est.
Ex pecunia deinde Ba-
bylone tradita Macedonum equitibus sesceni denarii
tributi: peregrinus eques quingenos accepit, ducenos
pedes domesticus, mercennurius duorum Stipendium
mensum.
His ita conpositis in regionem,
quae Sittacene
vocatur, pervenit:
fertilis terra copia rerum et omni
commeatu abundans. Itaque diutius ibi substitit ac,
ne desides otio demitterent animos, iudices dedit
praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova:
qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant — chiliarchas vocabant—tunc primum in
nunc numerum copiis distributis: namque antea
quingenariae cohortes fuerant nec fortitudini praemia
cesserant. Ingens militum turba convenerat egregio
interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an
falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat.
Primus omnium virtutis causa donatus est Atarrhias
senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus
proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit,
quartus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab eo
Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus,
ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque
militari relicta a maioribus pleraque summa utilitate
mutavit. Nam cum ante equites in suam quisque
gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto
nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium,
sed delectis attribuit.
Tuba, cum castra movere vellet,
signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium
fremitu ex oriente haud satis exaudiebatur: ergo
perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium
statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus
conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu.
Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis eius
praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda
retineret, sive sua sponte filium obviam misit,
traditurum se urbem promittens.
Benigne iuvenem excepit
rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam,
ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites
cum donis regalis opulentiae occurrit.
Dromades cameli
inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti
a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverat,
Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente
fortuna.
Ut vero urbem intravit, incredibilem
ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia
talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere.
Multi reges tantas opes longa aettur: quas una hora in
externi regis manus intulit.
Consedit deinde in regia
sella multo excelsiore quam pro habitu corporis.
Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus
ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. Et cum
spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem
conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Illе indicat Da
reum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam
ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse. Subiit ergo regem verecundia violandi
hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas:
Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe,
mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus
esse subiectam.
Rex Persidis finem aditurus Susa urbem Archelao
et praesidium III milium tradidit, Xenophilo arcis cura
mandata est mille Macedonum aetate gravibus praesidere
arcis custodiae iussis, thesaurorum Callicrati
tutela permissa, satrapea regionis Susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei in eadem
urbe deponit. Ac forte Macedonicas vestes multamque
purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum iis,
quae confecerant, tradi Sisigambi iubet — omni
namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur — admonerique iussit, ut, si cordi ei quoque vestis
esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque
se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae
obortae prodidere animum aspernantis id munus: quippe
non aliud magis in contumeliam Persarum feminae
accipiunt quam admovere lanae manus.
Nuntiant,
qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque
res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit
ad eam et: Mater,
inquit, hanc vestem, qua indutus
sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides:
nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in
contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris
esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt.
Scio
apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere,
nisi cum ilia permisit: quotienscumque ad te
veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti.
Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui.
Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.
Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit
ad Tigrim fluvium: Pasitigrim incolae vocant. Oritur
in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis
praeceps inter saxa devolvitur.
Accipiunt deinde eum
campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium
patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni
tractu aquarum Persico mari se insinuat.
Amne
superato cum vnn milibus peditum et Agrianis
sagittariisque atque Graecorum mercennariorum tribus milibus
additis mille Thracum in regionem Uxiorum pervenit.
Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit
artum inter se et Susianos aditum relinquens. Medates
erat regionis praefectus, haud sane temporum homo:
quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti
locorum Alexandrum docent occultum iter esse per
calles et aversum ab urbe:
si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros. Cum
consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et
D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni
praefecto dati ac post solis occasum iter ingredi iussi.
Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis
faciundis, ut, qui turres admoverent, extra teli iactum
essent, urbem obsidere coepit. Praerupta erant omnia
saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus
depulsi,
ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter
primos constiterat interrogans, tot urbium victores an
erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et
ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium
esse laturum. Inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites — ut recederet, erpellere
nequierant —
tuebantur. Tandem Tauron super arcem
urbis se cum suo agmine ostendit. Ad cuius
conspectum et hostium animi labare et Macedones
acrius proelium inire coeperunt. Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat.
Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit,
magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus
missis ad deprecandum triste responsum a rege
redditur, non esse veniae locum.
Itaque suppliciorum
quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem,
occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui
peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis
eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius
filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua
cognatione contingens.
Diu Sisigambis supplicum
precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis
non convenire fortunae, in qua esset, adiecitque
metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret,
saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.
Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata
est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur: petere se,
ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret: pro necessario
ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice,
tantum vitam precari.
Moderationem clementiamque
regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit
ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos
et captivos et libertate atque inmunitate donavit,
urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere
permisit. A victore Dareo plura mater non
inpetrasset.
Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapaе
contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum
campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito
agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum
dorsum in Persidem excurrit.
Omni hac regione vastata
tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi Susidas
pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV
milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas
et abscisas, in quarum cacuminibus extra teli iactum
barbari stabant de industria quieti et paventibus similes,
donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod
ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae
incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant
nec singulos modo, sed agmina proterebant.
Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique
ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi
caederentur. Ira igitur in rabiem versa
eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius
alium levantes conabantur ascendere: ea ipsa
multorum simul manibus convolsa in eos,
qui conmoverant, recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti, ne
testudine quidem protegi, cum tantae molis onera
propellerent barbari. Regem non dolor modo, sed etiam
pudor temere in illas angustias coniecti exercitus angebat.
Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus, inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum
in Pamphyliam iter aperuerat: tunc haesitabat deprehensa
felicitas, nec aliud remedium erat quam reverti,
qua venerat. Itaque signo receptui dato densatis
ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet. XXX fuere stadia, quae remensi
sunt.
Tum castris undique aperto loco positis non con-
sultare modo, quid agendum esset, sed vates quoque
adhibere coepit a superstitione animi.
Sed quid tunc
praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex
vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis
sacrificiis peritos locorum convocari, iubet: per Mediam
iter ostendebant tutum apertumque.
Sed rex deserere
milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix
ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi
suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari
iubet.
Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque
linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium
dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles
vix singulis pervios, omnia contegi frondibus
inplexosque arborum ramos silvas committere.
Namque Persis
ab altero latere perpetuis montium iugis clauditur. Hoc
dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX
stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare
pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum,
fretum, obiectum est.
Planities deinde sub radicibus montium
spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis
atque urbibus frequens.
Araxes amnis per hos campos
multorum aquas torrentium evolvit in Medum: Medus
ad mare ad meridiem versus — minor amnis eo, quem
accepit —
evehitur, gignendaeque herbae non alius est
aptior, quidquid adluit, floribus vestiens. Platani
quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus
continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe
obumbratus amnis presso in solum alveo delabitur,
inminentque colles,. ipsi quoque frondibus laeti, radices
eorum humore subeunte. Regio non alia tota Asia
salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum
iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet.
His
captivus expositis interrogatus a rege, auditune an
oculis conperta haberet, quae diceret, pastorem se fuisse
et omnes eas calles percurrisse respondit: bis captum,
semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. Subit animum regis memoria oraculo editae sortis: quippe
consulenti responsum erat, ducem in Persidem ferentis
viae Lycium civem fore. Igitur promissis, quanta et
praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat,
oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et praeceps :
evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua
ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua
laude ire non posse. Etiam atque etiam docere
captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis. Tum rex : Praedem,
inquit, me accipe neminem eorum,
qui secuntur, recusaturum ire, qua duces.
Cratero igitur
ad custodiam castrorum relicto cum peditibus, quis
adsueverat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et
sagittariis equitibus м praecipit, ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo
magis barbari credant ipsum regem in castris esse.
Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium
anfractus intrare se et ad occupandum iter suum
partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato
terrore retineret ad propius periculum conversurum
agmen:
sin autem ipse hostem fefellissetet saltum
occupasset, cum trepidantium barbarorum tumultum
exaudisset, persequens tum regem id ipsum iter, quo pridie
pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore
hostibus in semet aversis.
Ipse tertia vigilia silenti
agmine ac ne tuba quidem dato signo pergit ad
demonstratum iter callium : tridui alimenta portare
militem iusserat leviter armatum.
Sed praeter invias rupes ac
praerupta saxa vestigium subinde fallentia nix cumulata
vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas
delati hauriebantur et, cum a commilitonibus
adlevarentur, trahebant magis adiuvantes quam sequebantur.
Nox quoque et ignota regio ac dux — incertum an
satis fidus — multiplicabant metum: si custodes
fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex
unius captivi vel fide vel anima pendere et regis
salutem et suam.
Tandem venere in iugum. A dextra iter
ad ipsum Ariobarzanen erat: hic Philotam et Coenon
cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes
manum relinquit, monitos, ut, quia et eques pediti iret
mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli
fertile, sensim procederent: duces erant itineris de
captivis dati.
Ipse cum armigeris et ala, quam agema
appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus
hostium remota multa cum vexatione processit.
Medius
erat dies et fatigatis necessaria quies — quippe
tantundem itineris supererat, quantum emensi erant, sed
minus praecipitis atque ardui —: itaque refectis cibo
somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera
quidem haud aegre praeterit, ceterum, qua se montium
iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago
concursu cavata torrentium iter ruperat. Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut
perpetuam obiecerant saepem. Desperatio igitur ingens,
adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue
obscuritas terrori erat : nam etiam si qua sidera
internitebant, continenti fronde tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas
quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem
quam pro flatu sonum edebat. Tandem expectata lux
omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri
brevi spatio poterat eluvies,
et sibi quisque dux itineris coeperat fieri.
Evadunt ergo in editum verticeni: ex
quo hostium statione conspecta strenue armati a tergo
se ostendunt nihil tale metuentibus. Quorum pauci,
qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc
morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies integros quoque, antequam discrimen experirentur,
in fugam avertit. Fremitu deinde in castra,
quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas
angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur.
Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit
barbaris. Undique ergo Macedonum armis
fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen
proelium edunt. Ut opinor, ignaviam quoque necessitas
acuit, et saepe desperatio spei causa est. Nudi
conplectebantur armatos et ingenti corporum mole
secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque
fodiebant.
Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et
v milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum
cum multo suorum atque hostium sanguine
erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare
festinans.
Sed a custodibus urbis exclusus consecutis
strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato
proelio cecidit. Craterus quoque raptim agmine acto
supervenit.
Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra
communit. Quamquam enim undique fugati hostes
victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque
fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque
et caute progrediandum erat iam non hostium, sed
locorum fraude suspecta.
Procedenti ei litterae
redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, indicantes
eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere
velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos:
expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis
interfluat.
Nullam virtutem regis iustius quam
celeritatem laudaverim: relictis pedestribus copiis tota nocte
vectus cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad
Araxen prima luce pervenit.
Vici erant in propinquo:
quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis
strenue induxit.
Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile
agmen inter pauca fortunae exempla memorandum regi
occurrit. Captivi erant Graeci ad nn milia fere, quos
Persae vario suppliciorum modo adfecerant.
Alios pе-
dibus, quosdam manibus auribusque amputatis
inustisque barbararum litterarum notis in longum sui
ludibrium reservaverant et, cum se quoque alienae
dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non
prohibuerant. Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat
agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam
profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque
fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen
dispares poenas,
quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. Ut vero Iovem illi tandem, Graeciae
ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari
supplicio adfecti sibi videbantur. Rex abstersis, quas
profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet,
visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit.
Graeci excesserant vallo deliberaturi,
quid potissimum a rege peterent: cumque aliis sedem
in Asia rogare, alus reverti domos placeret, Euctemon
Cymaeus ita locutus ad eos fertur: Ii, qui modo etiam
ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra — quorum
nos pudeat magis an paeniteat, incertum est — ostentare
Graeciae velut laetum spectaculum cupimus. Atqui
optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam
familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum
misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae inarescant.
Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et
calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam
quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena
deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii
potuissemus esse fastidio: quid mirum et fortunatos
semper parem quaerere? Obsecro vos,
olim vita
defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus.
Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus,
revertemur ! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent
patres ergastuli detrimenta! Et quota pars nostri tot
obire terrae potest? Procul Europa in ultima Orientis
relegati, senes debiles, maiore membrorum parte mulcati
tolerabimus scilicet, quae armatos et victores
fatigarunt! Coniuges deinde,
quas captis fors et necessitas
unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus
nobiscum an relinquimus? Cum his venientes nemo
agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo praesentia
pignora, cum incertum sit, an visuri simus ilia, quae
petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros
nosse coeperunt.
Haec Euctemon.
Contra Theaetetus
Atheniensis orsus est dicere: Neminem pium habitu
corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non
natura calamitosos. Dignum esse omni malo, qui
erubesceret fortuito: tristem enim de mortalitate ferre
sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri
denegaturus sit.
Deos, quod ipsi numquam optare
ausi forent, offerre: patriam, coniuges, liberos et, quidquid
homines vel vita aestimant vel morte redimunt.
Quin illi ex hoc carcere erumperent? alium domi esse
caeli haustum, alium lucis aspectum. Mores, sacra,
linguae commercium etiam a barbaris expeti, quae
ingenita ipsi omissuri sint sua sponte, non ob aliud tam
calamitosi, quam quod illis carere coacti essent. Se
certe rediturum ad penates et in patriam tantoque
beneficio regis usurum : si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret,
relinquerent, quibus nihil patria carius esset. Pauci
huius sententiae fuere, ceteros consuetudo natura potior
vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam
ipsis attribueret sedem. C ad hoc electi sunt. Quos Alexander ratus, quod ipse praestare cogitabat,
petituros: Iumenta,
inquit, adsignari, quae vos veherent,
et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum
redieritis in Graeciam, praestabo, ne qui statum suum,
si haec calamitas absit, vestro credat esse meliorem.
Illi obortis lacrimis terram intuebantur nec aut erigere
vultus aut loqui audebant: tandem rege tristitiae
causam exigente Euctemon similia iis, quae in consilio
dixerat, respondit. Atque ille non fortunae solum
eorum, sed etiam paenitentiae miseritus terna milia denariorum singulis dari iussit: denae vestes adiectae sunt
et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli
serique attributus iis ager posset.
Postero die convocatos duces copiarum docet nullam infestiorem urbem Graecis esse quam regiam veterum
Persidis regum: hinc illa inmensa agmina infusa, hinc
Dareum prius, dein Xerxem Europae inpium intulisse
bellum: excidio illius parentandum esse maioribus.
Iamque barbari deserto oppido, qua quemque metus
agebat, diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus
inducit. Multas urbes refertas opulentia regia partim
expugnaverat, partim in fidem acceperat, sed urbis
huius divitiae vicere praeterita.
In hanc totius
Persidis opes congesserant barbari: aurum argentumque
cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad
nsum, sed ad ostentationem luxus conparata.
Itaque
inter ipsos victores ferro dimicabatur: pro hoste erat,
qui pretiosiorem occupaverat praedam. Et cum omnia,
quae reperiebant, capere non possent, iam res non
occupabantur, sed aestimabantur.
Lacerabant regias
vestes ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae
artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque
integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut
quisque avellerat, trahebat.
Neque avaritia solum, sed
etiam crudelitas in capta urbe grassata est : auro
argentoque onusti vilia captivorum corpora trucidabant,
passimque obvii caedebantur,. quos antea pretium sui
miserabilis fecerat.
Multi ergo hostium manus
voluntaria morte occupaverunt pretiosissima vestium induti
e muris semetipsos cum coniugibus ac liberie in
praeceps iacientes. Quidam ignes, quod paulo post facturus
hostis videbatur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi
cremarentur. Tandem suos rex corporibus et cultu
feminarum abstinere iussit. Ingens captivae pecuniae
modus traditur, prope ut fidem excedat. Ceterum aut
de aliis quoquo dubitabimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse C et XX milia talentum. Ad quae
vehenda — namque ad usus belli secum portare
decreverat — iumenta et camelos et a Susis et a Babylone
contrahi iussit. Accessere ad hanc pecuniae
summam captis Parsagadis sex milia talentum. Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam Alexandro
praefectus eius Gobares tradidit.
Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum
praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet. Tiridati
quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem is
apud Dareum habuerat. Magnaque excercitus parte et
inpedimentis ibi relictis Parmeniona Craterumque praefecit.
Ipse cum mille equitibus peditumque expedita
manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum
sidus petiit multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus procedere tamen, quo
intenderat, perseveravit. Ventum erat ad iter perpetuis
obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat,
locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum
militem terrebant humanarum rerutque sine ullo
humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam
lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant.
Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo
desiluit pedesque per nives et concretam glaciem
ingredi coepit. Erubuerunt non sequi primum amici,
deinde copiarum duces, ad ultimum milites.
Primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit:
exemplum regis ceteri imitati sunt. Tandem
propemodum invias silvas emensi humani cultus rara vestigia
et passim errantes pecorum greges repperere: et
incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus
inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium
agmen, interfectis, qui comitari rugientes non poterant,
devios montes et nivibus obsitos petiverunt.
Inde per
colloquia captivorum paulatim feritate mitigata
tradidere se regi. Nec in deditos gravius consultum.
Vastatis inde agris Persidis vicisque conpluribus
redactis in potestatem ventum est in Mardorum gentem
bellicosam et multum a ceteris Persis cultu vitae abhorrentem.
Specus in montibus fodiunt, in quos seque ac
coniuges et liberos condunt, pecorum aut ferarum carne
vescuntur.
Ne feminis quidem pro naturae habitu
molliora ingenia sunt: comae prominent hirtae, vestis
super genua est, funda vinciunt frontem: hoc et ornamentum
capitis et telum est.
Sed hanc quoque
gentem idem fortunae impetus domuit. Itaque tricesimo
die, postquam a Persepoli profectus erat, eodem redit.
Dona deinde amicis ceterisque pro cuiusque merito
dedit. Propemodum omnia, quae in ea urbe ceperat,
distributa.
Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua
omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis
constantiam, in rebus moliendis efficiendisque
velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in
voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam
haud tolerabili vini cupiditate foedavit. Hoste et
aemulo regni reparante cummaxime bellum, nuper subactis, quos vicerat, novumque imperium
aspernantibus de die inibat convivia, quibus feminae intererant,
non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices
licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetae.
Ex his una, Thais, et ipsa temulenta maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam
Persarum iussisset incendi: expectare hoc eos, quorum
urbes barbari delessent. Ebrio scorto de tanta re ferente
sententiam unus alter, et ipsi mero onerati,
adsentiuntur. Rex quoque avidior vini quam patientior: Quin igitur ulciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?
Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad
incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus
rex ignem regiae iniecit, tum convivae et ministri
pelicesque.
Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi
exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum
ratus ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad
vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum
adhuc aggerentem faces. Omissa igitur, quam portaverant, aqua ipsi aridam materiem in incendium iacere
coeperunt.
Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde
tot gentes antea iura petebant, patria tot regum,
unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium
classem et exercitus, quibus Europa inundata est,
contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum
specus fretum inmissum est.
Ac ne tam longa quidem
aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias
urbes vastavere Macedonum reges, quas nunc habent
Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxes
amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde
urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam
sciunt accolae.
Pudebat Macedones tam praeclaram
urbem a comissabundo rege deletam esse: itaque res
in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent
illo potissimum modo fuisse delendam.
Ipsum, ut
primum gravato ebrietate mentem quies reddidit,
paenituisse constat et dixisse. maiores poenas Graecis Persas
idaturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis
conspicere coacti essent.
Postero die Lycio, itineris, quo
Persidem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit.
Hinc in regionem Mediae transiit: ubi
supplementum novorum e Cilicia militum occurrit. Peditum
erant V milia, equites м: utrisque Platon Atheniensis
praeerat. His copiis auctus Dareum persequi statuit.
Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs
haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes
est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus, ne
celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque
mutavit.
Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam
nullum intervallum adversus velocitatem eius satis
longum videbatur: itaque proelio magis quam fugae
se praeparabat. XXX milia peditum sequebantur, in
quibus Graecorum erant mi milia fide vetere erga re
gem ad ultimum invicta. Funditorum quoque et
sagittariorum manus IIII milia expleverat: praeter hos
III milia et CCC equites erant,
maxime Bactrianorum. Bessus praeerat, Bactrianae regionis praefectus. Cum
hoc agmine paulum declinavit via militari iussis praecedere
lixis inpedimentorumque custodibus. Consilio
deinde advocato: Si cum ignavis,
inquit, et pluris
qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus fortuna me iunxisset, tacerem potius quam
frustra verba consumerem. Sed maiore, quam vellem,
documento et virtutem vestram et fidem expertus magis
etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam
dubitare, an vestri similes adhuc sitis. Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis
fugientem persecuti estis. Fides vestra et constantia,
ut regem me esse credam, facit. Proditores et
transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto
honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam
victoris maluistis sequi, dignissimi, quibus, si ego non
possim, dii pro me gratiam referant. Et, mehercule,
referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam
ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus
obviam issem hosti. Quo usque enim in regno
exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et
advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut
reparare,
quae amisi, aut honesta morte defungi? Nisi
forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazaei
et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum
nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae
obsequi.
Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut
demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec
imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui
spiritus finis.
Vobis si hic animus, si haec lex, nulli
non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium
Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua
cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut
finem.
Equidem, quam versabilis fortuna sit,
documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto.
Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen
viris licebit honeste mori.
Per ego vos decora maiorum,
qui totius Orientis regna cum memorabili laude
tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia
quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam
missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut
nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis,
ut
eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis,
experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in
perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.
Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium
simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec
aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus,
vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi
supra diximus: Nos vero,
inquit, pretiosissimam
vestem induti armisque, quanto maximo cultu
possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente, ut victoriam speremus, mortem non recusemus.
Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes,
qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea
facinoris societate inita regem suum per milites,
quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente, ut, si Alexander ipsos insecutus
foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris,
magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem
eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum
ipsi occuparent bellumque renovarent. Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei
praeparans: Scio me,
inquit, sententiam esse
dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam:
sed medici quoque graviores morbos asperis remediis
curant,
et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit. Ego tamen, non ut
damnum quidem facias, suadeo, sed ut te аc regnum
tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum
inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit:
novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et im-
perium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur,
donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi
reddat.
Hoc autem brevi futurum ratio promittit:
Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot
populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia
ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli
moles supersit quam exhausta sit.
Quid ruimus
beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium
virorum est magis mortem contemnere quam odisse
vitam:
saepe taedio laboris ad vilitatem sui
conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique
ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire
satis est.
Proinde si Bactra, quod tutissimum
receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum,
regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis
iusto regi tibi fiducianwm restituet imperium.
Haud
mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam
eum, impiae voci quantum nefas subesset, latebat. Itaque:
Pessimum,
inquit, mancipium, repperisti exoptatum
tibi tempus, quo parricidium aperires?
strictoque
acinace interfecturus eum videbatur,
ni propere Bessus
Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie,
ceterum, si perseveraret, vincturi circumstetissent.
Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus est secutus: copias,
quibus praeerant, a cetero exercitu secedere iubent
secretum inituri consilium. Artabazus convenientem
praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum
temporum identidem admonens coepit: ferret aequo
animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam
vel errorem. Instare iam ei Alexandrum, gravem, etiam si omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti
fugam ipsius alienentur? Aegre paruit Artabazo et,
quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen
omnium animis eodem in loco substitit. Sed attonitus
maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit. Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii
animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur.
Dux Graecorum militum, Patron, arma
capere suos iubet paratosque esse ad exequendum imperium
Persae secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae
regionis opulenta simulque, quae manentibus instarent
pericula, ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit
vox, nefas esse deseri regem. Inter haec Artabazus
omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos,
nunc universos non ante destitit, quam satis constaret
imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit, ut
cibum caperet animumque rebus adverteret.
At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus
exequi statuunt regni cupiditate accensi:
Dareo autem
incolumi tantas opes sperare non poterant. Quippe in
illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen
quoque barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae
sequitur adversam. Inflabat inpios animos regio,
cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli
earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet,
multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus,
aequabat.
Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum
spernebant, inde vires imperii repetituri, si regis
potiri contigisset.
Diu omnibus cogitatis placuit per
milites Bactrianos ad omne obsequium destinates regem
conprehendere mittique nuntium ad Alexandrum, qui
indicaret vivum adservari eum:
si, id quod timebant,
proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et
Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum
propalam conprehendi Dareus non poterat tot Persarum
milibus laturis opem regi: Graecorum quoque fides
timebatur.
Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi
temptant: paenitentiam secessionis simulare
decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
Interim, qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe,
hinc metu militares animos versant: ruinae rerum
subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant
exceptura eos bonis et opulentia, animis quam
concipere non possint.
Haec agitantibus Artabazus supervenit
sive regis iussu sive sua sponte adfirmans
mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum
patere apud regem.
Illi lacrimantes nunc purgare se,
nunc Artabazum orare, ut causam ipsorum tueretur
precesque perferret.
Sic peracta nocte sub lucis
exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in
vestibulo praetorii aderant titulum sollemnis officii
occulto sceleri praeferentes. Dareus signo ad eundum
dato currum pristino more conscendit. Nabarzanes
ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo
post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari,
lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo
humanis ingeniis parata simulatio est. Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem
non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam
coegerunt. Ac ne tum quidem cogitati sceleris
paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum
fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.
Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis, ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent ad
omne imperium suum parati et intenti. Ipse currum
regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum: quippe Bessi facinus praesenserat. Sed Bessus id
ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non
recedebat. Diu ergo Patron cunctatus аc saepius
sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans,
regem intuebatur. Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem
percontari iubet, numquid ipsi velit dicere. Patron se
vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo
respondit iussusque propius accedere sine interprete — nam
haud radis Graecae linguae Dareus erat — : Rex,
inquit, ex L milibus Graecorum supersumus pauci,
omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem,
qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro
patriar et domesticis rebus petituri. Secundae
adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem
invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi
tabernaculum statue : nos corporis tui. custodes esse patiaris.
Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes
omnis in te: utinam etiam ceteris esset. Plura dici
non attinet. Custodiam corporis tui externus et
alienigena non deposcerem, si crederem alium posse
praestare.
Bessus quamquam erat Graeci sermonis
ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto
Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone
Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, '
quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus
percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit.
Ille non ultra differendum ratus: Bessus,
inquit, et
Nabarzanes insidiantur tibi, in ultimo discrimine es
fortunae tuae et vitae,
hic dies aut parricidis aut tibi
futurus ultimus.
Et Patron quidem egregiam
conservati regis gloriam tulerat.
Eludant fidem licet, quibus
forte temere humana negotia volvi agique persuasum
est nexuve causarum latentium et multo ante destinatarum
suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere:
Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum
militum fides nota sit, numquam tamen a
popularibus suis recessurum. Difficilius sibi esse
damnare quam decipi. Quidquid fors tulisset, inter suos
perpeti malle quam transfugam fieri. Sero se perire,
si salvum sese milites sui nollent.
Patron desperata
regis salute ad eos, quibus praeerat, rediit omnia pro
fide experiri paratus.
At Bessus occidendi protinus regis impetum cеpеrat:
ed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum
tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi
hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter
cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse
regis caput. Nec mirari hominem mercede conductum
omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium
circumferri. Purganti deinde se deosque patrios testes
fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud
dubius, quin vera deferrentur a Graecis: sed eo rerum
ventum erat,
ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata
in scelus levitas timebatur, mi milia Patron habebat:
quibus si credidisset salutem suam damnata popularium
fide, parricidio excusationem videbat offerri. Itaque
praeoptabat inmerito quam iure violari. Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit, Alexandri sibi
non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam.
Falli eos, qui proditionis ab eo praemium expectent:
violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque.
Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico
ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso
erat, armati stabant.
Inter haec Dareus Artabazum
acciri iubet, expositisque, quae Patron detulerat, haud
dubitare Artabazus, quin transeundum esset in castra
Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos.
Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii
patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum,
ultimum illud visurus, amplectitur perfususque mutuis
lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde
velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo
intueretur, in humum pronum corpus abiecit.
Tum vero
custodiae eius adsueti, quos regis salutem vel periculis
vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, clam armatis, quos
iam adventare credebant, haud rati se futuros pares.
Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis
spadonibus, quia, quo discederent, non habebant,
circumstantibus regem.
At ille remotis arbitris diu aliud
atque aliud consilium animo volutabat. Iamque
solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat,
perosus Bubacen vocari iubet.
Quem intuens: Ite,
inquit, consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut
decebat, fide exhibita: ego hic legem fati mei expecto.
Forsitan mireris, quod vitam non finiam : alieno scelere
quam meo mori malo.
Post hanc vocem spado
gemitu non tabernaculum modo, sed etiam castra
conplevit. Inrupere deinde alii laceratisque vestibus
lugubri et barbaro ululatii regem deplorare coeperunt.
Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma
capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere
audebant, ne inpie deserere regem viderentur.
Varius ac
dissonus clamor sine duce ac sine imperio totis castris
referebatur. Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem
a semetipso interemptum esse — planctus eos
deceperat —: itaque citatis equis advolant sequentibus,
quos ad ministerium sceleris delegerant, et, cum
tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant,
conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru
paulo ante vectus et deorum auspiciis ac summis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus
servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique
contectum inponitur. Pecunia regis et supellex quasi
belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum
parta fugam intendunt. Artabazus cum iis, qui imperio parebant. Graecisque militibus Parthienen petebat
omnia tutiora parricidarum comitatu ratus. Persae
promissis Bessi onerati maxime, quia nemo alius erat,
quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis agmen
eorum tertio adsecuti die. Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt nova ludibria
subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio
posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant,
ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine
monstrari posset, custodes procul sequebantur.
Alexander audito, Dareum movisse ab Ecbatanis, omisso itinere, quod petebat, in Mediam, fugientem insequi
pergit strenue. Tabas — oppidum est in
Paraetacene ultima — pervenit: ibi transfugae nuntiant
praecipiti fuga Bactra petere Dareum. Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio, qui nondum
vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum
adfirmabat. Rex ducibus convocatis:
Maximum,
inquit, opus, sed labor brevissimus superest.
Dareus haud procul destitutus a suis aut oppressus:
in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res
celeritatis est praemium.
Omnes pariter conclamant
paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret.
Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo
ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem
relaxante.
Itaque D stadia processit, perventumque
erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat.
Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger
non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate
regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta
cognoscit.
Sed fatigatis necessaria quies erat: itaque
delectis equitum vi milibus CCC, quos dimachas appellabant,
adiungit. Dorso hi graviora anna portabant,
ceterum equis vehebantur: cum res locusque posceret,
pedestris acies erant.
Haec agentem Alexandrum adeunt Orsines et
Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant nuntiabantque
stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter
monstraturos.
Gratus regi adventus transfugarum fuit.
Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita
equitum manu monstratam viam ingreditur phalange,
quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato
agmine incedens ita cursum regebat, ut prim i coniungi
ultimis possent.
CCC stadia processerant, cum occurrit
Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor:
is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius
quam ce stadia abesse, exercitum, utpote praedae
avidum, inconpositum inordinatumque procedere.
Hyrcaniam videri petituros: si festinaret sequi palan tes,
superventurum. Dareum adhuc vivere. Strenuo
alioqui cupiditatem consequendi transfuga iniecerat: itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus
hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed
prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit
cursum, donec consideret pulvis. Iamque conspecti a
barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset
ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque
et numero barbari praestabant et robore: ad hoc refecti
cum fatigatis certamen inituri erant. Sed nomen
Alexandri et fama,
maximum in bello utique momen tum, pavidos in fugam avertit.
Bessus vero et ceteri
facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti
coeperunt hortari eum, conscenderet equum et se hosti
fuga eriperet. Illе deos ultores adesse testatur et
Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt
in regem multisque confossum vulneribus relinquunt.
Iumenta quoque, ne longius prosequi possent,
convulnerant duobus servis, qui regem comitabantur, occisis.
Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum
comitantibus petebant. Barbari ducibus destituía, qua
quemque aut spes ducebat aut pavor, dissipabantur :
D tantum equites congregaverant se incerti adhuc,
resistere melius esset an fugere. Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte
ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris
sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum
agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege,
ut caedibus abstineretur.
Nemo captivorum erat, qui
monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque
prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium
fugae regis extabat.
Festinantem Alexandrum vix III
milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius
sequebantur, incidebant universa fugientium agmina.
Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent,
erant : adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat,
ut nec hostium paucitatem nec multitudinem
suam satis cernerent.
Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente
decesserant militari via et errore delata per
quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque
vulneribus fatigata.
Haud procul erat fons: ad quem
monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus
accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela
iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.
Miratusque, confossa potius quam abacta esse, semivivi
hominisVerba quae secuntur
usque ad VI, 1,1 pugnae discrimen desunt in A, add. Freinshemius.
In FP complures versus vacui relicti sunt, in BLV nihil spatii
vacuum, sed in margine additum est a correctore hinc deest vel
hic desunt plura (B).
gemitum percipit. Itaque more ingenii humani
cupidus visendi, quid rei vehiculo isto conderetur,
dimotis pellibus, quibus obtectum erat, Dareum multis vulneribus
confossum repperit. Regius enim cultus et aureae
catenae, quibus a parricidis vinctus erat, dubitationem
eximebant. Non erat expers Graeci sermonis Dareus
gratiasque agebat dis, qui post tanta mala hoc tamen
induisissent solacii, ne omnino in solitudine extremum
spiritum effunderct. Itaque te,
inquit, quisquis es
mortalium, per communem hominum sortem, a qua ne
maximos quidem reges exemptos esse praesenti spectaculo
moneris, rogo quaesoque, ut haec ad Alexandrum
mandata per feras: nihil eorum, quae longe tristissima
perpessus sum, ne hunc quidem incredibilis calamitatis
exitum tam gravem mihi accidisse quam illud, quod post
tanta in me meosque merita adversus clementissimum
victorem inimico vivendum fuit et nunc ingrato
moriendum est. Sed — si qua extremis miserorum votis apud
deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod
numen exaudit — ille quidem sospes et incolumis
longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum
positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque
virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud
se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint.
At parricidas promptum exitium consequatur, quod
Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis,
saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam
regum suumque ipsius exitium erumpant.
Post haec,
cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua
recreatus: Ergo,
inquit, hanc etiam tantis calamitatibus
extremam accedere oportuit, ut bene merito gratiam referre
non possim: at refer et Alexander, Alexandro vero di.
Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae
pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam
efflavit. Alexander num spiranti adhuc supervenerit,
incertum est: illud constat miserabili regis opulentissimi
exitu conperto plurimas lacrimas profudisse statimque
chlamyde sibi detracta corpus operuisse et magno cum
honore ad suos deferri iussisse, ut regio Persarum more
curatum monumentis maiorum inferretur. Perfidiam
hominum, a quibus pro summis beneficiis crudelissimum
exitium Dareus pertulit, quamquam suapte natura
horrendem et execrabilem, insigniore ad posteritatem
infamia notavit canis cuiusdam mira fides, qui ab omnibus
familiaribus destitute solus adfuit et eandem, quam vivo,
adulationem morienti praestitit. Hunc vitae finem
sortitus est ille, quem modo contumelia adfici putabant, nisi
regem regum et deorum consanguineum salutarent;
magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis
patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis
ornatus iugum eius tota cervice receperit.
DumVerba quae secuntur
usque ad VI, 1,1 pugnae discrimen desunt in A, add. Freinshemius.
In FP complures versus vacui relicti sunt, in BLV nihil spatii
vacuum, sed in margine additum est a correctore hinc deest vel
hic desunt plura (B).
haec in Asia geruntur, ne in Graecia quidem
Macedoniaque tranquillae res fuere. Regnabat apud
Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis
opem fer ens occiderat eodem die, quo Philippus
Athenienses ad Chaeroneam vicit: is Alexandri virtutis aemulus
cives suos stimulabat, ne Graeciam Servitute Macedonum
diutius premi paterentur: nisi in tempore providerent,
idem iugum ad ipsos transiturum. Adnitendum igitur,
dum aliquae Persis ad resistendum vires essent: illis
oppressis adversus inmanem potentiam frustra avitae
libertatis memores futuros. Sic instinctis animis
occasionem belli movendi captabant. Prospero igitur eventu
Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt
et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva
morte destituit, nihilo remissius agebant. Sed ad
Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta
argenti talento decemque triremes inpetravit, quas Agesilao
fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae
cultores inter Lacedaemonios et Maccdonas diversis studiis
distrahebantur. Legati quoque ad Dareum missi sunt,
qui ad bellum ampliorem vim pecuniae pluresque naves
peterent. Atque haec eorum consilia clades ad Issum —
nam ea intervenerat — adeo non interpellavit, ut etiam
adiuvaret. Quippe fugientem insecutus Alexander in loca
in dies longinquiora rapiebatur, et ex ipso proelio
mercennariorum ingens multitude in Graeciam fuga se
receperat: quorum octo milia pecunia conduxit Agis
eorumque opera plerasque Cretensium urbes recepit. Cum
deinceps Menon in Thraciam ah Alexandro missus
barbaros ad defectionem inpulisset atque Antipater ad eam
conprimendam exercitum ex Macedonia in Thraciam
duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii
totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis ad suas partes
traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum
duobus milibus equitum Agidi summam imperii
detulerunt. Antipater ea re conperta bellum in Thracia,
quibus potest condicionibus, conponit raptimque in
Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia
cogit. Quibus convenientibus ad quadraginta milia
militum recensuit. Advenerat etiam ex Peloponneso valida
manus: sed quia dubiam eorum fidem cognoverat,
dissimulata suspicione gratias egit, quod ad defendendam a
Lacedaemoniis Alexandri dignitatem adfuissent:
scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo. In praesens
nihil opus esse maioribus copiis: itaque domos redirent
foederis necessitate expleta. Nuntios deinde ad
Alexandrum mittit de motu Graeciae certiorem facturus.
Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum
interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia
res transacta esset. Rex iam pridem tumultu
Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus
potuit, providerat: Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis
navibus in Peloponnesum navigare, Meneta tria milia
talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo
pecuniam Antipatro subministraret, quanta illi opus esse
cognovisset. Probe enim perspexerat, quanti ad omnia
momenti motus istius inclinatio futura esset: quamquam
postea accepto victoriae nuntio cum suis rebus illam
dimicationem conparans murium eam pugnam fuisse
cavillatus est. Ceterum principia eius belli haud
inprospera Lacedaemoniis fuere. Iuxta Corrhagum,
Macedoniae castellum, cum Antipatri militibus congressi victores
extiterant: et rei bene gestae fama etiam, qui dubiis
mentibus fortunam spectaverant, societati eorum se
adiunxerunt. Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus
aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida
Macedonibus propter Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta
fuerat. Sed haec circumsessa non multum a
deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset. Is
postquam castra castris contulit seque numero militum
alioque apparatu superiorem conspexit, quam primum de
summa rerum proelio contendere statuit: neque
Lacedaemonii detrectavere certamen. Ita commissa est pugna,
quae rem Spartanam maiorem in modum adflixit. Cum
enim angustiis locorum, in quibus pugnabatur, confisi,
ubi hosti nullum multitudinis usum futurum credebant,
fortissime congressi essent, ac Macedones inpigerrime
resisterent, multum sanguinis fusum est. Sed postquam
Antipater integram subinde manum laborantibus suis
subsidio misit, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum
paulisper retulit. Quod conspicatus Agis cum cohorte
regia,
quae ex fortissimis constabat, se in medium
pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius
resistebant, magnam partem hostium propulit.
Coeperant fugere victores et, donec avidius sequentes in
planum deduxere, inulti cadebant: sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimicatum
est. Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat,
non armorum modo et corporis specie, sed etiam
magnitudine animi, quo uno vinci non potuit. Undique
nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma
circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia
vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine
effuso destituere pugnantem.
Ergo clipeo suo exceptum
armigeri raptim in castra referebant iactationem
vulnerum haud facile tolerantem.
Non tamen omisere
Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti
aequiorum locum capere potuerunt, densatis ordinibus
effuse fluentem in se aciem excepere.
Non aliud discrimen
vehementius fuisse memoriae proditum est.
Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari
Marte pugnabant:
Lacedaemonii vetera, Macedones
praesentia decora intuebantur, illi pro libertate, hi pro
dominatione pugnabant, Lacedaemoniis dux, Macedonibus
locus deerat.
Diei quoque unius tam multiplex
casus modo spem, modo metum utriusque partis
augebat velut de industria inter fortissimos viros certamen
aequante fortuna.
Ceterum angustiae loci, in quo
haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus:
spectabant ergo plures, quam inierant proelium, et,
qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos
accendebant.
Tandem Laconum acies languescere
lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre
coepit.
Ut urgente hoste apertius fugere, insequebatur
dissipatos victor et emensus cursu omne spatium, quod
acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur.
Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit,
deponi se iussit: expertusque membra, an impetum
animi sequi possent, postquam deficere sensit, poplitibus
semet excepit galeaque strenue sumpta clipeo protegens
corpus hastam dextera vibrabat ultro provocans hostem,
si quis iacenti spolia demere auderet. Nec quisquam
fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec
lancea nudo pectori infixa est. Qua ex vulnere evolsa
inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit,
dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus
in arma procubuit. Cecidere Lacedaemoniorum v milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius м: ceterum vix
quisquam nisi saucius revertit in castra.
Haec victoria non Spartam modo sociosque eius,
sed etiam omnis, qui fortunam belli expectaverant,
fregit. Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus: sed bellum finire cupienti opus
erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat,
invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas praefecti
modus caperet, metuebat. Quippe Alexander hostes
vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur suae demptum gloriae existimans, quidquid
cessisset alienae. Itaque Antipater, qui probe
nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria
victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret,
consuluit. A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam
defectionis praeter auctores inpetraverunt, Megalopolitanis,
quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei
et Elei centum XX talenta dare iussi sunt.
Hic fuit
exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum
est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret.
Sed ut primum instantibus curis laxatus est animus
militarium rerum quam quietis otiique patientior,
excepere eum voluptates, et, quem arma Persarum non
fregerant, vitia vicerunt:
tempestiva convivia et perpotandi
pervigilandique insana dulcedo ludique et
greges pelicum. Omnia in externum lapsa morem.
Quem ille aemulatus quasi potiorem suo ita popularium
animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque
amicorum pro hoste haberetur.
Tenaces quippe disciplinae
suae solitosque parco аc parabili victu ad inplenda
naturae desideria defungi in peregrina et devictarum
gentium mala inpulerat.
Hinc saepius conparatae in
caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter
mutuas querellas dolor, ipsius deinde nunc ira, nunc
suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque
his similia, quae deinde dicentur.
Igitur cum
tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret,
satietatem epularum ludis interpellabat non contentus
artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae
iubebantur suo ritu canere inconditum et
abhorrens peregrinis auribus carmen.
Inter quas unam
rex saepe conspexit maestiorem quam ceteras et
producentibus eam verecunde reluctantem. Excellens erat
forma, et formam pudor honestabat: deiectis in terram
oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem
praebuit regi,
nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata, quaenam
esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis,
filio eius geni tam esse respondit, uxorem Hystaspis
fuisse. Propinquus hic Darei fuerat, magni et ipse
exercitus praetor. Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant: itaque fortunam regia
stirpe genitae et tam celebre nomen neptem Ochi
reveritus non dimitti modo captivam, sed etiam restitui
ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto
coniugem redderet. Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci.
Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo,
quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos
repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna
quam indole animi sui clarior. XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant omnino: duodecim milia
in congiarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae
summa custodum fraude subtracta est.
Oxydates erat nobilis Perses, qui a Dareo capitali supplicio
destinatus cohibebatur in vinculis: huic liberato satrapeam Mediae attribuit fratremque Darei recepit in
cohortem amicorum omni vetustae claritatis honore servato.
Hinc in Parthienen perventum est,
tunc ignobilem
gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et
Tigrim amnes siti Rubro mari terminantur.
Scythae
regionem campestrem ac fertilem occupaverant, graves
adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia:
qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae, at,
qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad
Borysthenem atque inde ad Tanaim alium amnem recta
plaga attinent.
Tanais Europam et Asiam medius interfluit.
Nec dubitatur, quin Scythae, qui Parthos
condidere, non a Bosphoro, sed ex Europae regione
penetraverint.
Urbs erat ea tempestate clara Hecatompylos,
condita a Graecis: ibi stativa rex habuit commeatibus
undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium,
sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas
gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse.
Discurrunt lymphatis similes in tabernacula et itineri
sarcinas aptant:
signum datum crederes, ut vasa
colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos
requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad
regem.
Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci
milites redire iussi domos: quorum equitibus singulis
denarium sena milia cum data essent, peditibus singula
milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant.
Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque
ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum
in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio
gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris
fortunam in patriam relaturum conquestus est: nee
sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent
paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris.
Tum vero pro se quisque operam suam offerre,
difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque
obsequium,
si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset: numquam infractos et abiectos
recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi
spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse
respondit: illi modo vulgi aures praepararent sibi.
Satisque omnibus, quae in rem videbantur esse, conpositis vocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem
orationem habuit:
Magnitudinem rerum,
quas gessimus,
milites, intuentibus vobis minime mirum est et desiderium
quietis et satietatem gloriae occurrere. Ut
omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo,
alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum
ab Hellesponto Ionas, Aeolidem servitio barbariae
inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam,
Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cili-
ciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persidem, Medos,
Parthienen habemus in potestate.
Plures provincias
conplexus sum, quam alii urbes ceperunt, et nescio an
enumeranti mihi quaedam ipsarum rerum multitudo
subduxerit.
Itaque si crederem satis certam esse
possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus,
ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem
sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis
erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et
gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia
expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax,
quies, rerum per virtutem partarum secura possessio.
Sed in novo et, si verum fateri volumus, precario
imperio adhuc iugum eius rigida cervice subeuntibus
barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus
ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo
permulcet.
Fruges quoque maturitatem statuto tempore
expectant: adeo etiam ilia sensus omnis expertia tamen
sua lege mitescunt.
Quid? creditis tot gentes alterius
imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus,
non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem
proelio domitas esse, quo victae sunt? Vestris armis
continentur, non suis moribus et, qui praesentes
metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res
est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non
potest, longior dies mitigat.
Et adhuc sic ago,
tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in
dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra
non possidet solum parricida Bessus, sed etiam
minatur, Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris
sunt. Omnes hi, simul terga nostra viderint, illos sequentur:
illi enim eiusdem nationis sunt, nos
alienigenae et externi.
Suis quisque autem placidius paret, etiam cum is praeest, qui magis timeri potest. Proinde
aut, quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non
habemus, occupanda. Sicut in corporibus aegris, milites,
nihil, quod nociturum est, medici relinquunt, sic nos,
quidquid obstat imperio, recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto
in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia
facias. Ne Dareus quidem hereditarium
Persarum accepit imperium, sed est in sedem Cyri
beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum.
Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc
vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui
ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis
egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis
conservari posset, occidit. Hune vos regnare patiemini ?
Quem equidem cruci adfixum videre festino, omnibus
regibus gentibusque et fidei, quam violavit, meritas
poenas solventem. At, hercules, si mox eundem Grae-
corum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum erit
vobis, quo dolore adficiemini Bessum praemia vestrae
occupavisse victoriae? Tunc ad repetendas res
festinabatis, tunc arma capietis. Quanto autem praestat
territum adhuc et vix mentis suae compotem
opprimere! Quadridui nobis iter superest,
qui tot proculcavimus
nives, tot amnes superavimus, tot montium
iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans
iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae
fauces et angustiae includunt: plana omnia et prona
sunt.
In ipso limine victoriae stamus. Pauci nobis
fugitivi et domini sui interfectores supersunt.
Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae
numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum
quoque hostem finito post mortem illius odio
parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse
vestras manus.
Hoc perpetrate quanto creditis Persas
obsequentiores fore, cum intellexerint vos pia bella
suscipere et Bessi sceleri, non nomini suo irasci?
Summa militum alacritate iubentium, quocumque
vellet, ducere oratio excepta est.
Nec rex moratur
impetum tertioque per Parthienen die ad fines
Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus
praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat, additis
DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione
barbarorum Parthienen tueretur.
Erigyium inpedi-
menta modico praesidio dato campestri itinere ducere
iubet. Ipse cum phalange et equitatu CL stadia
emensus castra in valle, qua Hyrcaniam adeunt, communit.
Nemus praealtis densisque arboribus umbrosum est
pingue vallis solum rigantibus aquis,
quae ex petris imminentibus manant. Ex ipsis radicibus montium
Stiboetes amnis effunditur, qui tria fere stadia in
longitudinem uni versus fluit, deinde saxo, quod alveolum
interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis
aquis aperit. Inde torrens et saxorum, per quae incurrit, asperitate violentior terram praeceps subit. Per
CCC stadia conditus labitur rursusque velut ex alio
fonte conceptue editur et novum alveum intendit priore
sui parte spatiosior — quippe in latitudinem x et trium
stadiorum diffunditur — rursusque angustioribus coercitus ripis iter cogit. Tandem in alterum amnem
cadit: Rhidagno nomen est. Incolae adfirmabant,
quaecumque demissa essent in cavernam, quae propior
est fonti, rursus, ubi aliud os amnis aperitur, existere:
itaque Alexander boves, qua subeunt aquae terram, praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus erumpit,
expulsa videre, qui missi erant, ut exciperent.
Quartum iam diem eodem loco quietem militi
dederat, cum litteras Nabarzanis, qui Dareum cum Besso
interceperat, accepit, quarum sententia haec erat: se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae
credidisset utilia esse, suasisse et, quia fidele consilium regi
dedisset, prope occisum ab eo.
Agitasse Dareum
custodiam corporis sui contra ius fasque peregrino militi
tradere damnata popularium fide, quam per ducentos
et triginta annos inviolatam regibus suis praestitissent.
Se in praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti
necessitate repetisse. Dareum quoque, cum
occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus,
quod insidiantem interemisset.
Nihil esse miseris mortalibus
spiritu carius: amore eius ad ultima esse propulsum.
Sed ea magis esse secutum quam optasse. In
communi calamitate suam quemque habere fortunam.
Si venire se iuberet, sine metu esse venturum. Non
timere, ne fidem datam tantus rex violaret: deos a deo
falli non solere.
Ceterum si, cui fidem daret, videretur
indignus, multa exilia patere fugienti: patriam esse,
ubicumque vir fortis sedem sibi elegerit.
Nec dubitavit
Alexander fidem, quo Persae modo accipiebant, dare,
inviolatum, si venisset, fore.
Quadrato tamen agmine et conposito ibat speculatores
subinde praemittens, qui explorarent loca.
Levis
armatura ducebat agmen, phalanx eam sequebatur, post
pedites erant inpedimenta. Et gens bellicosa et
naturae situs difficilis aditu curam regis intenderat.
Namque perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium
patens, quo terrae eius velut brachia excurrunt: media
flexu modico sinum faciunt lunae maxime similem, cum
eminent cornua nondum totum orbem sidere inplente.
Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeva sunt et ab
altera parte Leucosyri et Amazonum campi: et illos,
qua vergit ad septentrionem, hos ad occasum conversa
prospectat. Mare Caspium dulcius ceteris ingentis
magnitudinis serpentes alit: piscium in eo longe diversi
ab aliis colores. Quidam Caspium, quidam Hvrcanium
appellant: alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod
dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore
mitescere. A septentrione ingens in litus mare
incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans
stagnat: idem alio caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, relabens terram
naturae suae reddit. Et quidam credidere non
Caspium mare esse, sed ex India in Hyrcaniam Oceanum
cadere, cuius fastigium, ut supra dictum est, perpetua
valle submittitur.
Hinc rex XX stadia processit semita propemodum
invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter
morabantur: nullo tamen hoste obvio penetratum tandemque
ad cultiora perventum est. Praeter alios
commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis
uvis solum est. Frequens arbor faciem quercus
habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis
ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus
extinguitur. XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei
occurrit seque et eos, qui post Darei mortem
profugerant, dedens: quibus benigne exceptis ad oppidum
Arvas pervenit. Hic ei Craterus et Erigyius occurrunt.
Praefectum Tapurorum gentis, Phradatem, adduxerant:
hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi
clementiam regis.
Satrapen deinde Hyrcaniae
dedit Amminaspin: exul hic regnante Ocho ad
Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati
reddidit.
Iamque ultima Hyrcaniae intraverat, cum Artabazus,
quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum
propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum
militum manu occurrit.
Dextram venienti obtulit rex:
quippe et hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante
exularet, et hospitii pignora in regem suum ad
ultimum fides conservata vincebat.
Comiter igitur
exceptus: Tu quidem,
inquit, rex, deos quaeso, perpetua
felicitate floreas: ego ceteris laetus hoc uno torqueor,
quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non
possum.
Nonagesimum et quintum annum agebat.
Novem iuvenes, omnes eadem matre geniti, patrem
comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit
precatus, ut tam diu viverent, donec utiles Alexandro
essent.
Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc
admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso
ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret.
Ut deinde castra sunt posita, Graecos, quos
Artabazus adduxerat, convocari iubet: at illi, nisi fides
Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent
se, quid agendum ipsis foret, deliberaturos.
Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo
victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus.
Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse dedisset,
habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus
tandem venturos se pollicentur. At Democrates
Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper
obstiterat, desperata venia gladio se transfigit. Ceteri, sicut constitueront, dicioni Alexandri ipsos se
permittunt. M et D milites erant, praeter hos legati ad
Dareum missi XC. In supplementum distributus miles,
ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi
in custodiam iussit.
Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu vitae
aspera et latrociniis adsueta: haec sola nec legatos
miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex
indignatus, si una gens posset efficere, ne invictus esset,
inpedimentis cum praesidio relictis valida manu comitante procedit. Noctu iter fecerat, et prima luce hostis
in conspectu erat: tumultus magis quam proelium fuit.
Deturbati ex collibus, quos occupaverant, barbari
profugerunt, proximique vici ab incolis deserti capiuntur.
Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant: iuga montium praealtae
silvae rupesque inviae saepiunt, ea, quae plana sunt,
novo munimenti genere inpedierant barbari. Arbores
densae sunt de industria consitae: quarum teneros
adhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt
terrae: inde velut ex alia radice laetiores virent trunci.
Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt: quippe
alium alii quasi nexu conserunt. Qui ubi multa fronde
vestiti sunt, operiunt terram: itaque occulti ramorum
velut laquei perpetua saepe iter cludunt.
Una ratio
erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni
operis. Crebri namque nodi duraverant stipites, et in
se inplicati arborum rami suspensis circulis similes
lento vimine frustrabantur ictus.
Incolae autem ritu
ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant
saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille
venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit,
ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua
pateret, inrumperent.
Sed ignotis locis plerique
oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis .
— Bucephalam vocabant —, quem Alexander non
eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat.
Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium
et regem, cum vellet escendere, sponte genua
submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret.
Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore
stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem
pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hаc
denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt.
Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet
adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam
exaggerari.
Iam in aliquantum altitudinis opus creverat,
cum barbari desperato regionem, quam
oecupaverant, posse retineri, gentem suam dedidere. Rex
obsidibus acceptis Phradati parere eos iussit.
Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum
deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei,
remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta
fide occurrit dona ingentia ferens. Inter quae Bagoas
erat, specie singulari spado atque in ipso flore
pueritiae, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander
adsuevit:
eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit. Erat,
ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens
Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae
incolentium campos. Reginam habebant Thalestrin,
omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem
imperitantem. Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset,
praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique
avidam. Protinus facta potestas est
veniendi ceteris iussis subsistere. Trecentis feminarum
comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens.
Vestis non tota Amazonum corpori obducitur: nam
laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur.
Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra
genua descendit. Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut
arcus facilius intendant et tela vibrent. Interrito vultu
regem Thalestris intuebatur habitum eius haudquaquam
rerum famae parem oculis perlustrans: quippe omnibus
barbaris in corporum maiestate veneratio est,
magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos
eximia specie donare natura dignata est.
Ceterum
interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit
fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse,
dignam, ex qua ipse regni generaret heredes: feminini
sexus se retenturam,
marem reddituram patri.
Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: at ilia
causata, sine custode regnum reliquisse, petere
perseveraba, ne se inritam spei abire pateretur.
Acrior ad
venerem feminae cupido quam regis, ut paucos dies
subsisteret, perpulit. xiii dies in obsequium desiderii
eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex
Parthienen petiverunt.
Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque
et moderationem, in altissima quaque fortuna
eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit.
Patrios
mores disciplinamque Macedonum regum salubriter
temperatam et civilem habitum velut leviora
magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae
fastigium aemulabatur :
iacere humi venerabundos
ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores
gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat.
Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale
Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque
Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris
insignibus in devicti transiret habitum. Et ille se
quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis
quoque mores induerat, superbiamque habitus animi
insolentia sequebatur. Litteras quoque, quas in
Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur,
ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam.
Amicos vero et equites unaque principes
militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis
ornaverat vestibus. Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum
greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur.
Haec
luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi
milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur,
totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria quam bello esse quaesitum:
cummaxime vinci ipsos deditos alienis moribus et externis.
Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu
reversuros? Pudere iam sui regem: victis quam victoribus
similiorem ex Macedoniae imperatore Darei Satrapen factum. Ille non ignarus, et principes amicorum et
exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque
reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis
ingratum est. Igitur, ne in seditionem res
verteretur,
otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. Namque Bessus veste regia sumpta
Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros
Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes
nuntiabat: quem receptum in fidem regioni, quam antea
obtinuerat, praefecit.
Et cum grave spoliis apparatuque
luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde
totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis
conferri iussit in medium.
Planities spatiosa erat, in
quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus
cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit
abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras
incendi praecepit.
Plagrabant exurentibus dominis,
quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe
flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente
deflere, cum regias opes idem ignis exureret.
Brevi
deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et
ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam
disciplinae fecisse iacturam.
Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor,
Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio
sui adfecerat cunctos.
Rex ante omnis maestus
cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria
commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum
duobus milibus et C relictus, ut iusta fratri
persolveret, ipse contendit ad Bessum.
Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis
satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo
occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem
satrapeae Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo.
Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad
Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem
armaturam et equestres copias educit totaque nocte
itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus
equitum — nec plures subito contrahi poterant — Bactra
perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt.
Praerupta rupes est, qua spectat occidentem, eadem, qua
vergit ad orientem, leniore summissa fastigio : multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large
aquae manant. Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit.
In vertice herbidus campus: in hoc
multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes
sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur.
XIII milia armata erant.
In quorum obsidione Cratero relicto ipse Satibarzanen sequi festinat. At, quia
longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui
edita montium occupaverant, redit. Ac primo
repurgari iubet, quidquid ingredi possent, deinde, ut occurrebant in viae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor
videbatur obstante natura. Ше, ut erat animi semper
obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et
reverti periculosum esset, versabat se ad omnes
cogitationes aliud atque aliud — ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus — subiciente animo.
Haesitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit.
Vehemens favonius erat, et multam
materiam ceciderat miles aditum per saxa molitus. Haec
vapore torrida flamma arserat:
ergo adgeri alias arbores
iubet et igni dari alimenta, celeriterque stipitibus
cumulatis fastigium montis aequatum est.
Tunc undique
ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in
ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut
quadam nube absconderat caelum.
Sonabant incendio
silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles,
concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum
ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere
temptabant, sed, qua flamma dederat locum, hostis
obstabat.
Varia igitur caede consumpti sunt: alii in
medios ignis, alii petris praecipitavere se, quidam
hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in
potestatem.
Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit.
Ille omnibus praeparatis regis expectabat adventum
captae urbis titulo, sicut par erat, cedens.
Igitur
Alexander turres admoveri iubet: ipsoque aspectu barbari
territi e muris supinas manus tendentes orare
coeperunt: iram in Satibarzanen, defectionis auctorem,
reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex
data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua
incolis reddidit.
Ab hac urbe digresso supplementum novorum
militum occurrit: Zoilus D equites ex Graecia adduxerat,
III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites
C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et
sescenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites
gentis eiusdem sequebantur.
Hаc manu adiecta adit Dran-
gas: bellicosa natio est. Satrapes erat Barzaentes,
sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum,
quae meruerat, metu profugit in Indiam.
Iam nonum diem stativa erant,
cum externa vi non
tutus modo rex,
sed invictus intestino facinore petebatur. Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et
gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore
flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. Is,
quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito
remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus suspensumque
expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi
rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio
esse tecturum. Et ille ratus nihil, quod etiam
cum periurio detegendum foret,
indicaturum per praesentes deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium
diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus
viris et inlustribus esse participem. Quibus iuvenis
auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter
abnuit nec ulla religione,
ut scelus tegat, posse constringi. Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti
conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps
consilii operisque fieret: si id sustinere non posset,
attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae
praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae.
Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu
terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus
incohaturos. Alias deinde effeminatum et muliebriter
timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc
ingenua promittens, interdumque regnum quoque,
versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.
Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens
iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut
non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.
Namque abunde constantis animi et dignus, qui
pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed
captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
Sciscitari
inde pergit, cum quibus tantae rei societatem
inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili
operi admoturi manus essent.
Ille et amore et scelere
male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod
fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere,
Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit
his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim,
Amyntam.
Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad
fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert.
Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam
3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos
se esse resciscerent.
Ipse Cebalinus ante vestibulum
regiae — neque enim propius aditus ei patebat —
consistit opperiens aliquem ex prima cohorte
amicorum, a quo introduceretur ad regem. Forte ceteris
dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum
quam ob causam — substiterat in regia: huic
Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se
ferens aperit,
quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. Philotas conlaudato eo
protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis
rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino
cognoverat, nuntiat. Sub vesperam eum
prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis,
an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni
suo regem causatus discessit. Postero die Cebalinus
venienti in regiam praesto est intrantemque admonet
pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi
esse respondet:
ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus: itaque non
ultra interpellandum ratus nobili iuveni — Metron
erat ei nomen — super armamentarium posito, quod
scelus pararetur, indicat. Ille Cebalino in armamentario
abscondito protinus regi corpus forte curanti,
quid index detulisset, ostendit.
Rex ad conprehendendum
Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi
Cebalinus gaudio elatus: Habeo te,
inquit, incolumem
ex inpiorum manibus ereptum.
Percontatus deinde
Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. Rursusque institit quaerere, quotus dies esset,
ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque
illo fatente iam tertium esse, existimans haud
incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri
eum iussit.
At ille clamitare coepit eodem temporis
momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab
eo оpеriri conperta.
Rex identidem quaerens, an
Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se,
perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad
caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo
quondam amicorum relatam gratiam querebatur.
Inter
haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam
accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter
se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur
in regiam.
Quem intuens rex: Quod,
inquit, in te,
Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum
regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?
Ilium iam defecerat vox: itaque edito gemitu
vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus
extinguitur.
Rex Philota venire in regiam iusso: Cebalinus,
inquit, ultimum supplicium meritus, si in caput meum
praeparatas insidias biduo texit: sed huius criminis
Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium
detulisse se adfirmat.
Quo propiore gradu amicitiae
me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus,
et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire
fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non
oportuit, saltem purgari potest.
Ad haec Philotas
haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur,
Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed
ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine
risu aliorum detulisset: cum Dymnus semet
interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda.
Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam
potius quam culpam,
silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim, credideritne ei rex
an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatae
gratiae pignus obtulit et contemptum magis quam
celatum indicium esse videri sibi dixit.
Advocato tum consilio amicorum,
cui tamen Philotas
adhibitus non est,
Nicomachum introduci iubet.
Is eadem, quae detulerat frater ad regem, ordine
exposuit. Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae
ob aemulationem dignitatis adversus neque
ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem
sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. Non
aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram
ratus odio suo pietatis praeferens speciem: Utinam,
inquit, in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! Suasissemus, si Philotae velles ignoscere,
patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi,
quam usque ad mortis metum adductum saepius de
periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim
semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae
poteris ignoscere.
Nec est, quod existimes eum, qui
tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui
misericordiam consumpserunt, amplius sperare non
posse.
At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel
beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius
Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud
milites suos auctoritate haud multum infra
magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo
salutem filii sui debiturum tibi.
Quaedam beneficia
odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest,
ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde
scito tibi cum illis de salute esse pugnandum.
Satis
hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus:
latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves,
nihil metuo ab externo.
Haec Craterus.
Nec ceteri
dubitabant, quin coniurationis indicium suppressuras
non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium
et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima
plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus
ad regem fuisse cursurum? ne Cebalini quidem exemplo,
qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, commotum esse
Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium
arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam, non vacasse
sermoni suo regem, ne index alium internuntium
quaereret. Nicomachum religione quoque deum adstrictum
conscientiam suam exonerare properasse: Philotam
consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum
esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo
et forsitan supervacuo inserere sermoni. At eum non credidisse talia deferentibus pueris! Cur igitur
extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem?
Dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius
damnabat. In suo quemque periculo magnum animum
habere:
cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere. Omnes
igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare
cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos,
uti consilium silentio premerent, dimittit.
Pronuntiari
deinde iter in posterum iubet,
ne qua noxiis initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad
ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam
familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit.
Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum
paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem
Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut qui
ad praetorium excubabant, armati vigilarent. Iam ad
omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque
obsidere iussi,
ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet. Atarrhias
autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem
satellites adduntur, quorum singulos deni armigeri
sequebantur.
Hi ad alios coniuratos conprehendendos
distributi sunt, Atarrhias cum trecentis ad Philotam
missus clausum aditum domus moliebatur L iuvenum
promptissimis stipatus : nam ceteros cingere undique
domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.
Ilium sive securitate animi sive fatigatione resolutum
somnus oppresserat: quem Atarrhias torpentem adhuc
occupat.
Tandem ei sopore discusso cum inicerentur
catenae: Vicit,
inquit, bonitatem tuam, rex,
inimicorum meorum acerbitas.
Nec plura elocutum capite
velato in regiam adducunt.
Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI
milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque
inpleverant regiam.
Philotan armigeri agmine
suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex
adlocutus milites esset.
De capitalibus rebus vetusto
Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus —
in pace erat vulgi —, et nihil potestas regum valebat,
nisi prius valuisset auctoritas.
Igitur Dymni primum
cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
Rex deinde in contionem procedit
vultu praeferens dolorem animi. Amicorum
quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat.
Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique
similis stetit, tandem recepto animo: Paene,
inquit,
milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum
Providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri
venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer,
quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est,
tot fortissimis viris et de me optime meritis referre
adhuc gratiam posse.
Interrupit orationem militum
gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: Quanto,
inquit, maiorem in animis vestris motum
excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero!
Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi
esse possint, nominibus abstineo. Sed vincenda est
memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam?
Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei
meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus,
ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius
Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput
meum subornavit.
Fremitus undique indignantium
querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet
esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio
agitur aut ira. Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt.
Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris
destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem
silentio excepta est. Tum rex: Qualis,
inquit, ergo
animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni
exitus declarat.
Incertam rem deferens tormenta non
timuit Cebalinus, nee Metron ne momentum quidem
temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar,
inrumperet:
Philotas solus nihil timuit, nihil credidit.
O magni animi virum! Iste regis periculo
commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus
audiret! Subest nimirum silentio facinus,
et avida
spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas
inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum
duces meis praepotens viribus maiora, quam
capit, spirat.
Orbitas quoque mea, quod sine liberis
sum, spernitur. Sed errat Philotas. In vobis liberos,
parentes, consanguineos habeo: vobis salvis orbus esse
non possum.
Epistulam deinde Parmenionis interceptam,
quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat,
recitat haud sane indicium gravioris consilii
praeferentem.
Namque summa eius haec erat: Primum vestri
curam agite, deinde vestrorum: sic enim, quae
destinavimus,
efficiemus.
Adiecitque rex sic esse scriptam, ut,
sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive
intercepta esset, falleret ignaros.
At enim Dymnus,
cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non
nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed
potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a
quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, ilium
tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita.
Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in
Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se
et conscium adiunxit. Hic Attalo, quo graviorem
inimicum non habui, sororem suam in matrimonium
dedit. Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis
Hammonis oraculo, sustinuit rescribere, mihi se quidem
gratulari, quod in numerum deorum receptus essem,
ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub
eo, qui modum hominis excederet. Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae
indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in
animo meo pressi. Videbar enim mihi partem
viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram
viliores mihi facerem. Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios.
Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit.
Quo me conferam, milites? cui caput meum
credam? Equitatui, optimae exercitus parti,
principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi.
Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis,
admovi, Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot
civium sociorumque milia imperio eius dicionique
subieci.
Unde praesidium petieram, periculum extitit.
Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda
quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae
sola timui,
in haec incidi, quae timere non debui.
Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae
parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis,
ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma
confugio: invitis vobis salvus esse nolo, volentibus non
possum,
nisi vindicor.
Tum Philotan religatis post
tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit
induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu
non sine invidia paulo ante conspecti.
Ducem
equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse
convivio : repente reum quidem, sed iam damnatum, immo
vinctum intuebantur.
Subibat animos Parmenionis
quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, qui quo
modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum
eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret
causam.
Itaque Amyntas, regius praetor, inclinatam ad
misericordiam contionem rursus aspera in Philotan
oratione commovit: proditos eos esse barbaris: neminem
ad coniugem suam in patriam et ad parentes suos esse
rediturum, velut truncum corpus dempto capite sine
spiritu, sine nomine aliena terra ludibrium hostis
futuros.
Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio
grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos
pignores ad cetera munia exequenda fecisset.
Tum
Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum
coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan
invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus
clamitans saxumque, quod forte ante pedes iacebat,
corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt,
tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit dicendae prius causae debere fieri potestatem
reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans. Tum
dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris sive
periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere
oculus, non hiscere audebat. Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur,
incubuit abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens
spiritum ac vocem dicturus videbatur. Iamque
rex intuens eum: Macedones,
inquit, de te
iudicaturi sunt:
quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus.
Tum Philotas: Praeter Macedonas,
inquit,
plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, pereepturos
arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti,
non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset
a pluribus.
Tum rex: Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? Solus quippe fastidit
eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi
est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam
sermone abhorrere.
Atque ita contione excessit.
Tum
Philotas: Verba,
inquit, innocenti reperire facile est,
modum verborum misero tenere difficile.
Itaque inter
optimam conscientiam et iniquissimam fortunam
destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori
paream.
Abest quidem optimus causae meae iudex: qui
cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito,
cum illi utrimque cognita causa tam damnare me
liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absenti
non possum, qui a praesente damnatus sum.
Sed
quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam
invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed
arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse
non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea
sententia videar.
Equidem, cuius criminis reus sim,
non video: inter coniuratos nemo me nominat, de me
Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat,
scire non potuit.
Atqui coniurationis caput me fuisse
credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem
sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso
fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset
inpelli? Non enim detecto facinore nomen meum
praeteriit, ut possit videri socio pepercisse: Nicomacho,
quem taciturum arcana de semetipso credebat,
confessus aliis nominatis me unum subtrahebat.
Quaeso,
commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me
de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem
causam nullo me nominante? Dymnus sane ut vivat
adhuc et velit mihi parcere, quid ceteri? Qui de se
confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas,
et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi
verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec
cuiquam moriturus, ut opinor.
Ad verum crimen et
ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad
te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque
est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander,
remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus
animi, convivio quoque interfui. Si credidisti mihi,
absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium
tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum
ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore
adquiescebam, cum me malis indormientem mei inimici
vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et prodito tam
alti quies somni? Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: agitant eos Furiae non
cogitato modo, nedum consummato parricidio. At mihi
securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera
ob tul erat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud
te liceret quam clementiae tuae.
Sed ne te mihi
credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui
non testem, non pignus indicii exhibere poterat,
inpleturus omnes metu, si coepisset audiri.
Amatoris et
scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et
fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed
fratrem potius subornaret.
Timui, ne negaret
mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum
regis fuisse periculi causa.
Sic quoque, cum laeserim
neminem, inveni, qui mallet perire me quam
incolumem esse: quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse,
si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit!
Num igitur facturum eum divinare potui? Minime.
Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a
Cebalino interpellate sum, movere non poterat.
At
heris cules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo
illo, proditos esse nos, dissimulare non debui:
Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit.
Denique post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum
regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur
distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus? Ille
igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra
Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto!
Ecquis e vobis corruptus est donis? Quem ducem, quem
praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur,
quod societatem patrii sermonis asperner, quod
Macedonum mores fastidiam. Sic ego imperio, quod
dedignor, immineo! Iam pridem nativus ille sermo
commercio aliarum gentium exolevit: tam victorious, quam
victis peregrina lingua discenda est. Non, mehercule,
ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae
filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non
oportuit diligi a nobis. Sin autem in illo fortunae
gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum,
quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum
amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc
tamen occidor? At enim scripsi misereri me eorum,
quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium
crederet. Fides amicitiae, veri consilii periculosa
libertas,
vos me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non
de rege scripsisse. Non enim faciebam invidiam, sed
pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur,
qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione
iactaret. Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis, dum
consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus
inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium
nominare, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere
patietur. Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor.
Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos
fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum
nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus
sit.
Parnm est enim tot modo liberum parentem, in
unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse
in rogum meum inponitur.
Ergo, carissime pater, et
propter me morieris et mecum: ego tibi vitam adimo,
ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me
procreabas infelicem adversantibus diis? an, ut hos ex me
fructus perciperes,
qui te manent? Nescio,
adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso
robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet,
quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat.
Admonuit me patris mei mentio, quam timide et
cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare
debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a
Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit
epistula scripta, quo minus medicamentum biberet,
quod medicus dare constitueret. Num creditum est
patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae
habuerunt? Ego ipse quotiens,
quae audieram, detuli et
cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum
indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid
facere nos oportet?
Cumque unus e circumstantium
turba exclamasset: Bene meritis non insidiari!
Philotas:
Recte,
inquit, quisquis es, dicis. Itaque si
insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio
dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus.
Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam,
pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab
humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus:
qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox
admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis,
quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta
servorum Philotae reciperentur eo,
unde commilitones expulissent. Auro argentoque vehicula eius onusta
totis vicis stetisse, ac ne in viciniam quidem deversorii
quemquam commilitonum receptum esse, sed per
dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul
relegatos,
ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse
rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos,
qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae
suae per interpretem audire. Nunc eum Hammonem
consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum
esset, quod dii offerrent. Cum insidiaretur
capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc
ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus
praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat.
Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem
interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant,
qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.
Tum
vero universa contio accensa est, et a corporis
custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse
parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui
graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo
audiebat:
at rex in contionem reversus, sive ut in
custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta
cognosceret, concilium in posterum diem distulit et,
quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari
iubet.
Et ceteris quidem placebat, Macedonum
more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et
Coenos tormentis veritatem exprimendam esse
dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum
sententiam transeunt.
Consilio ergo dimisso Hephaestion
cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota
habendam consurgunt.
Rex Cratero accersito et
sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam
deversorii partem secessit et remotis arbitris in
multam noctem quaestionis expectavit eventum.
Tortores
in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta
proponunt.
Et ille ultro: Quid cessatis,
inquit, regis
inimicum, interfectorem confitentem occidere? Quid
quaestione opus est? cogitavi, volui.
Craterus
exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret.
Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis
exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud
surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus,
utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus,
laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis,
illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam
ingerebantur,
non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate: sed postquam intumescens corpus
ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre
non poterat, si tormentis adhibituri modum essent,
dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed
finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. Et utroque inpetrato:
Cratere,
inquit, dic, quid me velis dicere.
Illo
indignante ludificari eum rursusque revocante tortores
tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta,
quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua
cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri
fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum
erat, ut propinquieorum, qui regi insidiati essent, cum
ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiuntingenti per tota castra terrore
diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio
coniunctorum sontibus remittere edixit.
Philotas
verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit,
anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur. Ceterum:
Pater,
inquit, meus Hegelocho quam familiariter usus
sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie
cecidit:
omnium malorum nobis is fuit causa. Nam
cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id
indigne ferens ille: Hunc igitur regem agnoscimus,
inquit, qui Philippum dedignatur patrem? Actum est
de nobis, si ista perpeti possumus.
Non homines
solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi.
Amisimus Alexandrum, amisimus regem : incidimus in
superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus,
quibus se eximit, tolerabilem.
Nostrone sanguine deum
fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium
adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus,
a dis adoptabimur.
Quis proavum huius Alexandrum,
quis deinde Archelaum, quis Perdiccan occisos ultus
est? Hic quidem interfectoribus patris ignovit.
Haec
Hegelochus dixit super cenam: et postero die prima
luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum
videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem
incuterent.
Itaque, ut experiremur, utrumne vino gravatus
effudisset illa an altiore concepta consilio, accersi eum
placuit. Advenit ille eodemque sermone ultro repetito
adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis
partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium
lentio esse tecturum.
Parmenioni vivo adhuc Dareo
intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti
esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato
praemium regis occisi Asiam et totum Orientem
interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec
fides et data est et accepta. Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse
mihi, quod praesentis sceleris expers sum.
Illi rursus
tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os
oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen
confiteretur. Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem
viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus
annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae
custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus
occidendi regis causa non esset. Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare
consilium: cui patrem afuisse nisi crederent, tormenta,
quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.
Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem
revertuntur,
qui postero die et, quae confessus erat
Philotas,
recitari et ipsum, quia ingredi non poterat,
iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui
proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur.
Multa adfirmatione animique pariter et constantia et
vultus abnuens,
quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum : cum
Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calan quendam
haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo
perturbato et recusante transire ad eum: Patieris,
inquit, Demetrium mentiri rursusque me excruciari?
Calan vox sanguisque defecerant,
et Macedones
Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a
Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur,
nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis
circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus
cogitasse confessus est.
Omnes ergo a Nicomacho
nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt.
Magno non salutis, sed etiam mvidiae periculo
liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas,
principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione
totius exercitus non potuissent damnari.
Itaque dum
anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus,
crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam
Philotae amicorum misericordia vana erat.
Philotan sicut recentibus sceleris eius vestigiis iure
adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam
desierat esse, quem odissent, invidia in misericordiam
vertit. Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus
atque orbitas. Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps semper alterum in
acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes
amicus et ipsi Alexandrotam fidus, ut occidendi Attalum
non alio ministro uti mallet. Horum cogitatio
subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem. Quis ille haud sane motus satisque prudens,
otii vitia negotio discuti, edicit, ut omnes in vestibulo
regiae praesto sint. Quos ubi frequentes adesse
cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex
conposito Atarrhias postulare coepit, ut Lyncestes Alexander,
qui multo ante quam Philotas regem voluisset
occidere, exhiberetur.
A duobus indicibus, sicut supra
diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in
vinculis. Eundem in Philippi quoque caedem
coniurasse cum Pausania pro conperto fuit, sed quia primus
Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam
crimini fuerat exemptus:
tum quoque Antipatri soceri
eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum
recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi
memoriam praesentis cura renovabat.
Igitur Alexander
ex custodia educitur iussusque dicere, quamquam toto
triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans
et trepidus pauca ex his, quae conposuerat, protulit,
ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum
destituit.
Nulli erat dubium, quin trepidatio
conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex
iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc
oblivioni lanceis confoderunt.
Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam
et Simian: nam Polemon, minimus ex fratribus, cum
Philotan torqueri conperisset, profugerat.
Omnium
Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et
honorata ministeria illius maxime suffragatione producti,
memineratque rex, summo studio ab eo
conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii
fuisse participes. Igitur queritur olim sibi esse
suspectas matris suae litteris, quibus esset admonitus,
ut ab his salutem suam tueretur: ceterum se invitum
deteriora credentem nunc manifestis indiciis victum iussisse vinciri. Nam pridie, quam detegeretur
Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse
dubitari. Fratrem vero, qui profugerit, cum de Philota
quaereretur, aperuisse fugae causam. Nuper
praeter consuetudinem officii specie amotis longius ceteris admovisse semctipsos lateri suo nulla probabili causa,
seque mirantem, quod non vice sua tali fungerentur
officio, et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue
ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse. Ad
haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntac denuntiasset, pridie quam Philotae scelus
deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret
iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi
incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset. Iam
linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti
animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem
meruisse eos, quod Philotan, si falsa, exigere ipsum,
ut refellant. Productus deinde Antiphanes de equis
non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat.
Tum Amyntas facta dicendi potestate : Si nihil,
inquit, interest regis, peto, ut, dum dico, vinculis
liberer.
Rex solvi utrumque iubet desiderantique
Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam
dari iussit.
Quam ut laeva conprehendit, evitato eo
loco, in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat:
Qualiscumque,
inquit, exitus nos manet, rex,
confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem fortunae inputaturos.
putaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis
corporibus animisque: habitum etiam, in quote
comitari solemus, reddidisti. Causam non possum us,
fortunam timere desinemus.
Et, quaeso, permittas mihi
id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est.
Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti
nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem
vicisse te invidiam, nisi periculum esset, ne alia
malignius dicta crederes blanda oratione purgari.
Ceterum
etiam si militis tui vel in agmine deficientis et fatigati
vel in acie periclitantis vel in tabernaculo aegri
et vulnera curantis aliqua vox asperior esset accepta,
merueramus fortibus factis, ut malles ea tempori nostro
inputare quam animo.
Cum quid accidit tristius,
omnes rei sumus: corporibus nostris, quae utique non
odimus, infestas admovemus manus: parentes, liberi
si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum
donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur,
quis ferre nos potest? quis illam animorum alacritatem
continere? Militantium nec indignatio nec laetitia
moderata est: ad omnes adfectus impetu rapimur.
Vituperamus laudamus, miseremur irascimur,
utcumque praesens movit adfectio: modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque
memoria occurrit. Sed has cogitationes, has inter
se conloquentium voces signum tuba datum finit: in
suos quisque ordines currimus, et, quidquid irarum in
tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. Utinam Philotas quoque intra verba peccasset!
Proinde ad id revertar,
propter quod rei sumus.
Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo
infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus
percepisse confitear. An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos
tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris?
Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius
nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit, ut ad
Philotan decurrerent, qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae
ascendimus: is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et
iram timere possemus. Si non propemodum in tua
verba, at tui omnes te praeeunte iuravimus, eosdem
nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu habe-
res. Hoc sacramento pietatis obstricti aversaremur
scilicet,
quem tu omnibus praeferebas ! Igitur, si hoc
crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules,
neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt,
sed totidem, quot volebant esse, non poterant. Ita,
si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem
separabis illos, qui idem esse voluerunt.
Quod igitur
conscientiae adfertur indicium? Ut opinor, quia pridie
familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum. At
ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere
vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus
diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus,
consuetudo diluet crimen.
Sed equos Antiphani non dedimus,
et pridie, quam Philotas detectus est. Hie mihi
cum Antiphane res erit. Qui si nos suspectus facere
vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum,
quod eos desideraverit, purgare non poterit.
Anceps
enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi
quod melior est causa suum non tradentis quam
poscentis alienum.
Ceterum, rex, equos decem habui:
e quibus Antiphanes octo iam distribuerat iis, qui
amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos
cum vellet abducere homo superbissimus, certe
iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere
cogebar.
Nec infitias eo, liberi hominis animo locu-
tum esse me cum ignavissimo et hoc unum
militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis
distribuat. Huc enim malorum ventum est, ut verba mea
eodem tempore et Alexandro excusem et Antiphani! At,
hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio et non inanes
quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non
ascribit metus sui causam? denique non ostendit
auctorem? Quo facto dictove nostro mota tam trepidas
tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam, quia forsitan non periculosius est tacere quam
dicere! Sed utcumque cessura res est, malo tibi
defensionem meam displicere quam causam. Agnosces
autem, quae dicturus sum: quippe meministi, cum me
ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi.
Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te
intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te.
Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi,
executus sum tuum imperium. Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi.
Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non
paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire, quia
parui? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos
causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri prae-
posuimus gratiae.
vi milia Macedonum peditum et DC
equites adduxi: quorum pars secutura me non erat, si
militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur
ergo, ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis,
tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti.
Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt, qui
fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum,
fugientem consecuti vinctum reducebant. Infesta
contio vix inhiberi potuit, quin protinus suo more saxa
in eum iaceret.
Atque ille sane interritus: Nihil,
inquit, pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae
fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest,
meum crimen sit. Horum ob id ipsum melior est
causa,
quod ego, quia profugi, suspectus sum.
At
haec elocuto universa contio adsensa est: lacrimae
deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium
repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime
laeserat.
Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens,
quem inter equites tormentis Philotae conturbatos
alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et
haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui
secuti erant, occupaverunt.
Is tum flere coepit et os
suum converberare, maestus non suam vicem, sed
propter ipsum periclitantium fratrum.
Moveratque iam
regem quoque, non contionem modo, sed unus erat
inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum:
Tum,
exclamat, demens, lacrimare debueras, cum equo
calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes.
Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis.
Ille peccasse sese
gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum
vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus
studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una
vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae
occasione consurgunt flentesque regem deprecantur. Ille
silentio facto: Et ipse,
inquit, Amyntan mea
sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo
beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum
revertor. Nisi, quae delata essent, excussissem,
aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis:
satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem
absolvi posse, nisi qui dixerit causam. Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi
reconciliati animi tui pignus.
Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet.
Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri
in acie stare solitus.
Et quam quam conscientia fretus
in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos
exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem,
fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius,
quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans.
Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos,
cum exanguem metu Polydamanta propius accedere
iubet summotisque omnibus: Scelere,
inquit,
Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego
аc tu, quos amicitiae specie fefellit.
Ad quem
persequendum puniendumque — vide, quantum fidei tuae
credam — te ministro uti statui. Obsides, dum hoc
peragis, erunt fratres tui.
Proficiscere in Mediam et
ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer.
Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas.
Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta
erunt, exequi.
Ad Parmeniona quoque epistulas feres,
unam a me, alteram Philotae nomine scriptam.
Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit
a filio inpressum,
cum te viderit, nihil metuet.
Polydamas
tanto liberatus metu inpensius etiam, quam
exigebatur, promittit operam conlaudatusque et
promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica
indultur.
Duo Arabes, quorum interim coniuges ac
liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati
comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis
undecimo die, quo destinaverat, perveniunt. Et
priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas
vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri — praetor hic regius erat — quarta vigilia pervenit.
Redditis deinde litteris constituerunt prima luce
ad Parmenionem coire. Iamque ceteris quoque litteras
regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni
Polydamanta venisse nuntiaverunt. Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex
ageret, avidus — quippe longo intervallo nullam ab
eo epistulam acceperat — Polydamanta requiri iubet.
Deversoria regionis illius magnos recessus habent
amoenosque nemoribus manu consitis:
ea praecipue regum satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in
nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat
imperatum litteris regis, ut occiderent. Agendae autem
rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante
litteras traditas legere coepisset. Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu
laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum
cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas
epistulam a rege scriptam ei tradidit.
Parmenion vinculum
epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Illе
ex ipsis litteris cogniturum esse respondit.
Quibus
Parmenion lectis: Rex,
inquit, expeditionem parat in
Arachosios. Strenuum hominem et numquam
cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria
parcere.
Alteram deinde epistulam Philotae nomine
scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat:
tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum
ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.
Et
armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant,
cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra
perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant.
Illi
armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt
et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes
dedantur, murum circumdatum nemori eversuros
denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos.
Cleander
primores eorum intromitti iubet litterasque regis
scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis
in regem precesque, ut ipsum vindicarent,
continebantur.
Igitur cognita regis voluntate non quidem
indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis
pluribus pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus
ipsis sepelire permitterent, precabantur. Diu id
negatum est Cleandri metu, ne offenderet regem.
Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis
subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit: ad regem caput missum est.
Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari
viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil
magnae rei gesserat. Felicissimo regi et ad omnia
ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis
munia explevit: acer consilio, manu strenuus, carus
principibus, vulgo militum acceptior. Haec inpulerint
illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum
fecerint,
ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus
victus verane dixerit, quae facta probari non poterant,
an falsis tormentorum petierit finem, re quoque
recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his
Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate
coniunctum. Fere idem erant, quos alioqui
rex habuerat invisos. Nam cum experiri vellet
militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum
fide traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque
scripserat, quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque
non ingrata militia.
Ita et agentium gratias et
querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium
laboris per litteras erant questi, hanc seorsus
cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet,
fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus
credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan
— quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant
—, sicut omnia alia felicitas regis excepit.
Nihil illis
ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et
ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis
latere non poterant.
His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape
constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos
iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex
quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum
tectis et commeatibus iuverant.
Quintus dies erat, ut
in eam regionem pervenerat. Cognoscit Satibarzanem,
qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse
rursus in Arios. Itaque contra eum misit Caranum et
Erigyium cum Artabazo et Andronico: eos vi milia
Graecorum peditum, DC equites sequebantur.
Ipse LX
diebus gentem Euergetarum ordinavit magna pecunia
ob egregiam in Cyrum fidem donata.
Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine — scriba
is Darei fuerat — Arachosios, quorum regio ad
Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub
Parmenione fuerat, occurrit. Sex milia Macednum
erant et CC nobiles et v milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis.
Arachosiis datus Menon praetor nn milibus peditum
et DC equitibus in praesidium relictis.
Ipse rex nationem ne finitimis quidem satis notam,
quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intravit. Parapanisadae appellantur, agreste
hominum genus et inter barbaros maxime inconditum.
Locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat.
Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant,
Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere crudo
struunt et, quia sterilis est terra materia in nudo
etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum
fastigium eodem laterculo utuntur. Ceterum structura
latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit.
Ibi foramine relicto superne lumen admittunt. Vites
et arbores, si quae in tanto terrae rigore durare
potuerunt, obruunt penitus: hieme defossae latent, cum
discussa aperire humum coepit, caelo solique
redduntur.
Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu
et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem
feraeve ullius vestigium extet. Obscura caeli verius
umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut,
quae prope sunt, conspici possint.
In hac tum omnis
humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid
malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus,
lassitudinem, desperationem.
Multos exanimavit rigor
insolitus ni vis, multorum adussit pedes, plurimorum
oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis: quippe
in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae cum
moveri desissent, vis frigoris ita adstringebat, ut
rursus ad surgendum coniti non possent.
A
commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium
erat, quam ut ingredi cogerentur: tum demum vitali
calore moto membris aliquis redibat vigor.
Si qui
tuguria barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti
sunt. Sed tanta caligo erat, ut aedificia nulla alia res
quam fumus ostenderet.
Illi numquam ante in terris
suis advena viso cum armatos repente conspicerent,
exanimati metu, quidquid in tuguriis erat, adferebant,
ut corporibus ipsorum parceretur, orantes.
Rex agmen
circumibat pedes, iacentes quosdam erigens et alios,
cum aegre sequerentur, adminiculo corporis sui
excipiens. Nunc ad prima signa, nunc in medio, nunc in
ultimo agmine itineris multiplicato labore aderat.
Tandem ad loca cultiora perventum est commeatuque
largo recreatus exercitus: simul et, qui consequi non
potuerant, in illa castra venerunt.
Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius
dorsum Asiam perpetuo iugo dividit:
hinc simul mare,
quod Ciliciam subit, illinc Caspium fretum et amnem
Araxen nobiliaque regionis Scythicae deserta spectat.
Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur
Caucaso:
a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit Armeniaeque montibus iungitur. Sic inter se iuga velut
serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo
Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in
Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt.
XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo x in circuitu stadia conplectitur, IIII in
altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas
tradidit. Condendae in radicibus montis urbi
sedes electa est. VII milibus subactarum nationum et
praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in nova urbe considere. Hauc quoque Alexandream
incolae appellaverunt.
At Bessus Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum
amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello
consultabat.
Graves mero suas vires extollere, hostium
nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt.
Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus
regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur:
socordia Darei crevisse hostium famam. Occurrisse
enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum
retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ
tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris,
inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum
resistendi occasionem fuerit habiturus.
Sibi placere
in Sogdianos recedere: Oxum amnem velut murum
obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida
auxilia concurrerent.
Venturos autem Chorasmios et
Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem
colentes Scythas: quorum neminem adeo humilem esse,
ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem
aequare.
Conclamant temulenti unam hanc sententiam
salubrem esse: et Bessus circumferri merum largius
iubet debellaturus super mensam Alexandrum.
Erat
in eo convivio Gobares, natione Medus, sed magicae
artis — si modo ars est, non vanissimi cuiusque
ludibrium — magis professione quam scientia celeber,
alioqui moderatus et probus.
Is cum praefatus esset,
scire servo utilius esse parere dicto quam adferre
consilium, cum illos, qui pareant, idem quod ceteros
maneat, qui vero suadeant, proprium subeant periculum:
Bessus eum dicere iussit intrepidum, poculum etiam,
quod habebat in manu, tradidit. Quo accepto Gobares: Natura,
inquit, mortalium hoc quoque nomine prava
et sinistra dici potest, quod in suo quisque negotio
hebetior est quam in alieno. Turbida sunt consilia
eorum, qui sibi suadent. Obstat metus, alias cupiditas,
nonnumquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor: nam in te superbia non cadit. Expertus es utique,
quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere.
Magnum onus sustines capite, regium insigne: hoc aut
moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te
ruet. Consilio, non impetu, opus est.
Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem
timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque
flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut,
qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur.
in His audientium expectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius. In
vestibulo,
inquit, regiae tuae velocissimus consistit
rex: ante ille agmen quam tu mensam istam movebis.
Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina
oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest. Iter utrique commune est, victori tutius.
Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes
est.
Quin validioris occupas gratiam dedisque te,
utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam
hostis habiturus? Alienum habes regnum,
quo facilius eo
careas. Incipias forsitan iustus esse rex, cum ipse
fecerit,
qui tibi et dare potest regnum et eripere.
Consilium habes fidele, quod diutius exequi supervacuum
est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur,
ignavus ne calcari quidem concitari potest.
Bessus et ingenio
et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab
amicis, quo minus occideret eum, — nam strinxerat
quoque acinacem — contineretur. Certe convivio
prosiluit haudquaquam potens mentis. Gobares inter
tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus.
Quae quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius
Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata
fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum
est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt.
Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem,
Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus
transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in
Sogdianis contrahebat.
Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est,
transierat, sed inopia frumenti quoque prope ad famem
ventum erat.
Suco ex sesima expresso haud secus
quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis
quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis
trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur : tritici
nihil aut admodum exiguum reperiebatur. Siros
vocabant barbari, quos ita sedlerter abscondunt, ut, nisi
qui defoderunt, invenire non possint: in his conditae
fruges erant.
In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa
alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera
portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos
perventum est, traxere vitam.
Bactrianae terrae
multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri
fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur,
cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde
partem eiusdem terrae steriles harenae tenent:
squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid
sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum
est, magnorum collium procul species est, omniaque
pristini itineris vestigia intereunt. Itaque, qui
transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum
clarior est noctis umbra quam lux. Ergo interdiu invia
est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt
et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si
quos ille ventus,
qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit. Sed, qua mitior terra est, ingens
hominum equorumque multitudo gignitur. Itaque Bactriani
equites XXX milia expleverant.
Ipsa Bactra, regionis
eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus
amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit
nomen.
Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia
Peloponuesiorum Laconumque defectio — nondum enim
victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius
principia nuntiaturi — et alius praesens terror adfertur,
Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare
Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente
Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur.
Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque.
Transfuga Satibarzartes barbaris praeerat: qui cum
pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset,
in primos ordines adequitavit demptaque galea
inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet,
provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine
habiturum.
Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius,
gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore
nulli iuvenum postferendus. Is galea dempta canitiem
ostentans: Venit,
inquit, dies, quo aut victoria aut
morte honestissima, quales amicos et milites Alexander
habeat, ostendam.
Nec plura elocutus equum in hostem
egit. Crederes imperatum, ut acies utraeque tela
cohiberent: protinus certe recesserunt dato libero
spatio, intenti in eventum non ducum modo, sed
etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi.
Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica
capitis declinatione evitavit atque ipse infestam
sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret. Praecipitatus ex
equo barbarus adhuc tamen repugnabat. Sed illе
extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit.
Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum
hostis adiuvit. Et barbari duce amisso, quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud
inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt.
Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam
securus magno tamen animo defectum eorum tulit,
dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum
persequens copias movit : cui Erigyius barbari caput,
opimum belli decus, praeferens occurrit.
Igitur Bactrianorum regione Artabazo tradita sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat
nocturno itinere exercitum ducens.
Aquarum, ut ante
dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio
bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus
quidem humor existit.
Harenas vapor aestivi solis
accendit: quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam
continenti incendio cuncta torrentur.
Caligo deinde
inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque
non alia quam vasti et profundi aequoris species est.
Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino
frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa
luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet
humorem siccitas:
ora visceraque penitus uruntur.
Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt:
pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis
admoniti praepararant aquam: haec paulisper
repressit sitim, deinde crescente aestu rursus
desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini
oleique erat omnibus, ingerebatur, tantaque dulcedo
bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur.
Graves
deinde avide hausto humore non sustinere arma, non
ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua
defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu
cogerentur egerere.
Anxium regem tantis malis
circumfusi amici, ut meminisset, orabant, animi sui
magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse:
cum
ex iis, qui praecesserant ad capiendum locum castris,
duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis,
quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non
ignorabant, succurrerent. Qui cum in regem incidissent,
alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet
porrigens regi. Ille accipit: percontatus, quibus
aquam portaret, filiis ferre cognoscit. Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito : Nec solus,
inquit,
bibere sustineo nec tam exiguum dividere omnibus
possum: vos currite et liberis vestris, quod propter
illos attulistis, date.
Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere
vespera.
Sed exercitus magna pars non potuerat consequi:
in edito monte ignes iubet fieri, ut ii, qui aegre
sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent,
cos autem, qui primi agminis erant, mature
cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, is
quibuscumque aqua portari posset, аc suis opem ferre.
Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu
extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit,
quam ullo amiserat proelio. At ille thoracem adhuc
indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat excercitus, constitit nec ante ad curandum corpus
recessit, quam praeterierat omne agmen, totamque eam
noctem cum magno animi motu perpetuis vigilas egit.
Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat
nec pons erigi poterat terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum
necessitas subiecerat, init: utres quam plurimos
stramentis refertos dividit.
His incubantes transnavere
amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum
traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in
ulteriore ripa totum exercitum exposuit.
Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi,
cum ea, quae in Sogdianis eveneiant, cognoscit.
Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore
cultus a Besso, sed nullis mentis perfidia mitigari
potest:
quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat,
quia nihil ulli nefastum in Bessum, interfectorem regis
sui, videbatur. Titulus facinori speciosus praeferebatur,
vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.
Namque ut Alexandrum numen Oxum superasse cоgnovit,
Dataphernem et Catanen, quibus a Besso
maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei
adsciscit. Illi promptius adnuunt, quam rogabantur,
adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum
intendunt.
Spitamenes pergit ad Bessum et remotis
arbitris conperisse ait se, insidiari ei Dataphernen et
Catanen, ut vivum Alexandro traderent, agitantes : a
semet occupatos esse et vinctos teneri.
Bessus tanto
merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit,
partim avidus expetendi supplicii adduci eos iubet.
Illi
manibus sua sponte religatis a participibus consilii
trahebantur: quos Bessus truci vultu intuens
consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione
omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem
vinciunt derepto ex capite regni insigni lacerataque veste,
quam e spoliis occisi regis induerat. Ille deos sui
sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo
iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro
propitios,
cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. Multitudo an vindicatura Bessum fuerit,
incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri
fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent.
In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt.
Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis
nongentis fere bina talenta equiti dedit,
pediti terna
denarium milia monitosque, ut liberos generarent,
remisit domum. Ceteris gratiae actae, quod ad reliqua
belli navaturos operam pollicebantur.
Dum Bessum persequitur, perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant:
Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret,
transierant et in ea sede constiterant, quia templum,
quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant.
Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone
degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt
urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum
militarent, convocari iubet.
Vetus odium Milesii
gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, sive
iniuriae sive originis meminisse mallent, liberum de
Branchidis permittit arbitrium.
Variantibus deinde
sententiis se ipsum consideraturum, quid optimum
factu esset, ostendit. Postero die occurrentibus
Branchidis secum procedere iubet, cumque ad urbem
ventum esset, ipse cum expedita manu portam intrat:
phalanx moenia oppidi circumire iussa et dato signo
diripere urbem, proditorum receptaculum, ipsosque ad
unum caedere.
Illi inermes passim trucidantur, nec
aut commercio linguae aut supplicum velamentis
precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem, ut deicerent,
fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne
quod urbis vestigium extaret.
Nemora quoque et
lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut
vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus
linqueretur.
Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata
essent, iusta ultio esse, non crudelitas
videretur: nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne
viderant quidem Miletum, adeo et Xerxi non potuerant
prodere.
Inde processit ad Tanain amnem. Quo perductus
est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni
velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat
collo inserta catena, tam barbaris quam Macedonibus
gratum spectaculum. Tum Spitamenes: Et te,
inquit,
et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini
sui adduxi, eo modo captum, cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus!
existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit et hoc
solacio dignus est!
Alexander multum conlaudato
Spitamene conversus ad Bessum: Cuius,
inquit, ferae
rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere
sustinuisti? Sed huius parricidi i mercedem falso regis
nomine persolvisti tibi.
Ille facinus purgare non ausus
regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam
tradere ipsi posset:
quippe, si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. Et Alexander Oxathren, fratrem
Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius
iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum
mutilatis auribus naribusque sagittis configerent
barbari adservarentque corpus,
ut ne aves quidem contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur:
aves non ab alio quam a Catane posse prohiberi
adicit eximiam eius artem cupiens ostendere: namque
adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet.
Nunc forsitan sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit: tum ingens
visentibus miraculum magnoque honori Catani fuit.
Dona
deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt.
Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo
Dareum occiderat, ipse necaretur.
Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito
agmine egressi a barbaris, qui de proximis
montibus decurrerunt, opprimuntur pluresque capti
sunt quam occisi:
barbari autem captivos prae se
agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum
erant : fundis sagittisque pugnam invadunt.
Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans
sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat
spiculum.
Illum quidem maesti et attoniti Macedones
in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus
ex acie — quippe ex edito monte cuncta
prospexerant —:
itaque postero die misere legatos ad regem.
Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis
magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit.
Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam
ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius : cuius si
auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim
pugnare sacrilegos tantum.
Ceterum se gentem in
fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data
et captivis receptis gentem in deditionem accepit.
Castris inde motis lectica militari ferebatur. Quam
pro se quisque eques pedesque subire certabant:
equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui
muneris id esse censebant, pedites contra, cum saucios
commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi
proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus
esset, querebantur. Rex in tanto utriusque partis
certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem
electionem futuram ratus invicem subire eos iussit.
Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum
est:
LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio
cingitur muro. Mille praesidio urbis relictis proximos
vicos depopulatur atque urit.
Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt,
liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos barbarorum constabat: amis abstinebant
nisi lacessiti, libertatis modico et aequali usu principibus
humiliores pares fecerant. Hos benigne
adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam
quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his, ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent. Eidem
mandatum, ut contemplaretur locorum situm et illos
quoque Scythas, qui super Bosphorum colunt, viseret.
Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat,
claustrum et iam perdomitorum et, quot deinde adire decreverat: sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata
defectio, quae Bactrianos quoque traxit.
milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri
sequebantur. Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus
ei traditus erat Bessus, haud dubius, quin eorum opera a
redigi possent in potestatem, coercendo qui
novaverant res, iussit accersi.
At illi, defectionis, ad quam
coercendam evocabantur, auctores, vulgaverant fama
Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur,
accersi, idque imperatum ipsis non sustinuisse tamen
exequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent.
Non magis Alexandri saevitiam quam Bessi
parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos
metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
Alexander transfugarum defectione conperta Craterum
obsidere Cyropolim iubet: ipse aliam urbem regionis
eiusdem corona capit, signoque, ut puberes
interficerentur, dato reliqui in praedam cessere victoris. Urbs
diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur.
Memaceni, valida gens, obsidionem non ut honestiorem
modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant: ad
quorum pertinaciam mitigandam rex L equites
praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque
inexorabilem animum in devictos ostenderent.
Illi nec
de fide nec de dementia regis ipsos dubitare
respondent equitesque tendere extra munimenta urbis iubent :
hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno
intempesta nocte adorti interfecerunt.
Alexander haud
secus, quam par erat, motus urbem corona circumdedit,
munitiorem, quam ut primo impetu capi posset.
Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit:
ipse ad Craterum pergit Cyropolim, ut ante dictum est,
obsidentem. Statuerat autem parcere urbi conditae a
Cyro : quippe non alium gentium illarum magis
admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse
credebat. Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius
accendit: itaque captam urbem diripi iussit. Deleta
ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et
Perdiccam redit. Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit: quippe et militum promptissimi cecidere et
ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix
eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa
conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe
velut erepto iam eo ingemuit. Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, non dum percurato vulnere
acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira
concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens
nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui
iussit.
Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et
DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes
transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris
urbis eius incluserat se non adeo oppidanis consilium
defectionis adprobantibus: sequi tamen videbantur, quia
prohibere non poterant.
Interim Alexander ad Tanain
amnem redit et, quantum soli occupaverat castris, muro
circumdedit: LX stadiorum urbis murus fuit. Hanc
quoque urbem Alexandriam appellari iussit.
Opus
tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam
munimenta excitata erant, tecta quoque urbis
absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut
suum quisque munus — nam divisum erat — primus
ostenderet.
Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito
pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc
quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam
Alexandri exoleverunt.
At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium
erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis
Macedones condiderant, suis inpositam esse cervicibus,
fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu
misit ad diruendam eam proculque amne submovendas
Macedonum copias.
Bactrianos Tanais ab Scythis,
quos Europaeos vocant, dividit, idem Asiam et
Europam finis interfluit.
Ceterum Scytharum gens haud
procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se
vertit Sarmatarumque, ut quidam credidere, non
finitima, sed pars est.
Recta deinde regione saltum ultra
Istrum iacentem colit, ultima Asiae, qua Bactra sunt,
stringit. Habitant, quae septentrioni propiora sunt:
profundae inde silvae vastaeque solitudines excipiunt.
Rursus quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu
haud disparia sunt primis. Cum hac gente non
provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu
eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et
cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari
iubet. Terrebat eum non hostis, sed iniquitas
temporis: Bactriani defecerant, Scythae etiam lacessebant,
ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat. Ancipiti periculo inplicitus
deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem,
cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere: vix
suos credere non simulari valitudinem. Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium
ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam
addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet.
Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae
portenderentur, referre. Inter haec rex, dum fibris pеcudum explorantur eventus latentium rerum, propius
ipsum considere de industria amicos iubet, ne contentione
vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio
et Craterus et Erigyius erant cum custodibus in
tabernaculum admissi. Discrimen,
inquit, me occupavit
meliore hostium quam meo tempore: sed necessitas
ante rationem est, maxime in bello, quo raro
permittitur tempora eligere.
Defecere Bactriani, in
quorum cervicibus stamus, et, quantum in nobis animi
sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna:
si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti
ad illos, qui defecerunt, revertemur:
si vero Tanaim
transierimus et ubique invictos esse nos Scytharum
pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit
parere etiam Europae victoribus? Fallitur,
qui terminos
gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus.
Unus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam
arma proferimus.
Et quanti aestimandum est, dum
Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea
statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur
diremisse,
una victoria subito committere? At,
hercule, si paulum cessaverimus, in tergis nostris Scythae
haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare
possum us? Multa in nosmetipsos recident, quibus adhuc
vicimus.
Fortuna belli artem victos quoque docet.
Utribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper:
hoc ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt.
Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit,
ceteri expectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod
inferre possumus, accipere cogemur.
Manifesta est
consilii mei ratio: sed, an permissuri sint mihi Macedones
animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus accepi,
non equo vectus sum, non pedibus ingressus. Sed si
me sequi vultis, valeo, amici. Satis virium est ad
toleranda ista: aut, si iam adest vitae meae finis, in quo
tandem opere melius extinguar?
Haec quassa adhuc
voce subdeficiens vix proximis exaudientibus dixerat,
cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere
coeperunt, Erigyius maxime, qui haud sane auctoritate
proficiens apud obstinatum animum superstitionem,
cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo, deos quoque obstare consilio magnumque periculum,
si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio
tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse
significans: haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat.
Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur,
Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit,
intuens eum: Non rex,
inquit, sed privatus clam,
sacrificium ut faceres, mandavi: quid eo portenderetur,
cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit, quem
certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu
suo. Tibi autem, qui sapis, quam potest, denuntio,
ipsi mihi indices, quid ex eis cognoveris, ne possis infitiari
dixisse, quae dixeris.
Ille exanguis attonitoque
similis stabat per metum etiam voce suppressa
tandemque eodem metu stimulante, ne regis expectationem
moraretur: Magni,
inquit, laboris, non inriti
discrimen instare praedixi:
nec me tam ars mea quam benivolentia
tua perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae
video et, quantum in uno te sit, scio: vereor, ne
praesenti fortunae tu sufficere non possis.
Rex iussit eum
confidere felicitati suae: ut alias sibi ait gloriam
concedere deos.
Consultanti inde cum isdem, quonam
modo flumen transirent, supervenit Aristander non alias
laetiora exta vidisse se adfirmans, utique prioribus
longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc
prorsus egregie litatum esse.
Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae
felicitati rerum eius inposuerant labem.
Menedemum,
ut supra dictum est, miserat ad obsidendum
Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem: qui conperto
hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus
excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus.
Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat: ibi
Dahas condidit. Equi binos armatos vehunt, quorum
invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae
ordinem turbant.
Equorum velocitati par est
hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire
iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo
hosti ostendit.
Menedemus undique inclusus, ne nu-
mero quidem par, diu tamen resistit clamitans nihil
aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae
mortis solacium ex hostium caede. Ipsum praevalens
equus vehebat, quo saepius in cuneos barbarorum
effusis habenis evectus magna strage eos fuderat. Sed cum unum omnes peterent, multis vulneribus exanguis
Hypsiclem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum
suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem
anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram.
Hypsicles poterat quidem effugere, sed amisso amico mori statuit. Una erat cura, ne inultus occideret:
itaque subditis calcaribus equo in medios hostis se
inmisit et memorabili edita pugna obrutus telis est.
Quod ubi videre, qui caedi supererant, tumulum paulo
quam cetera editiorem capiunt:
quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit. Cecidere eo proelio
peditum II milia, CCC equites. Quam cladem
Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his, qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.
Ceterum cum
animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum
secessit. Ibi sine arbitris singula animi consulta
pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus
tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus
coniectare poterat,
quanta hominum multitudo esset. Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit
ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum.
Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi,
quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret.
Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant
eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces
deposcunt.
Ille se ratibus equitem phalangemque
transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare
levius armatos.
Plura nec dici res desideravit nec rex
dicere per valitudinem potuit. Ceterum tanta
alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad
xii milia effecta sint.
Iamque ad transeundum omnia
aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per
castra equis vecti nuntiare iubent regi, velle ipsos ad
eum mandata perferre.
Admissi in tabernaculum
iussique considere in vultu regis defixerant oculus: credo,
quis magnitudine corporis animum aestimantibus
moidicus habitus haudquaquam famae par videbatur.
Scythis autem non, ut ceteris barbaris, rudis et
inconditus sensus est: quidam eorum sapientiam quoque capere
dicuntur, quantamcumque gens capit semper armata.
Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum
est, abhorrent forsitan moribus oratoribusque nostris et
tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit
oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet : quae,
utcumque sunt tradita, incorrupta proferemus.
Igitur
unum ex his maximum natu locutum accepimus: Si
di habitum corporis tui aviditati animi parem esse
voluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem,
altera Occidentem contingeres et hoc adsecutus scire
velles, ubi tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque
concupiscis, quae non capis. Ab Europa petis
Asiam, ex Asia transis in Europam: deinde, si
humanum genus omne superaveris,
cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum. Quid?
tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora
extirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat,
altitudinem non metitur. Vide, ne, dum ad cacumen
pervenire contendis,
cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas. Leo quoque aliquando minimarum avium
pabulum fuit, et ferrum robigo consumit. Nihil tam
firmum est, cui periculum non sit etiam ab invalido.
Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam
attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? Nec servire ulli possumus nec
imperare desideramus. Dona nobis data sunt, ne
Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum,
sagitta, hasta, patera. His utimur et cum amicis et adversus
inimicos. Fruges amicis damus boum labore quaesitas, patera cum isdem vinum dis libamus,
inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus. Sic
Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus,
patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At
tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium, quas adisti, latro es. Lydiam
cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos
habes in potestate, Indos petisti: iam etiam ad pecora
nostra avaras et insatiabiles manus porrigis.
Quid
tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt? Primus
omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes,
acrius, quae non habes, cuperes.
Non succurrit tibi,
quam diu circum Bactra haereas? Dum illos subigis,
Sogdiani bellare coeperunt. Bellum tibi ex victoria
nascitur. Nam, ut maior fortiorque sis quam
quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult.
Transi modo Tanain: scies, quam late pateant,
numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra
velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot
nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos
credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et
sequimur et fugimus.
Scytharum solitudines Graecis
etiam proverbiis audio eludi: at nos deserta et
humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros
sequimur.
Proinde fortunam tuam pressis manibus
tene: lubrica est nec invita teneri potest. Salubre
consilium sequens quam praesens tempus ostendit
melius. Inpone felicitati tuae frenos: facilius illam reges.
Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus
et pinnas tantum habet: cum manus porrigit, pinnas
quoque conprehende.
Denique, si deus es, tribuere
mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem
homo es, id quod es, semper esse te cogita. Stultum
est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris.
Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti.
Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares, qui non fecerunt inter se periculum virium.
Quos viceris, amicos tibi esse, cave, credas. Inter
dominum et servum nulla amicitia est: etiam in pace
belli tamen iura servantur. Iurando gratiam Scythas
sancire ne credideris: colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos
invocant: nos religionem in ipsa fide ponimus. Qui non
reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus
est, de cuius benivolentia dubites. Ceterum nos et
Asiae et Europae custodes habebis: Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus, ultra Tanain terras usque ad
Thraciam colimus, Thraciae Macedoniam coniunctam
esse fama fert. Utrumne imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse, considera.
Haec barbarus.
Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet: nam et fortunam, cui confidat, et consilium
suadentium, ne quid temere et audacter faciat,
secuturum. Dimissisque legatis in praeparatas rates
exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in
genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sa-
gittarum.
Post hos, qui tormenta intenderent, stabant
et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis.
Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem
lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant.
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem
vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos
loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti
vehebant, obiectae rates tuebantur.
Ipse rex cum
delectis primus ratem solvit et in ripam dirigi iussit.
Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae
margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates
possent.
Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis
exercitus ingens navigantes terror invaserat:
namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur,
regere non poterant, vacillantesque milites
et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria
turbaverant.
Ne tela quidem conati nisu vibrare
poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem
incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus
in confertos ac temere se offerentes haud frustra
excussa sunt tela.
Barbari quoque ingentem vim
sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum, quod
non pluribus simul spiculis perfnraretur.
Iamque
terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit
et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e
ratibus. Et ut territos recipientesque equos videre,
alacres mutua adhortatione in terram desilire et turbatis
acriter pedem inferre coeperunt. Equitum deinde
turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere
barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti
aptavere se pugnae. Ipse rex, quod vigoris aegro
adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta
cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant.
Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque
alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere
coeperunt. Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium barbari tolerare potuerunt omnesque
effusis habenis — namque equestris acies erat —
capessunt fugam. Quos rex, quamquam vexationem invalidi
corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi
perseveravit. Iamque linquente animo suis praecepit, ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium
tergis inhaererent: ipse exhaustis etiam animi viribus
in castra se recepit ibique substitit. Transierant iam
Liberi Patris terminos, quorum monumenta lapides
erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira
longius provexit: quippe media fere nocte in castra
redierunt multis interfectis, pluribus captis equosque
м et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum
equites LX, pedites C fere, M saucii fuerunt.
Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam
fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos
Scythas esse crediderant: quibus fractis nullam gentem
Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque
Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata
facturam:
moverat eos regis non virtus magis, quam
dementia in devictos Scythas. Quippe captivos omnes
sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum
ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse
certamen.
Benigne igitur exceptis Sacarum legatis
comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem,
aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie
corporis
aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili
par non erat.
Ipse Cratero cum maiore parte
exercitus modicis itineribus sequi iusso adiit Maracanda
urbem. Inde Spitamenes conperto eius adventu
Bactra perfugerat.
Itaque quadriduo rex longum itineris
spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo
Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites
amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et
inferias more patrio dedit.
Iam Craterus cum phalange
subsequi iussus ad regem pervenerat: itaque, ut omnes,
qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias
dividit urique agros et interfici puberes iubet.
Sogdiaua regio maiore ex parte deserta est: octingenta
fere stadia in latitudinem vastae solitudines
tenent.
Ingens spatium rectae regionis est, per quam
amnis — Polytimetum vocant incolae — fertur.
Torrentem eum ripae in tenuem alveum cogunt, deinde
caverna accipit et sub terram rapit.
Cursus abscon-
diti indicium est aquae meantis sonus, cum ipsum
solum, sub quo tantus amnis fluit, ne modico quidem
resudet humore. Ex captivis Sogdianorum ad regem
XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti
erant: qui ubi per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo
canere tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium
quoddam animi ostentare coeperunt. Admiratus
est rex tanta magnitudine animi oppetere mortem
revocari eos iussit,
causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requirens. Illi, si
ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse
respondent: nunc a tanto rege, victore omnium gentium,
maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes
viri voto quoque expeterent,
carminibus sui moris laetitiaque celebrare. Tantam rex admiratus
magnitudinem animi: Quaero,
inquit, an vivere velitis non
inimici mihi, cuius beneficio victuri estis?
Illi
numquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos
hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur
officio. Interrogantique, quo pignore fidem
obligaturi essent, vitam, quam acciperent, pignori futuram
esse dixerunt : reddituros, quandoque repetisset. Nec
promissum fefellerunt. Nam, qui remissi domos erant, fide continuere populares: quattuor inter custodes corporis
retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt.
In Sogdianis Peucolao cum III milibus peditum —
neque enim maiore praesidio indigebat — relicto
Bactra pervenit. Inde Bessum Ecbatana duci iussit
interfecto Dareo poenas capite persoluturum.
Isdem fere
diebus Ptolomaeus et Melanidas peditum IIII milia et
equites м adduxerunt mercede militaturos.
Asander
quoque ex Lycia cum pari numero peditum et D
equitibus venit. Totidem ex Syria Asclepiodorum
sequebantur. Antipater Graecorum VIII milia, in quis DC
equites erant, miserat.
Itaque exercitu aucto ad ea,
quae defectione turbata erant, conponenda processit,
interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad
flumen Oxum perventum est. Hic, quia limum vehit,
turbidus semper, insalubris est potui.
Itaque puteos
miles coeperat fodere, nec tamen humo alte egesta
existebat humor. Tandem in ipso tabernaculo regis
conspectus est fons: quem quia tarde notaverant,
subito extitisse finxerunt, rexque ipse credi voluit, deum
donum id fuisse.
Superatis deinde amnibus Ocho et
Oxo ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI
oppidis condendis electa sedes est, duo ad meridiem
versa, IIII spectantia orientem: modicis inter se spatiis
distabant, ne procul repetendum esset mutuum
auxilium.
Haec omnia sita sunt in editis collibus. Tunc
velut freni domitarum gentium, nunc originis suae
oblita serviunt, quibus imperaverunt.
Et cetera quidem pacaverat rex.
Una erat petra,
quam Ariamazes Sogdianus cum XXX milibus
armatorum obtinebat alimentis ante congestis,
quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in
altitudinem XXX eminet stadia, circuitu C et L
conplectitur: undique abscisa et abrupta semita perangusta
aditur. In medio altitudinis spatio habet specum, cuius
os artum et obscurum est: paulatim deinde ulteriora panduntur, ultima etiam altos recessus habent. Fontes
per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae
per prona montis flumen emittunt. Rex loci
difficultate spectata statuerat inde abire: cupido deinde incessit
animo naturam quoque fatigandi. Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen —
Artabazi hic filius erat — misit ad barbaros, qui
suaderet, ut dederent rupem. Ariamazes loco fretus superbe
multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare
posset, interrogat. Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut adhibitis, cum quibus consultare erat
solitus, indicaret insolentiam barbari eludentis ipsos,
quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte
effecturum, ut crederet Macedones etiam volare. CCC,
inquit, pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes
domi pecora agere consueverant.
Illi praestantes et
levitate corporum et ardore animorum strenue
adducunt. Quos intuens rex: Vobiscum,
inquit, o iuvenes
et mei aequales, urbium invictarum ante me
munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta
emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine
lassitudine vim frigoris sum perpessus. Et mei
documenta vobis dedi et vestra habeo.
Petra, quam
videtis, unum aditum habet, quem barbari obsident, cetera
neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra
spectant.
Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis
aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura
constitua, quo virtus non possit eniti. Experiendo, quae
ceteri desperaverunt, Asiam habemus in potestate.
Evadite
in cacumen: quod cum ceperitis, candidis velis
signum mihi dabitis: ego copiis admotis hostem in nos
a vobis convertam.
Praemium erit ei, qui primus
occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui
proximus ei venerit, eademque ad decem homines
servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam
liberalitatem intueri meam quam voluntatem.
His animis
regem audierunt, ut iam cepisse verticem
viderentur: dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa
defigerent, validosque funes parabant.
Rex circumvectus
petram, qua minime asper аc praeruptus aditus
videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi
iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo
atque hastis armati subire coeperunt.
Ac primo
pedibus ingressi sunt: deinde, ut in praerupta perventum
est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet,
alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum
cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis
insisterent. Diem inter metum laboremque consumpserunt.
Per aspera enisis duriora restabant, et crescere
altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti
devolverentur: mox eadem in se patienda alieni
casus ostendebat exemplum. Per has tamen
difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione
continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.
Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum
periculi instantis obliti in lucem quieverunt: tandemque
velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis
valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos
evolutum notaverunt. Ex quo intellectum, illam hostium
latebram esse. Itaque hastis inposuere, quod
convenerat signum: totoque e numero II et XXX in ascensu
interisse adgnoscunt.
Rex non cupitline magis potiundi
loci quam vice eorum,
quos ad tam manifestum
periculum miserat, sollicitas toto die cacumina montis
intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas
conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit.
Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies,
dubitare cogebat varietas caeli nunc internitente lucis
fulgore, nunc condito. Verum, ut liquidior lux
adparuit caelo, dubitatio exempta est:
vocatumque Cophen,
per quem barbarorum animos temptaverat, mittit ad
eos, qui moneret, nunc saltem salubrius consilium
inirent: sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a
tergo iussit, qui ceperant verticem.
Cophes admissus
suadere coepit Ariamazi petram tradere, gratiam regis
inituro, si tantas res molientem in unius rupis
obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbius
que quam antea locutus abire Cophen iubet:
at is
prensum manu barbarum rogat, ut secum extra specum
prodeat. Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit
et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere
ait milites Alexandri.
Iamque e Macedonum castris
signorum concentus et totius exercitus clamor
audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis
barbaros ad deditionem traxit: quippe occupati metu
paucitatem eorum, qui a tergo erant, aestimare non
poterant.
Itaque Cophen — nam trepidantes reliquerat
— strenue revocant et cum eo XXX principes mittunt,
qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat,
paciscantur.
Ille quamquam verebatur, ne conspecta
iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et
fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus,
nullam se condicionem deditionis accipere respondit.
Ariamazes desperatis magis quam perditis rebus cum
propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in
castra: quos omnis verberibus adfectos sub ipsis
radicibus petrae crucibus iussit adfigi. Multitudo
deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono
data est, Artabazus in petrae regionisque, quae adpo sita esset ei, tutelam relictus.
Alexander maiore fama quam gloria in dicionem
redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae
manus essent, in tres partes divisit exercitum.
Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat, ipse ceteris
praeerat.
Sed non eadem mens omnibus
barbaris fuit: armis quidam subacti, plures ante certamen
imperata fecerunt. Quibus eorum, qui in defectione
perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui.
At
exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus
proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos
Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum,
quae parabantur, ignarus eduxit.
Namque hostis in
silvis — et erant forte campo iunctae — armatum
militem condidit paucis propellentibus pecora, ut
inprovidum ad insidias praeda perduceret. Itaque inconposito
agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus
sequebatur: quem praetergressum silvam, qui in ea
consederant,
ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt. Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est,
qui cum omni equitatu supervenit. Et Massagetae
quidem iam refugerant, Dahae M oppressi sunt: quorum
clade totius regionis finita defectio est.
Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit. Ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum
colentes miserat, cum legatis gentis occurrit.
Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et
Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum
imperata pollicerentur. Scythae petebant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur
adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae
gentis conubio coire pateretur: ipsum regum quoque
regem venturum ad eum pollicebantur. Utraque
legatione benigne audita Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit: quibus adiunctis in regionem,
quae appellatur Bazaira, pervenit.
Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt
maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium
ferarum greges clusi. Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perenuium aquarum fontibus amoenas:
muris nemora cinguntur turresque habent venantium
receptacula.
Quattuor continuis aetatibus intactum saltum
fuisse constabat, cum Alexander cum toto exercitu
ingressus agitari undique feras iussit.
Inter quas cum
leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret,
forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus
Alexandro venabulum obicere ferae coeperat: quo rex
repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam
a Lysimacho leonem interfici posse.
Lysimachus enim
quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem
eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero
usque ad ossa lacerato ad ultimum periculi pervenerat.
Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est,
fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno
vulnere occidit.
Fabulam, quae obiectum leoni a rege
Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra )
diximus, ortam esse crediderim.
Ceterum Macedones,
quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander,
tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes
venaretur aut sine delectis principum atque amicorum.
Ille
IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto
exercitu epulatus est.
Inde Maracanda redi tum est: acceptaque aetatis
excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.
Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem
dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum
capiti regis inminentem gladio amputavit, vetus Philippi
miles multisque bellicis operibus clarus. Et
Larnice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud
secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas
validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. Iamque iter parare in posterum iussus sollemni
et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum
multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui
celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri
bus, qui sentiebant vera memorari. Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere
nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse
iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris
tantae rei gloriam. Illum quidem seditione inter
Macedones milites et Graecos mercennarios orla debilitatum vulnere, quod in ea consternation e acceperat,
iacuisse, non alia re quam simulatione mortis tutiorem:
se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum
sua manu occisos. Quae patrem numquam aequo
animo esse confessum, invitum filio debentem salutem sol
suam. Atque post expeditionem, quam sine eo
fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos
fugatosque hostes: nec adfuisse usquam Philippum.
Laude dignos esse, non qui Samotbracum initia
viserent,
cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos, qui magnitudine rerum fidem antecessissent.
Haec et bis similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant,
maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant,
cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui
infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit
carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset
a rege,
quo significabatur male instituisse Graecos,
quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent:
alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque
rex, cum suspicaretur malignius habitum esse
sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito
audissent.
Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim
maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta
commemorat omnia praesentibus praeferens.
Hinc inter
iuniores senesque orta contentio est. Et rex, velut
patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius,
ingentem iram conceperat.
Ceterum cum animo
videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni
Clitus inponeret, nihil eo remittente magis
exasperabatur.
Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere
audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam
Thesbarum praeferebat excidio non vino modo, sed etiam
animi prava contentione provectus.
Ad ultimum: Si
moriendum,
inquit, est pro te, Clitus est primus: at
cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui
procacissime patris tui memoriae inludunt.
Sogdianam
regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo
indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor
ad feras bestias, praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae
ad me pertinent, transeo. Philippi milites sporn is,
oblitus, nisi hic Atarrhias senex iuniores pugnam
detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum
haesuros fuisse. Quomodo igitur Asiam totam cum
istis iunioribus subegisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in
viros incidisse, te in feminas.
Nihil ex omnibus inconsulte аc temere iactis regem magis moverat quam
Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen
repressit, contentus iussisse, ut convivio excederet. Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius
locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso
datam: hoc enim superbe saepe iactasse.
Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei
cubuerant,
iniectis manibus iurgantes monentesque cоnabantur abducere. Clitus cum abstraheretur, ad
pristinam vinolentiam ira quoque adiecta suo pectore
tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti
praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat.
Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret,
oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius
respondisse dicebat. Iam tantum irae conceperat rex,
quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim
mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis poculis
consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus
esset, intenti. Alexander rapta lancea ex manibus
armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia
furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca
inhibetur.
Medium conplexi et obluctari perseverantem
morabantur, Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam
abstulerant:
ille militum fidem inplorans conprehendi
se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset,
exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati
coirent, iubet.
Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas
genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret
spatiumque potius animo det: omnia postero die
iustius executurum.
Sed clausae erant aures
obstrepente ira: itaque inpotens animi procurrit in regiae
vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in
aditu, quo necesse erat his, qui simul cenaverant, egredi.
Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat: cum
rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce
sceleris, quod parabat, atrocitas.
Et ille iam non suae,
sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire
respondit.
Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque
sanguine adspersus: I nunc,
inquit, ad
Philippum et Parmenionem et Attalum.
Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque
non futura, sed transacta perpendimus. Quippe
rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate
discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione
perspexit.
Videbat tunc inmodice libertate abusum, sed
alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri,
servatorem sui occisum. Detestabile carnificis
ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino
poterat inputari, nefanda caede ultus. Manabat toto
vestibulo cruor paulo ante convivae: vigiles attoniti et
stupentibus similes procul stabant,
liberioremque paenitentiam solitudo eliciebat. Ergo hastam ex corpore
iacentis evolsam retorsit in semet. Iamque admoverat
pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus
extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. Ille
humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili tota personante regia. Laniare deinde os unguibus et
circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem
esse paterentur. Inter has preces tota nox extracta
est. Scrutantemque, num ira deorum ad tantum nefas
actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum stato tempore. Itaque inter
vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam.
Ceterum magis eo movebatur, quod omnium
amicorum animos videbat attonitos: neminem cum ipso
sociare sermonem postea ausurum, vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique.
Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc
cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum
lacrimis obortis: Hanc,
inquit, nutrici meae gratiam
rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium,
a me inter epulas occisus est. Quo nunc se
conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem
solum aequis oculis videre non poterit. Et ego,,
servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram
quidem nutrici sine memoria calamitatis eius
offerre possim!
Et cum finis lacrimis querellisque non
fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex
triduum iacuit inclusus.
Quem ut armigeri corporisque
custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt,
universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus
ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet.
Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum
Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni
rex humari iussisset.
Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem
apud Maracanda consumptis cum parte exercitus
Hephaestionem in regionem Bactrianam misit commeatus
in hiemem paraturum.
Quam Clito ante destinaverat
provinciam, Amyntae dedit: ipse Xenippa pervenit.
Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac
frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas
modo detinet, sed etiam advenas invitat.
Bactrianorum
exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum
fuerat: sed, postquam regem adventare conpertum est,
pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur.
Omnes equites erant etiam in pace latrociniis adsueti: tum
ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae
desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti
Amyntan, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant:
ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis
cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti: quippe
LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et
L saucii facti sunt. Veniam tamen etiam post alteram
defectionem inpetraverunt.
His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca
appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat
Sisimithres duobus ex sua matre filiis genitis: quippe
apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est.
Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimumcogitur, valido munimento saepserat.
Praeterfluebat torrens amnis, terga petra claudebat: hanc
manu perviam incolae fecerant, sed aditu specus
accipit lucem, interiora nisi inlato lumine obscura sunt.
Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias
naturali situ munitas ac valida manu barbari
tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu
adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis
propugnantium plerosque deiecit. Quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram
admovit exercitum. Ceterum interveniebat fluvius
coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique
operis videbatur tam vastam voraginem explere: caedi
tamen arbores et saxa congeri iussit. Ingensque barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat excitatam
molem subito cementes.
Itaque rex ad deditionem
metu posse conpelli ratus Oxarten misit nationis
eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci, ut traderet
petram.
Interim ad augendam formidinem et turres
admovebantur et excussa tormentis tela micabant.
Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato
petiverunt.
At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis
Sisimithren coepit hortari, ut fidem quam vim
Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem
victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis
semet offerret, in suum caput alienam cladem esse
versurum.
Et ipse quidem Sisimithres deditionem non
abnuebat, ceterum mater eademque coniunx morituram
se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem,
barbari animum ad honestiora quam tutiora
converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas
quam apud viros pretium.
Itaque dimisso. internuntio
pacis obsidionem ferre decreverat. Sed cum hostis
vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod
praeceps magis quam necessarium esse credebat,
paenitere eum coepit.
Revocatoque strenue Oxarte
futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus,
ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo
facilius venia illi quoque inpetraretur.
Praemissum
igitur Oxarten cum matre liberisque et totius
cognationis grege sequebatur ne expectato quidem fidei
pignore, quod Oxartes promiserat.
Rex equite prae-
misso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam
ipsius, supervenit et victimis Minervae ac Victoriae
caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam
provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset.
Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit.
Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum
saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum
non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde
agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente.
Rex tamen subinde equos mutans sine
intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes
comitari eum soliti defecerant praeter Philippum: Lysimachi erat frater tum primum adultus et, quod facile
adpareret, indolis rarae. Is pedes, incredibile dictu,
per D stadia vectum regem comitatus est saepe equum
suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur
a rege,
effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se
barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus
cum hoste dimicantem protexit. Sed postquam
barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui
in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae
stipiti se adplicuit. Deinde ne illo quidem adminiculo
sustinente manibus regis exceptus est: inter quas
conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis
dolor excepit.
Erigyius inter claros duces fuerat: quem
extinctum esse paulo ante, quam reverteretur in castra,
cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque
honore celebratum est.
Dahas deinde statuerat petere: ibi namque Spitamenen
esse cognoverat. Sed hanc quoque
expeditionem, ut pleraque alia, fortuna indulgendo ei numquam
fatigata pro absente transegit. Spitamenes uxoris
inmodico amore flagrabat, quam aegre fugam et nova
subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem
trahebat.
Illa malis fatigata identidem muliebres
adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque
Alexandri clementiam expertus placaret, quem effugere
non posset.
Tres adulti erant liberi ex eo geniti: quos
cum pectori patris admovisset, ut saltem eorum
misereri vellet, orabat: et, quo efficaciores essent. preces,
haud procul erat Alexander.
Ille se prodi, non
moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam
primum dedi Alexandro acinacem strinxit percussurus
uxorem,
nisi prohibitus esset fratrum eius occursu.
Ceterum abire e conspectu iubet addito metu mortis, si
se oculis eius obtulisset, et ad desiderium levandum
noctes agere inter pelices coepit.
Sed penitus haerens
amor fastidio praesentium accensus est. Itaque rursus
uni ei deditus orare non destitit, ut tali consilio
abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna
fecisset:
sibi mortem deditione esse leviorem. At illa
purgare se, quod, quae utilia esse censebat,
muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset: de cetero
futuram in viri potestate.
Spitamenes simulato captus
obsequio de die convivium apparari iubet vinoque et
epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur. Quem
ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor,
gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius
abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit.
Eodem comitante, sicuti erat cruenta veste, in
Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro
iubet, esse, quae ex ipsa deberet agnoscere. Ille
protinus barbaram iussit admitti. Quam ut respersam
cruore conspexit,
ratus ad deplorandam contumeliam venisse, dicere, quae vellet, iubet. At illa servum,
quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit.
Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus
scrutantibus, quid occuleret, ostendit.
Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat: ergo rex certior factus, humanum caput
adferre eum, tabernaculo excessit percontatusque, quid
rei sit, illo profitente cognoscit. Variae hinc
cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant.
Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturus moram,
interfectus esset: contra facinus ingens aversabatur,
cum virum optime meritum de ipsa, communium parentem
liberum per insidias interemisset. Vicit tamen
gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit, ut excederet castris, ne licentiae barbarae exemplar in
Graecorum mores et mitia ingenia transferret.
Dahae
Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis
eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille
maxima praesentium curarum parte liberatus convertit
animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a
praetoribus suis avare ac superbe imperabatur.
Ergo Phratapherni
Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit
mandavitque, ut Phradaten, cui succedebat, ad se in
custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto,
substitutus est Stasanor, Arsaces in Mediam missus, ut
Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo
Stameni subiecta est.
His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum
regionem,
quae Gazaca appellatur, aditurus.
Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum
quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino
non sine minis crescentis mali praeteriit,
tertio ab omni
parte caeli emicare fulgura et nunc internitente luce,
nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed
etiam animos terrere coeperunt.
Erat prope continuus
caeli fragor, et passim cadentium fulminum species
visebatur, attonitisque auribus stupens agmen nec
progredi nec consistere audebat:
cum repente imber
grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo
quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec
retinere arma lubrica et rigentes manus poterant nec
ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora,
cum undique tempestatis violentia maior, quam vita
batur, occurreret. Ergo ordinibus solutis per totum
saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius
metu quam labore defetigati prostraverant humi
corpora,
quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admoverant: id
plurimis et adminiculum et suffugium erat. Nec
fallebat ipsos morti locum eligere se, cum inmobilis
vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum
fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali
insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter
tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra
suppresserat. Rex unus tanti mali patiens circumire
milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique,
ut proxima quaeque suffugia occuparent. Nec ulla res
magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore
sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere
erubescebant.
Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit: dolabris enim
silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
Continenti incendio ardere crederes saltum et
vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor
stupentia membra commovit,
paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit. Excepere alios
tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita
necessitas investigaverat, alios castra, quae in humido
quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo
milia militum atque lixarum calonumque pestis illa
consumpsit.
Memoriae proditum est quosdam
adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam
inter se conloquentibus similis esse conspectos durante
adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat.
Forte Macedo gregarius miles seque et arma male
sustentans tamen in castra pervenerat: quo viso rex,
quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat
artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix
compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere.
Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset
exceptus, agnovit. Tandem recepto calore vitali, ut
regiam sedem regemque vidit, territus surgit.
Quem
intuens Alexander: Ecquid intellegis, miles,
inquit,
quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis?
Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi
saluti fuit.
Postero die convocatis amicis copiarumque
ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae
amissa essent, redditurum. Et promisso fides extitit.
Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum 11 milia
adduxit pecoraque et armenta: quae distributa pariter
militem et damno et fame liberaverunt.
Rex gratiam
sibi relatam a Sisimithre perlaetus sex dierum cocta
cibaria ferre milites iussit, Sacas petens. Totam hanc
regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda
Sisimithri dono dat.
Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes, satrapes
nobilis, praeerat, qui se regis potestati fideique
permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius quam, ut
duo ex tribus filiis secum militarent, exegit. Satrapes
etiam eo, qui penes ipsum relinquebatur, tradito
barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat:
id cum multa comitate celebraretur, introduci
xxx nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore
habitus in barbarie raro. Quae quamquam inter
electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se,
maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis
inter obsequia fortunae,
contra quam non satis cauta mortalitas est. Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas
filias virgines, quibus forma praeter Roxanen
conparari nulla potuerat, haud alio animo quam parentis
aspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi
conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et Macedones
conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et
superbiam victoribus detrahi posse. Achillem quoque,
a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse: ne
inferri nefas arbitrentur victi,
matrimonii iure velle iungi. Insperato gaudio elatus pater sermonem eius
excipit, et rex in medio cupiditatis ardore iussit
adferri patrio more panem — hoc erat apud Macedonas
sanctissimum coeuntium pignus —, quem divisum gladio
uterque libabat. Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus
opes, quantulo contenti esse deberent. Hoc
modo rex Asiae et Europae introductam inter
convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva
geniturus, qui victoribus imperaret.
Pudebat amicos super
vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed
post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime
servit, adsentiebantur.
Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne
quid a tergo, quod destinata inpedire posset,
moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi
iussit et ad se armata perduci obsides simul habiturus
et milites.
Craterum autem ad persequendos
Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit: quorum
Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus.
Polypercon quoque regionem, quae Bubacene appellatur,
in dicionem redegit.
Itaque omnibus conpositis
cogitationes in bellum Indicum vertit. Dives regio
habebatur non auro modo, sed gemmis quoque
margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta.
Periti militum res auro et ebore fulgere dicebant:
itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis
argenteas laminas, equis frenos aureos addidit,
loricas quoque alias auro, alias argento adornavit. CXX
milia armatorum erant, quae regem ad id bellum
sequebantur.
Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava
mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo
caelestes honores usurparet, coepit agitare. Iovis filium
non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam
perinde animis imperare posset ac linguis,
iussitque
more Persarum Macedonas venerabundos ipsum
salutare prosternentes humi corpora. Non deerat talia
concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum
regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis
evertit. Nec Macedonum haec erat culpa — nemo
enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit — sed Graecorum, qui professionem honestarum
artium malis conruperant moribus, Agis quidem
Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor,
et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed
etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque
exercituum ducibus a rege inserebantur. Hi tum
caelum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum
et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse
iactabant.
Igitur festo die omni opulentia convivium
exornari iubet,
cui non Macedones modo et Graeci,
principes amicorum, sed etiam hostium nobiles
adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper
epulatus convivio egreditur. Cleo, sicut praeparatum
erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit. Merita dein de percensuit: quibus uno modo referri
gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse,
confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi.
Persas quidem non pie solum, sed etiam
prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et
Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent
secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros
credere, quantum praesens aetas spopondisset. Quodsi
ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium,
prostraturum humi corpus. Debere idem facere ceteros
et in primis sapientia praeditos: ab illis enim
cultus in regem exemplum esse prodendum.
Haud perplexe
in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri
et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus
Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur.
Is tum
silentio facto unum illum intuentibus ceteris: Si rex,
inquit, sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri
tibi desideraretur: ipse enim peteret, ne in
peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu
rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione
contraheres.
Sed quoniam abest, ego tibi pro illo
respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem
fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed
auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus,
semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt.
Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et
vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur
aliquando,
numquam comitatur divinitas.
Herculem modo et Patrem Liberum consecratae
inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii
decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium
amolita natura est, quam in caelum fama perveheret.
Scilicet
ego et tu, Cleo, deos facimus, a nobis divinitatis
suae auctoritatem accepturus est rex. Potentiam tuam
experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere!
Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii
sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu,
quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus
velint nos esse contentos. Non pudet patriae, nee
desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere
a victis. Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus.
Aequis auribus Callisthenes veluti vindex publicae libertatis audiebatur.
Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem,
seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris
externa mutatio. Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae
lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem
misit, ut sermone finito barbaros tantum, cum
intrasset, procumbere suo more paterentur, et paulo post,
quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit. Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super
regem, unum ex iis mento contingentem humum per
ludibrium coepit hortari, ut vehementius id quateret
ad terram, elicuitque iram Alexandri, quam olim animo
capere non poterat. Itaque rex: Tu autem,
inquit, non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse
ludibrio?
Ille nec regem ludibrio nec se contemptu
dignum esse respondit. Tum detractum eum lecto rex
praecipitat in terram et, cum is pronus corruisset:
Videsne,
inquit, idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?
Et tradi eo in custodiam iusso convivium solvit.
Polyperconti quidem postea custodito diu
ignovit: in Callisthenen olim contumacia suspectum
pervicacioris irae fuit.
Cuius explendae matura ob-
venit occasio.
Mos erat, ut supra dictum est,
principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad
munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia.
Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus
eius aedis, in qua rex adquiescebat. Per hos pelices
introducebantur alio aditu, quam quem armati
obsidebant.
Idem acceptos ab agasonibus equos, cum rex
ascensurus esset, admovebant comitabanturque et
venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum
liberalium exculti.
Praecipuus honor habebatur, quod
licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi eos
verberibus nullius potestas praeter ipsum erat.
Haec cоhors
velut seminarium ducum praefectorumque apud
Macedonas fuit: hinc habuere posteri reges, quorum
stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt.
Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum
aprum telo occupasset, quem rex ferire destinaverat,
iussu eius verberibus adfectus est. Quam ignominiam
aegre ferens deflere apud Sostratum coepit.
Ex eadem
cohorte erat Sostratus, amore eius aniens: qui cum
laceratum corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan
olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuvenem
sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit,
ut occidendi regem consilium secum iniret.
Nec puerili
impetu rem executi sunt: quippe sollerter legerunt,
quos in societatem sceleris adsciscerent. Nicostratum,
Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan placuit
adsumi: per hos adiecti sunt Anticles et Aphthonius et
Epimenes.
Ceterum agendae rei haud sane facilis
petebat via: opus erat eadem omnis coniuratos nocte
excubare, ne ab expertibus consilii inpedirentur, forte
autem alius alia nocte excubabat. Itaque in
permutandis stationum vicibus ceteroque apparatu exequendae
rei XXX et duo dies absumpti sunt.
Aderat nox,
qua coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius
documentum tot dies fuerant. Neminem metus spesve
mutaverat: tanta omnibus vel in regem ira vel fides
inter ipsos fuit. Stabant igitur ad fores aedis eius, in
qua rex vescebatur,
ut convivio egressum in cubiculum deducerent. Sed fortuna ipsius simulque epulantium
comitas provexit omnes ad largius vinum: ludi etiam
convivales extraxere tempus nunc laetantibus
coniuratis, quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne
in lucem convivium extraheret. Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere ipsorum post
septimum diem reditura vice, nec sperare poterant in
illud tempus omnibus duraturam fidem. Ceterum cum
iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati
exceperunt regem laeti occasionem exequendi sceleris admotam: cum mulier attonitae, ut creditum est,
mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur
futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam
semet obiecit vultuque et oculis motum praeferens
animi, ut rediret in convivium, monuit. Et ille per a
ludum, bene deos suadere, respondit revocatisque
amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus
extraxit. Iam alii ex cohorte in stationem successerant
ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati
stabant vice officii sui expleta:
adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. Rex benignius
quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora,
quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis
L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice
tamen excubare perseverassent.
Illi tanta spe destituti
domos abeunt. Et ceteri quidem expectabant
stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua
ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive
quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo
Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid
pararetur, aperit.
Omnibus Philotae supplicium in
oculis erat: itaque protinus inicit fratri manum et in
regiam pervenit excitatisque custodibus corporis ad
salutem regis pertinere, quae adferret, adfirmat.
Et
tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi
index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac
Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt.
Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero
аc somno excitant regem. Ille paulatim mente collecta,
quid adferrent, interrogat.
Nec cunctatus Eurylochus
non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia
frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret,
tamen et paenitentiam eius ageret et per se
potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae
decederet, insidias conparatas fuisse, auctores scelesti
consilii esse, quos minime crederet rex.
Tum
Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit.
Callisthenen non ut participem facinoris nominatum
esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus
vituperantium criminantiumque regem faciles aures
praebere. Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum
quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse
Callistbenen, meminisse debere eos iam viros esse: idque
ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse. Rex
animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi,
quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L.
talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus
donat fratremque,
antequam pro salute eius precaretur, restituit, sceleris autem auctores interque eos
Callisthenen vinctos adservari iubet. Quibus in regiam
adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gratis
adquievit.
Postero autem frequens consilium adhibuit,
cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe
Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus,
qui sanguine contigissent reos. Rex introduci
coniuratos praeter Callisthenen iussit: atque, quae agitaverant,
sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus deinde universis eos ipse rex. quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.
Stupentibus
ceteris Hermolaus: Nos vero,
inquit, quoniam, quasi
nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia
non ut ingenuis imperare coepisti,
sed quasi in mancipia dominari.
Primus ex omnibus pater ipsius
Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse
consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem
ultra negat audiendum.
Rex inhibito patre dicere
Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene.
Et Hermolaus: Utor,
inquit, beneficio tuo et dico,
quae nostris malis didici.
Quota pars Macedonum saevitiae
tuae superest? quotus quidem non e vilissimo
sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et
Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet,
vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro
gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt.
Quibus tu
egregiam gratiam rettulisti: alius mensam tuam sanguine
suo adspersit, alius ne simplici quidem morte defunctus
est. Duces exercituum tuorum in eculeum inpositi
Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio
indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras.
Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda
supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti,
subito ab aliis iubes trucidari.
Obstrepunt subinde
cuncti Hermolao, pater super eum strinxerat ferrum
percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege:
quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas
supplicii augentem patienter audirent.
Aegre ergo
coercitis rursus Hermolaus: Quam liberaliter,
inquit,
pueris rudibus ad dicendum agere permittis! at Callisthenis
vox carcere inclusa est, quia solus potest
dicere. Cur еnim non producitur, cum etiam confessi
audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire
metuis ac ne vultum quidem pateris. Atqui nihil eum
fecisse contendo. Sunt hic, qui mecum rem
pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a
iustissimo et patientissimo rege. Haec ergo sunt
Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido
abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum
captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen omnia
tolerare potuimus, antequam nos barbaris dederes et
novo more victores sub iugum mitteres. Persarum te
vestis et disciplina delectant, patrios mores exosus es.
Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus et te transfugam belli iure persequimur. Tu
Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum,
tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante
Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. Miraris, si
liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum
est aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum ?
Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes.
Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre
non possint. De cetero propinquorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris: nos iube duci ut, quod
ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra.
Haec
Hermolaus.
At rex: Quam falsa sint,
inquit, quae iste tradita
a magistro suo dixit,
patientia mea ostendit.
Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse
audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens,
cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie,
qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere
deberet, vellet occidere.
Nuper cum procacius se in
venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis
Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi. Hoc
et oportet fieri et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis
uxores: servis quoque pueros huius aetatis verberare
concedimus.
Haec est saevitia in ipsum mea, quam
inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi
permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim, non
ignaris commemorare supervacuum est.
Hermolao parricidarum
supplicia non probari, cum eadem ipse
meruerit, minime, hercule, admiror. Nam cum Parmenionem
et Philotan laudat, suae servit causae.
Lyncestem
vero Alexandrum quamvis insidiatum capiti meo a
duobus indicibus litterisque suis convictum per
triennium tamen distuli, donec vos postularetis, ut tandem
debito supplicio scelus lueret.
Attalum, antequam rex
essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus
utinam non coegisset me sibi irasci! cuius temerariam
linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam
ille eadem me dicentem tulisset. Regum ducumque
clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum,
qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa
imis confunduntur, vi opus est, ut vim repellamus.
Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse,
qui avaritiam exprobrare ausus sit? Nolo singulos
vestrum excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero. Totum
exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma
habebat, nunc argenteis cubat lectis, mensas auro onerant,
servorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere
non possunt. At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt apud me! Mihi quidem moderationis meae
certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe
impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus
everterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum
solitudinem facerem,
sed ut illos, quos bello subegissem, victoriae meae non paeniteret. Itaque militant
vobiscum, pro imperio vestro sanguinem fundunt, qui
superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio,
in quam gladio inducimur: beneficiorum gratia sempiterna
est. Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides
stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus
habemus, quam capimus. Insatiabilis autem avaritiae
est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit.
Morem
tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim
gentibus esse video, quae non erubescamus imitari: nec
aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut
quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus.
Illud
paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a
me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor.
An
etiam, quid di respondeant, in mea potestate est?
Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas
agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum
esse me credant! Fama enim bella constant, et saepe
etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit.
An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro
argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre
materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne
auro quidem vinci.
Oculos ergo primum eorum
sordida omnia et humilia despectantium capiam et
docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem
terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida,
intercipere voluisti et Macedonas rege adempto
devictis gentibus dedere.
At nunc mones me, ut vestris
parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire,
as quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua
vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum
morem occidendi cum scelestis insontes propinquos
parentesque solvi et profiteor in eodem honore futuros
omnes eos, in quo fuerunt. Nam tuum Callisthenen,
cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci
velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti,
modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te
discipulo magistrum: nunc Olynthio non idem iuris
est.
Post haec consilium dimisit tradique damnatos
hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi,
ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt. Callisthenes quoque tortus interiit, initi
consilii in caput regis innoxius, sed haudquaquam
aulae et adsentantium accommodatus ingenio. Itaque
nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro
excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto
Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam
torserit indicta quidem causa. Quam crudelitatem sera
paenitentia consecuta est.
Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret,
in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior.
India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem,
quam recta regione spatiosa. Quae austrum
accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana
sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte
ortis placidum per campos iter praebent.
Indus
gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud
multum abhorrentes.
Ganges, omnium ab Oriente
fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et
magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde
eum obiectae rupes inclinant ad orientem.
Uterque
Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores
cum magna soli parte exorbet, saxis quoque inpeditus,
quis crebro reverberatur:
ubi mollius solum repperit,
stagnat insulasque molitur.
Acesines eum auget. Ganges
decursurum Iomanen intercipit, magnoque motu amnis
uterque colliditur: quippe Ganges asperum os influenti
obicit, nec repercussae aquae cedunt.
Diardines minus
celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit:
ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam
delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit.
Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis
rigantibus campos carpitur: ea causa est, cur tenues
Reliquias iam sine nomine in mare emittat.
Multis
praeter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus,
quia non adita interfluunt. Ceterum quae
propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is
cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita
alendis frugibus mitia. Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore
solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi
cetera rigent, illic intolerandus aestus existat. Nec,
cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo
adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen: propter quod ignari rubere
aquas credunt.
Terra lini ferax: inde plerisque sunt
vestes. Libri arborum teneri haud secus quam chartae
litterarum notas capiunt. Aves ad imitandum
humanae vocis sonum dociles sunt. Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas
aliis ignotos generat. Elephantorum maior est vis
quam, quos in Africa domitant, et viribus magnitudo
respondet. Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque
lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior
opulentiae causa est, utique postquam vitiorum
commercium vulgavere in exteras gentes. Quippe
aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido
constituit. Ingenia hominum, sicut ubique, apud
illos locorum quoque situs format.
Corpora usque
pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis
vinciunt, lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et
lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas
aut opes eminent.
Capillum pectunt saepius
quam tondent: men tum semper intonsum est, reliquam
oris cutem ad speciem levitatis exaequant.
Regum
tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant,
super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico
conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt
totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus
conplent.
Aurea lectica margaritis circumpendentibus
recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quae
indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque
custodes,
inter quos ramis aves pendent, quas cantu
seriis rebus obstrepere docuerunt.
Regia auratas cоlumnas
habet: totas eas vitis auro caelata percurrit,
aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae
effigies opera distinguant.
Regia adeuntibus patet, cum
capillum pectit atque ornat: tunc responsa
legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis
odoribus inlinuntur pedes.
Venatus maximus labor est
inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum
figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt
maiore nisu quam effectu: quippe telum, cuius in
levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur.
Bre-
viora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est,
elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum
corpora tota contegunt auro. Ac, ne quid perditis
moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur:
separatum a reginae ordine agmen est aequatque hixuriam.
Feminae epulas parant. Ab isdem vinum
ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus.
Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt
patrio carmine noctium invocantes deos.
Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant.
Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se
cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda
valitudo est: expectatam mortem pro dedecore vitae
habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes
recipit. Illi, qui in urbibus publicis muneribus
degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura
praedicere. Nec quem quam admovere leti diem credunt,
cui expectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare
capital est. Menses in quinos denos discripserunt dies,
anni plena spatia servantur. Lunae cursu notant
tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed
cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae
modum dirigunt.
Multa et alia traduntur, quibus morari
ordinem rerum haud sane operae videbatur.
Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium finitimarum
reguli occurrerunt imperata facturi, illum
tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes:
Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse,
ipsum coram adesse cernique.
Rex benigne exceptos
sequi iussit isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum
cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan
cum copiarum parte praemisit ad subigendos,
qui aversarentur imperium, iussitque ad flumen Indum
procedere et nagivia facere, quis in ulteriora
transportari posset exercitus.
Illi, quia plura flumina
superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris
vehi possent rursusque coniungi.
Ipse Cratero cum
phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam
eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem
proximam conpulit.
Iam supervenerat Craterus: itaque,
ut principio terrorem incuteret genti nondum arma
Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur,
munimentis urbis, quam obsidebat, incensis.
Ceterum,
dum obequitat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen
oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta
saevitum est.
Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit.
Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco
positis nocturnum frigus vehementius quam alias
horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis
oblatum est. Caesis quippe silvis flammam
excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra
conprehendit. Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem
late fudere, donec omnia solo aequata sunt. Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum
fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et
Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt. Iamque
rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium,
qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat.
Quorum dubitatione conperta circumsederi tantum eos et
abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis
fatigati dedidere se. A Libero Patre conditos se esse
dicebant: et vera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant: inde
Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum
Patrem esse celatum.
Rex situ montis cognito
ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus
verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant.
Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte
fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri
buxique et myrti in illis rupibus agrestis est silva.
Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae аc vitium folia
decerperent redimitique fronde toto nemore similes
bacchantibus vagarentur.
Vocibus ergo tot milium praesidem
nemoris eius deum adorantium iuga montis vallesque
resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in
omnes se repente vulgasset.
Quippe velut in media
pace per herbas adgestamque frondem prostravere
corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large
ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri
operatum habuit exercitum.
Quis neget eximiam quoque
gloriam saepius fortunae quam virtutis esse
beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero
adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium
ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium
clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes
temulentos comissantesque inter ora hostium
texit.
Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum
est. Deseruerant incolae sedes et in avios
silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit aeque
vasta et destituta incolentium fuga.
Itaque rationem
belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus
simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non
expectaverant hostem,
omni clade perdomiti sunt.
Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque,
quas distribuerat, copias iunxit.
Superato
deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis
opulentae — Beiram incolae vocant — reliquit, ipse ad
Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat,
demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis.
XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ
solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque
ripis aditum ad urbem inpedit. Ad occidentem ac
meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita
natura est, infra quas cavernae et voragines longa
vetustate in altum cavatae iacent,
quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus
urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo
latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos
interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet,
simulque terra hutnore diluta. Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta
tabulata muros et tegebant et pervios fecerant. Haec
munimenta contemplantem Alexandrum consiliique
incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere
nec tormenta aliter muris admovere,
quidam e muro sagitta percussit: et forte in suram incidit telum.
Cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo
vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata
exequebatur. Ceterum cum crus saucium penderet, et
cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis
aegri vitia sentire. Non tamen ante se recepit in
castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet,
edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta
demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo
aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum
ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant.
Iamque
agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque
turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore
intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex
nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque
militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens
vis telorum in propugnatores effusa est.
Praecipue
rudes talium operum terrebant mobiles turres,
tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum
numine agi credebant: pila quoque muralia et
excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire
mortalibus.
Itaque desperata urbis tutela concessere
in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem
patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri.
Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium
feminarum grege aureis pateris vina libantium.
Ipsa genibus
regis parvo filio admoto non veniam modo, sed
etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe
appellata regina est. Et credidere quidam plus formae
quam miserationi datum:
puero quoque certe postea
ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu
missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra
munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit.
Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis
potestatem. Quorum incolae armati petram Aornum
nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra
obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama. vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique
praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus
locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae
esset, aditum se monstraturum esse promittens. LXXX
talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat,
dimisit. Leviter armatis dux datus est Myllinas,
scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent
hostem, in summum iugum placebat evadere. Petra
non, ut pleraeque, modicis ae mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum
erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius
coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt. Radices
eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis
ripis: ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur.
Ad manum silva erat: quam rex ita caedi
iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde
vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam
arborem iecit, clamorque exercitus se, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex
occupavit.
Sic intra septimum diem cavernas expleverant,
cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti.
Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte xxx delegit:
duces his dati sunt Charus et Alexander,
quem rex
nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit.
Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum
regem discrimen subire non placuit,
sed ut signum
tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad
corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in
rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit,
relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur.
Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta
rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste
spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno
exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum
misericordia versa non extinctos, sed semetipsos
deflebant.
Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie
nisi victores redire non possent, ingentia saxa in
subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili
et lubrico gradu praecipites recidebant.
Evaserant
tamen Alexander et Charus, quos cum XXX delectis
praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant: sed
cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi
feriebantur quam vulnerabant.
Ergo Alexander et
nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius
dimicat, confossus undique obruitur.
Quem ut Charus
iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter
ultionem inmemor coepit multosque hasta, quosdam
gladio interemit: sed cum tot unum incesserent manus,
super amici corpus procubuit exanimis.
Haud secus,
quam par erat, promptissimorum iuvenum
ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui
dedit.
Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se rece-
perunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere
cedentibus.
Ceterum Alexander cum statuisset
desistere incepto — quippe nulla spes potiundae
petrae offerebatur —, tamen speciem ostendit in obsidione
perseverantis.
Nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia
cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum
ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati
sunt tympana suo more pulsantes: tertia vero
nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas
accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte
per invia saxa cursuris. Rex Balacro, qui
specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse
desertam.
Tum dato signo, ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique,
tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias
cotes praecipitati occiderunt, plures aliqua membrorum
parte mulcati ab integris deserti sunt. Rex locorum
magis quam hostium victor tamen magnae victoriae speciem sacrificiis et cultu deum fecit. Arae in petra
locatae sunt Minervae Victoriaeque. Ducibus
itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi
promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum
est,
petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela
permissa.
Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris
obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam
conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum
modicis itineribus tradidit,
ipse praegressus per
funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum,
sequentibus se copiis viam fecit.
Indi sive odio ducis
sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti
interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum
detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem
denegavit exemplo.
Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit
omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum
praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea
regione Omphis,
qui patri quoque fuerat auctor dedendi
regnum Alexandra et post mortem parentis legatos
miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet
an privatum opperiri eius adventum.
Permissoque,
ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit.
Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum
frumentum copiis eius admensus, non tamen ei
occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur.
Itaque
venienti obviam cum armato exercitu egressus est,
elephanti quoque per modica intervalla militum agmini
inmixti procul castellorum fecerant speciem.
Ac primo
Alexander non socium, sed hostem adventare credebat
iamque et ipse arma milites capere et equites
discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus
cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse
concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander
quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, vel sua
virtute vel illius fide tutus. Coiere, quod ex utriusque
vultu posset intellegi, amicis animis. Ceterum sine
interprete non poterat conseri sermo: itaque adhibito eo
barbaras occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse, dum per nuntios
daretur fides. Corpus suum et regnum
permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis
quam famam timere perfidiae.
Laetus simplicitate
barbari rex et dexteram,
fidei suae pignus, dedit et regnum restituit. LVI elephanti erant, quos tradidit
Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros
ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque
animis regnantium armentum. Quaerenti Alexandro,
plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium
manu opus esse respondit. Abisares et Porus erant,
sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra
Hydaspen amnem regnabat et belli fortunam, quisquis arma
inferret, experiri decreverat. Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis
suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere
populares sequente nomine imperium, in quemcumque
transiret. Igitur cum per triduum hospitaliter
Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset,
ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus,
praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit.
Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae
is dederat, remisit et M talenta ex praeda, quam
vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento
vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis
cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum
veherent.
Quae liberalitas sicut barbarum
obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E
quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari
se Alexandro dixit, quod saltem in India
repperisset dignum talentis м.
Rex haud oblitus, quam
aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem
occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines
nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.
Postero die legati Abisarae adiere regem: omnia dicioni
eius, ita ut mandatum erat, permittebant
firmataque invicem fide remittuntur ad regem.
Porum
quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse
conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei,
ut Stipendium penderet et in primo suorum finium
aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum
sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset,
sed armatus.
Iam Hydaspen Alexander superare
decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor,
vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur,
opportunum adversus Indos auxilium: quippe plus in
beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat.
Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui
Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est.
Igitur
transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem
Taxili traditio ad amnem Hydaspen pervenit, in cuius
ulteriore ripa Porus consederat transitu prohibiturus
hostem. LXXX et V elephantos obiecerat eximio
corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum
est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent.
Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas
eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae
magnitudinis honestabant.
Par animus robori corporis et,
quanta inter rudes poterat esse, sapientia.
Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam
fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat.
in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam
vada aperiente speciem vasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum
coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et
elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant
pluribus locis undae repercussae. Terribilior facies erat
ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae
horrendo Stridore aures fatigabant. Hinc
amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et
saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant.
Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne
insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes
levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia
conserebantur, et uterque rex parvae rei discrimine
summae experiebatur eventum.
Ceterum in Macedonum
exercitu temeritate atque audacia insignes fuere
Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium
felicitate ad spernendum omne periculum accensi:
quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati
transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat,
multosque Indorum nulla re melius quam audacia
armati interemerunt.
Abire cum gloria poterant, si umquam
temeritas felix inveniret modum: sed dum
supervenientes contemptim et superbe quoque expectant,
circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus
obruti telis sunt.
Qui effugerant hostem, aut impetu
amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna
multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa.
Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem
talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior
ceteris, silvetris eadem et tegendis insidiis apta, fossa
quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse,
non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat
abscondere:
igitur ut a custodia huius opportunitatis
oculos hosfium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis
obequitare iussit procul insula et subinde Indos
clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret.
Per
conplures dies Ptolomaeus id fecit eoque consilio
Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere
simulabat, coegit advertere. Iam extra conspectum
hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae
statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari
ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem
apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. Attalum etiam, aequalem sibi et haud
disparem habitu oris et corporis, utique cum procul
viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem,
ipsum regem illi ripae praesidere nec cogitare de transitu.
Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit incommoda quoque ad bonos eventus
vertente fortuna. Traicere amnem cum ceteris copiis
in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat
averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem
obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit. Obrutique milites nimbo in terram
refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed
tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non
poterat audiri. Deinde momento temporis repressus
est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies
noscitarentur. Terruisset alium obducta nox caelo, cum
ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam
ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.
At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus
dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates,
eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli.
Vacua erat ab hostibus ripa, quae petebatur: quippe
adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Una
ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente
ceterae evadunt, armaque capere milites et ire in ordines
iussit.
Iamque agmen in cornua divisum ipse ducebat, cum
Poro nuntiatur armis virisque ripam obtineri et rerum
adesse discrimen. Ac primo humani ingenii vitio spei
suae indulgens Abisaren belli socium — et ita convenerat
—
adventare credebat. Mox liquidiore luce
aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia
equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum, quas
praemisit, Spitaces, frater ipsius, summa virium in
curribus:
senos viros singuli vehebant, duos clipeatos,
duos sagittarios ab utroque latere dispositos, aurigae
erant ceteri haud sane inermes: quippe iacula conplura,
ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in
hostem ingerebant.
Ceterum vix ullus usus huius
auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum est, imber
violentius quam alias fusus campos lubricos et
inequitabiles fecerat, gravesque et propemodum
inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant.
Contra
Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus
est. Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos:
Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu
hostium emisit.
Iam undique pugna se moverat, cum
ii, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum
rati effusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt.
Anceps id malum utrisque erat. Nam et
Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per
lubrica atque invia inmissi currus excutiebant eos, a
quibus regebantur. Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere
curricula, pauci telis hostium exacti penetravere
ad Pomm acerrime pugnam cientem.
Is, ut dissipatos
tota acie currus vagari sine rectoribus vidit, proximis
amicorum distribuit elephantos. Post eos posuerat pеditem ac sagittarios et tympana pulsare solitos: id pro
cantu tubarum Indis erat, nec strepitu eorum movebantur
olim ad notum sonum auribus mitigatis.
Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur: id
maximum erat bellantibus incitamentum,
et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur. Capitis etiam
sanxerant poenam iis, qui ex acie non rettulissent,
metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam
in religionem venerationemque converso. Macedonas
non beluarum modo,
sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit. Beluae dispositae inter armatos
speciem turrium procul fecerant, ipse Porus humanae
magnitudinis prope modum excesserat: speciem
magnitudini Pori adicere videbatur belua, qua vehebatur,
tantum inter ceteras eminens, quanio aliis ipse praestabat. Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen
Indorum: Tandem,
inquit, par animo meo periculum
video: cum bestiis simul et cum egregiis viris res est.
Intuensque Coenon:
Cum ego,
inquit, Ptolomaeo
Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium
cornu impetum fecero, viderisque me in medio ardore
certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer.
Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, iam
invehemini in mediam aciem et urgebitis frontem.
Hastae
nostrae praelongae et validae non alias magis quam
adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt :
deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite.
Anceps genus auxilii est et in suos acrius furit: in hostem
enim imperio,
in suos pavore agitur.
Haec elocutus
concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat,
invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi a
laevo cornu invehitur.
Phalanx quoque mediam Indorum
aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua
equitem invehi senserat, beluas agi iussit: sed tardum
et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare
non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat
barbarie usus.
Quippe longas et praegraves, nisi prius in
terra statuerunt arcum, haud satis apte et commode
inponunt, tum humo lubrica et ob id inpediente
conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur.
Ergo spreto regis imperio — quod fere fit, ubi
turbatis acrius metus quam dux imperare coepit — totidem
erant imperatores, quot agmina errabant: alius
iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli
circumvehi terga hostium iubebant,
nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu
potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti
ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet.
Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor
non equos modo,
tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae
circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander
Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione
quam communis militem, emisit in beluas.
Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos. Phalanx quoque instare constanter territis
coepit. Sed quidam avidius persecuti beluas in semet
inritavere vulneribus. Obtriti ergo pedibus earum ceteris,
ut parcius instarent, fuere documentum.
Praecipue terribilis ilia facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent.
Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium
elephantos in multum diei varium certamen extraxit,
donec securibus — id namque genus auxilii praeparatum
erat — pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis
adpetebant beluarum manus. Nec quicquam
inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi
supplicii timor omittebat.
Ergo elephanti vulneribus
tandem fatigati suos impetu sternunt, et, qui rexerant
eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur.
Iamque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra
aciem exigebantur,
cum Porus destitutus a pluribus
tela multa ante praeparata in circumfusos ex
elephanto suo coepit ingerere. Multisque eminus vulneratis
expositus ipse ad ictus undique petebatur.
Novem iam
vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque
sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam
excussa tela mittebat.
Nec segnius belua instincta
rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec
rector beluae regem conspexit fluentibus membris
omissisque armis vix compotem mentis.
Tum beluam in
fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius
multis vulneribus confossus deficiensque procubuit
posito magis rege quam effuso.
Itaque, dum equum
mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis,
regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere
coepit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque
se victori.
At ille, quamquam exhaustae erant vires
deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem
excitatus: Agnosco,
inquit, Taxilis fratrem, imperii
regnique sui proditoris,
et telum, quod unum forte non
effluxerat, contorsit in eum: quod per medium pectus
penetravit ad tergum.
Hoc ultimo virtutis opere edito
fugere acrius coepit. Sed elephantus quoque, qui
multa exceperat tela, deficiebat: itaque sistit fugam
peditemque sequenti hosti obiecit. Iam Alexander
consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat
resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum
Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi
ex belua coepit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere
iussit in genua: qui ut se submisit, ceteri quoque —
ita enim instituti erant — demisere corpora in terram.
Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.) Rex
spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet, et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere, cum
belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere
levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo
telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum
Porus inponitur. Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus: Quae,
malum,
inquit, amentia te coegit rerum mearum cognita
fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in
deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?
At ille: Quoniam,
inquit, percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti: neminem me
fortiorem esse censebam. Meas enim noveram vires,
nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit
eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus
tibi.
Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: Quod hic,
inquit, dies tibi suadet,
quo expertus es, quam caduca felicitas esset.
Plus
monendo profecit, quam si precatus esset: quippe
magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna
quidem infractam non misericordia modo, sed etiam
honore excipere dignatus est.
Aegrum curavit haud
secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra
spem omnium in amicorum numerum recepit, mоx
donavit ampliore regno, quam tenuit.
Nec sane
quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit
quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius
tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe
a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem
clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse
vicisset.
Alexander tam memorabili victoria laetus,
qua sibi
Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis
milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli
obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis
virium fuisset, illa dimicatione prostratum: cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione
eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta
esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro
atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum
domos repleturos. Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius
fefellerat, pollicentur operam: dimissisque cum bona spe
navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset,
finem terrarum, mare, inviseret. Multa
materia navalis in proximis montibus erat: quam
caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere
serpentes.
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in
isdem montibus erant. Ceterum hoc nomen beluis inditum
a Graecis: sermonis eius ignari Indi aliud lingua
sua usurpant.
Rex duabus urbibus conditis in utraque
fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces
coronis et M aureis singulos donat: ceteris quoque pro
portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut
navatae operae honos habitus est.
Abisares, qui,
priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum
miserat, rursus alios misit pollicentes, omnia facturum,
quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum
dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut
regnaturum esse captivum.
Cui Alexander nuntiari
iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse
venturum.
Hinc praerapido amne superato ad interiora Indiae
processit.
Silvae erant prope in inmensum spatium
diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis
arboribus umbrosae.
Plerique rami instar ingentium
stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant,
erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis,
sed arboris ex sua radice generatae.
Caeli temperies
salubris: quippe et vim solis umbrae levant et aquae
large manant e fontibus.
Ceterum hic quoque
serpentium magna vis erat squamis fulgorem auri
reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: quippe
morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium
oblatum est. Hinc per deserta ventum est ad
flumen Hyraotim. Iunctum erat flumini nemus
opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens. Castris inde motis oppidum haud
procul positum corona capit obsidibusque acceptis
Stipendium inponit.
Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem
pervenit,
non muro solum, sed etiam palude munitam. Ceterum barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi
occurrerunt: tela aliis hastae, aliis secures erant,
transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere
laborantibus suis vellent. Ac primo insolitum genus
pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur : deinde spreto tam incondito auxilio ab utroque latere
vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. Et
vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius
singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum
amissis in oppidum refugerunt. Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas
saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem
transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem
invictum exercitum et deorum profecto advenisse
memorantes.
Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca
cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni
tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem
conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum
quoque confugerant incolae, duxit.
Oppidani missis,
qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum
parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat
vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam
opem in ipsis esse ducebant.
Sed dum nihil in
commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis
portas hostem recipiunt.
Alexander quamquam belli
auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data
et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra
movit.
Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex
muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in
colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis
simulque vim commemorando ad deditionem eos
conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem
accepit.
Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut
barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus
regitur.
Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt
aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum
cura mandata est. Si quos vitiis insignes aut
aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari
iubent.
Nuptiis coeunt non genere аc nobilitate
coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem
aestimatur in liberis.
Huius gentis oppidum, cui Alexander
admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur.
Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque
se armati ostendebant, dubitabantque Macedones,
deseruissent urbem incolae an fraude se occulerent:
cum
subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis
filiis occurrit multum inter omnes barbaros eminens
corporis specie. Vestis erat auro purpuraque distincta,
quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat
gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant,
pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant. Quo
tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et
gentem suam dedidit.
Nobiles ad venandum canes in
ea regione sunt: latratu abstinere dicuntur, cum viderunt
feram, leonibus maxime infesti. Horum vim ut ostenderet Alexandro, in consaeptum leonem eximiae
magnitudinis iussit emitti et quattuor omnino admoveri
canes. Qui celeriter feram occupaverunt: tum ex iis, qui
adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis
inhaerentis crus avellere et,
quia non sequebatur, ferro amputare coepit. Ne sic quidem pertinacia victa rursus
aliam partem secare institit et inde non segnius
inhaerentem ferro subinde caedere: at ille in vulnere
ferae dentes moribundus quoque infixerat. Tantam in
illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est. Equidem plura
transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de
quibus dubito, nee subducere, quae accepi. Relicto
igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin
processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto.
Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus
suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.
Biduum apud eum substitit rex. Tertio die amnem supe-
rare decreverat transitu difficilem non spatio solum
aquarum, sed etiam saxis inpeditum:
percontatus
igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra
flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit,
excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum,
ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios
eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum
ducentisque peditum obsidentem vias.
Ad hoc
quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem,
elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum —
nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae
dicerentur.
Ille vires quidem gentis et regni haud
falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo
ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem
eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem,
propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae
locum admotum interfecto eo per insidias sub specie
tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris
hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque
popularibus, magis paternae fortunae quam suae
memorem.
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis
iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm
locorum et vim fluminum extimescebat:
relegatos in
ultimum paene rerum humanarum persequi terminum
et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et
insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum
videri sinebat.
Et interdum dubitabat, an Macedones
tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes
facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes
difficultates secuturi essent: abundantes onustosque
praeda magis parta frui velle quam adquirenda fatigari.
Non idem sibi et militibus animi: sese totius orbis
imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum
quemque fructum finito tandem periculo expetere.
Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis
militibus ad hune maxime modum disseruit:
Non ignoro,
milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata: sed non
est inprovisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae
fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten,
quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribiles
fecerant Persae. Nil umquam ad liquidum fama perducitur: omnia illa tradente maiora sunt vero.
Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen
habet nominis quam operis. Modo quis beluas
offerentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis
cetera auditu maiora quam vero sustineri posse credebat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae
debellare potuissent. Creditisne elephantorum greges
maiores esse, quam usquam armentorum sunt, cum et
rarum sit animal nec facile capiatur multo que difficilius
mitigetur? Atqui eadem vanitas copias peditum
equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius
fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis
coercita et in angustiorem alveum elisa torrentes aquas
invehunt, contra spatio alvei segnior cursus est.
Praeterea
in ripa оmnе periculum est, ubi adplicantes
navigia hostis expectat. Ita, quantumcumque flumen
intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in
terram.
Sed omnia ista vera esse fingamus: utrumne
nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret?
Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus
exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt:
tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt.
Quid autem interest, totidem sint, quot Porus habuit,
an in milia, cum uno aut altero vulnerato videritis ceteros
in fugam declinari? Dein paucos aegre et
incommode regunt:
congregata vero tot milia ipsa se
elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles
vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista
contempsi, ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis
gnarus, plus suis quam hostibus periculi inferre.
At enim equitum peditumque multitudo vos commovet!
Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum
inconditam sustinebitis turbam.
Testis adversus
multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis
et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius
campi devictorum a nobis ossibus strati sunt.
Sero
hostium legiones numerare coepistis, postquam
solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per
Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit:
nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia praesto
sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae confido: vestras manus intueor, vestram
virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem praedemque
habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nee hostium exercitus numero: vos modo animos mihi
plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. Non in limine
operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus:
pervenimus ad solis ortum et Oceanum. Nisi obstat
ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt,
maturos fructus per inertiam amittere e manibus.
Maiora sunt periculis praemia: dives eadem et inbellis
est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam
ad praedam. Digni estis, qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni, qui nihil
inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. Per vos
gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis,
perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus
invicem contendimus, oro quaesoque, ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque
vestrum, ne dicam regem, deseratis. Cetera vobis
imperavi: hoc unum debiturus sum. Et is vos rogo, qui
nihil umquam vobis praecepi, quin primus me
periculis obtulerim, qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in manibus meis palmam, qua Herculem
Liberumque Patrem, si invidia afuerit, aequabo. Date
hoc precibus meis et tandem obstinatum silentium
rumpite. Ubi est ille clamor, alacritatis vestrae index?
ubi ille meorum Macedonum vultus? Non agnosco vos,
milites, nec agnosci videor a vobis. Surdas iamdudum
aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor.
Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseverarent:
Nescio quid,
inquit, in vos inprudens deliqui,
quod me ne intueri quidem vultis. In solitudine
mihi videor esse. Nemo respondet, nemo saltem negat.
Quos adloquor? quid autem postulo? Vestram gloriam
et magnitudinem vindicamus. Ubi sunt illi, quorum
certamen paulo ante vidi contendentium, qui
potissimum vulnerati regis corpus exciperent? Desertus,
destitutus sum, hostibus deditus.
Sed solus quoque ire
perseverabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis
gentibus, quarum nomina horretis: inveniam, qui
desertum a vobis sequantur. Scythae Bactrianique erunt
mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri.
Mori
praestat quam precario imperatorem esse. Ite reduces
domos! ite deserto rege ovantes! Ego hic aut vobis
desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam.
Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Expectabant,
ut duces principesque ad regem perferrent
vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non
detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum
illi metu attoniti in terram ora defixerant.
Igitur
primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque
oritur, paulatimque liberius dolor egeri coepit manantibus
lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam versa ne
ipse quidem, quamquam cupiebat, temperare oculis potuerit.
Tandem universa contione effusius flente Соеnus
ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal
accedere significans se loqui velle. Quem ut videre milites detrahentem galeam capiti — ita enim regem
adloqui mos est —, hortari coeperunt, ut causam exercitus
ageret. Tum Coenus: Dii prohibeant,
in quit,
a nobis inpias mentes! Et profecto prohibent: idem
animus est tuis, qui fuit semper, ire, quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare
posteritati tuum nomen. Proinde, si perseveras, inermes
quoque et nudi et exangues, utcumque tibi cordi est,
sequimur vel antecedimus. Sed si audire vis non
fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas, praebe, quaeso, propitias aures imperium
atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque
pergis, secuturis. Vicisti, rex, magnitudine
rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid
mortalitas capere poterat, inplevimus.
Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis omnia nota sunt.
Paene in ultimo mundi fine consistimus. In alium
orbem paras ire et Indiam quaeris Indis quoque
ignotam. Inter feras serpentesque degentes eruere ex
latebris et cubilibus suis expetis,
ut plura, quam sol videt, victoria lustres. Digna prorsus cogitatio animo tuo,
sed altior nostro. Virtus enim tua semper in incremento
erit, nostra vis iam in fine est. Intuere
corpora exanguia, tot perfossa vulneribus, tot cicatricibus
putria. Iam tela hebetia sunt, iam arma deficiunt.
Vestem Persicam induti, quia domestica subvehi non
potest, in externum degeneravimus cultum.
Quoto
cuique lorica est? quis equum habet? Iube quaeri,
quam multos servi ipsorum persecuti sint, quid cuique
supersit ex praeda. Omnium victores omnium inopes
sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta
belli consumpsimus.
Hunc tu pulcherrimum exercitum
nudum obicies beluis? Quarum ut multitudinem augeant
de industria barbari, magnum tamen esse
numerum etiam ex mendacio intellego.
Quodsi adhuc
penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus
vasta est: qua subacta licebit decurrere in illud mare,
quod rebus humanis terminum voluit esse natura.
Cur
circuitu petis gloriam, quae ad manum posita est?
Hic quoque occurrit Oceanus. Nisi mavis errare,
pervenimus, quo tua fortuna ducit.
Haec tecum quam
sine te cum his loqui malui, non uti inirem
circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium
potius quam gemitum murmurantium audires.
Ut
finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum
ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis
appellantium vocibus.
Iamque et alii duces praecipueque
seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat
et auctoritas maior, eadem precabantur.
Ille nee
castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus: itaque inops
consilii desiluit ex tribunali claudique regiam iussit
omnibus praeter adsuetos adire prohibitis.
Biduum irae
datum est: tertio die processit erigique duodecim aras
ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae,
munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque
amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui,
ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans.
Hinc repetens, quae emensus erat, ad flumen
Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus
est: cuius morte ingemuit quidem rex, adiecit tamen
propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam visurus esset. Iam in
aqua classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter
haec Memnon ex Thracia in supplementum equitum
milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia
adduxerat armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat. Quis distributis vetera cremari iussit. Mille
navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia
retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae
per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis summo
in aedificanda classe amborum studio usus. Oppida quoque duo condidit: quorum alterum Nicaeam
appellavit, alterum Bucephala, equi, quem amiserat, memoriae
ac nomini dedicans urbem. Elephantis deinde
et inpedimentis terra sequi iussis secundo amne
defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus pro-
cedens, ut opportunis locis exponi subinde copiae
possent.
Perventum erat in regionem, in qua Hydaspes amnis
Acesini committitur: hinc decurrit in fines Siborum.
Hi de exercitu Herculis maiores suos esse
memorant: aegros relictos esse cepisse sedem, quam ipsi
obtinebant.
Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant,
multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent,
stirpis ostendebant vestigia.
Hinc escensione facta CC et
L stadia excessit depopulatusque regionem oppidum,
caput eius, corona cepit.
XL milia peditum alia gens
in ripa fluminum opposuerat: quae amne superato in
fugam conpulit inclusosque moenibus expugnat.
Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde
urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium
pulsus multos Macedonum amisit. Sed cum in
obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem
subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio
cremant.
Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent,
nova forma pugnae erat: delebant incolae urbem, hostes
defendebant. Adeo etiam naturae iura bellum in
contrarium mutat.
Arx erat oppidi intacta, in qua
praesidium dereliquit. Ipse e*t navigiis circumvectus arcem.
Quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima
munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus
adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur.
Cete-
rum amnium coetus maritimis similes fluctus movet,
multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu
subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem
alveum cogitur. Itaque cum crebri fluctus se
inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt. Sed ministeria eorum
hinc aestu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur.
In oculis omnium duo maiora navigia
submersa sunt: leviora, cum et ipsa nequirent regi, in
ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit, quibus intorta navis obliqua
et gubernaculi inpatiens agebatur. Iam vestem
detraxerat corpori proiecturus semet in flumen, amicique,
ut exciperent eum, haud procul nabant, adparebatque
anceps periculum tam nataturi quam navigare perseverantis: ergo ingenti certamine concitant remos,
quantaque vis humana esse poterat, admota est, ut fluctus,
qui se invehebant, everberarentur. Findi crederes
undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis
erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes.
Ergo aris pro numero fluminum positis sacrificioque
facto XXX stadia processit.
Inde ventum est in regionem Sudracarum
Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum
peditum in armis erant, praeter hos equitum X milia
nongentaeque quadrigae.
At Macedones, qui omni
discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam
integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus
superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis
vocibus regem increpare coeperunt:
Gangen
amnem et, quae ultra essent, coactum transmittere non
tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus
se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum.
Trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium
oculis natura subduxerit. Novis identidem
armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant
fugentque, quod praemium ipsos manere? caliginem ac
tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem
mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum,
inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit.
Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione
advocata docet inbelles esse, quos metuant. Nihil deinde
praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia
emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant.
Concessisse illis metuentibus Gangen et multitudinem
nationum, quae ultra amnem essent: declinasse iter eo,
ubi par gloria, minus periculum esset.
Iam prospicere
se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris: ne
inviderent sibi laudem, quam peteret. Herculis et
Liberi Patris terminos transituros illos, regi suo parvo
inpendio inmortalitatem famae daturos. Paterentur se
ex India redire, non fugere.
Omnis multitudo et maxime
militaris mobilis impetu effertur: ita seditionis non
remedia quam principia maiora sunt. Non alias tam
alacer clamor ab exercitu est redditus: iubent eum
ducere dis secundis aequareque gloria, quos aemularetur.
Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra
movit. Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant ducemque ex natione Sudracarum
spectatae virtutis elegerant: qui sub radicibus montis
castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis
augeret, ostendit, clamore quoque ac sui moris ululatu
identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere cоnatus. Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei
plenus alacres milites arma capere et exire in aciem
iubet. Sed — haud traditur, metune an oborta
seditione inter ipsos — subito profugerunt barbari certe
et avios montes et inpeditos occupaverunt. Quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit.
Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in
quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium
quam armorum. Iam admovebat rex, cum vates
monere eum coepit,
ne committeret aut certe differret obsidionem: vitae eius periculum ostendi. Rex
Demophontem — is namque vates erat — intuens: Si
quis,
inquit, te arti tuae intentum et exta
spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac
molestus videri tibi possit.
Et cum ille ita prorsus futurum respondisset: Censesne,
inquit, tantas res,
non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse
maius inpedimentum quam vatem superstitione captum?
Nec diutius,
quam respondit, moratus admoveri iubet
scalas cunctantibusque ceteris evadit in murum.
Augusta muri corona erat: non pinnae sicut alibi
fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta
transitum saepserat.
Itaque rex haerebat magis quam
stabat in margine clipeo undique incidentia tela
propulsans:
nam ipse eminus ex turribus petebatur, nec
subire milites poterant, quia superne vi telorum
obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi
pudor vicit: quippe cernebant cunctatione sua dedi
hostibus regem.
Sed festinando morabantur auxilia. Nam
dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas:
quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis
fefellerunt.
Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.
Iamque laevam, qua
clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus
amicis, ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi: cum
illе rem ausus est incredibilem atque inauditam
multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae
insignem.
Namque in urbem hostium plenam praecipiti
saltu semet ipse inmisit. cum vix sperare posset
dimicantem certe et non inultum esse moriturum: quippe,
antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus
Sed forte ita libraverat corpus,
ut se pedibus
exciperet: itaque stans init pugnam. Et, ne circumiri
posset, fortuna providerat.
Vetusta arbor haud procul
muro ramos multa fronde vestitos, velut de industria
regem protegentes, obiecerat: huius spatioso stipiti
corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex
adverso ingerebantur, excipiens. Nam cum comminus
unum procul tot manas peterent, nemo tamen auderet
propius accedere, missilia ramis plura quam clipeo incidebant.
Pugnabat pro rege primum celebrati
nominas fama,
deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis
adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo,
iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore
gravata genua succiderant. Itaque contemptim et
incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes
procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum
animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant. Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum
poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam — namque Indis, ut antea diximus,
huius magnitudinis sagittae erant — ita excussit, ut
per thoracem paulum super latus dextrum infigeret.
Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit
arma moribundo similis adeoque resolutus,
ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque
ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio
accurrit. Quem ut inicere corpori suo manus sensit,
credo, ultimi dedecoris indignitate commotus
linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subrecto mucrone hausit. Iacebant circa regem tria corpora
procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam
ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur,
clipeo se adlevare conatus est et,
postquam ad
conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos
conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem
potens corporis rursus in genua procumbit manu
provocans hostes, si quis congredi auderet.
Tandem Peucestes
per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus
muri vestigia persequens regis supervenit.
Quo
conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis
solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus
excepit. Subinde Timaeus et paulo post Leonnatus, huic
Aristonus supervenit.
Indi quoque, cum intra moenia
regem esse conperissent, omissis ceteris illuc
concurrerunt urgebantque protegentes eum. E quibus
Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque
edita pugna cecidit:
Peucestes quoque tribus
iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem
tuebabatur: Leonnatus, dum avide ruentes barbaros
submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante
regis pedes.
Iam et Peucestes vulneribus fatigatus
submiserat clipeum: in Aristono spes ultima haerebat.
Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra
sustinere non poterat.
Inter haec ad Macedonas regem
cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos
incitavit. Namque periculi omnis inmemores dolabris
perfregere murum et, qua moliti erant aditum,
inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam
congredi ausos ceciderunt.
Non senibus, non feminis, non
infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo
vulneratum regem esse credebant. Tandemque internecione
hostium iustae irae parentatum est. Ptolomaeum, qui
postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est
Clitarchus et Timagenes, sed ipse scilicet gloriae suae
non refragatus afuisse se missum in expeditionem memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum
monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas
fuit.
Rege in tabernaculum relato medici lignum
sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur,
abscidunt. Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi
posse quam, ut secando vulnus augerent.
Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet,
verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse
in viscera videbatur. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus
admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae
curationis recideret eventus. Lacrimantem eum ae
metu et sollicitudine propemodum exanguem rex
conspexerat: Quid,
inquit, quodve tempus expectas et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum
liberas? An times, ne reus sis, cum insanabile vulnus
acceperim?
At Critobulus tandem vel finito vel
dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum
praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corpo-
ris motum noxium fore.
Rex cum adfirmasset nihil
opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum
erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto
latius vulnere et spiculo evolso ingens vis sanguinis
manare coepit linquique animo rex et caligine oculis
offusa velut moribundus extendi.
Cumque profluvium
medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque
plorátus amicorum oritur regem expirasse credentium.
Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit
et circumstantes coepit agnoscere.
Toto eo die ac
nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam
obsedit confessus omnes unius spiritu vivere. Nec prius
recesserunt, quam conpertum est somno paulisper
adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra
rettulerunt.
Rex VII diebus curato vulnere necdum obducta cicatrice,
cum audisset convaluisse apud barbaros famam
mortis suae, duobus navigiis iunctis statui in medium
undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se
ostenderet perisse credentibus, conspectusque ab
incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit.
Secundo deinde
amne defluxit aliquantum intervalli a
cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc
necessaria pulsu remorum inpediretur.
Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit
in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento
et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam
et ad militum requiem.
Mos erat principibus
amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium,
quotiens adversa regi valitudo incidisset: hoc tum quoque
more servato universi cubiculum eius intrant. Ille
sollicitas, ne quid novi adferrent, quia simul venerant,
percontatur, num hostium recens nuntiaretur adventus.
At Craterus, cui mandatum erat, ut amicorum preces
perferret ad eum:
Credisne,
inquit, adventu magis
hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse
quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis?
Quantalibet vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat
armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat: tu nos praestabis invictos.
Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac
sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide
manifestis periculis offeras corpus oblitus tot civium
animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest? Eo pervenimus auspicium
atque imperium secuti tuum, unde nisi te reduce nulli
ad penates suos iter est. Quodsi adhuc de Persidis
regno cum Dareo dimicares, etsi nemo vellet, tamen
ne admirari quidem posset tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae: nam ubi paria sunt
periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus
est et adversis solacium maius. Tuo vero capite
ignobilem vicum emi, quis ferat non tuorum modo
militum,
sed ullius gentis barbarae civis, qui tuam magnitudinem novit? Horret animus cogitationem rei, quam
paulo ante vidimus. Eloqui timeo invicti corporis
spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum
misericors in nos fortuna servasset.
Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non
potuimus persequi. Universos licet milites ignominia
notes, nemo recusabit luere id, quod ne admitteret,
praestare non potuit. Patere nos, quaeso, alio modo
esse viles tibi.
Quocumque iusseris, ibimus. Obscura
pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus: temet
ipsum ad ea serva, quae magnitudinem tuam capiunt.
Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec
quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit
ostendi.
Eadem fere Ptolomaeus et similia his
ceteri. Iamque confusis vocibus flentes eum orabant,
ut tandem ex satietate laudi modum faceret ac saluti
suae id est publicae parceret.
Grata erat regi pietas
amicorum: itaque singulos familiarius amplexus considere
iubet altiusque sermone repetito:
Vobis
quidem,
inquit, o fidissimi piissimique civium atque
amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine,
quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod
a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus
atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit
numquam mihi vi tam meam fuisse tam caram, quam
esse coepit, ut vobis diu frui possim.
Ceterum non
eadem est cogitatio eorum, qui pro me mori optant,
et mea, qui pridem hanc benivolentiam vestram virtute
meruisse me iudico. Vos enim diuturnum
fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere
cupiatis: ego me metior non aetatis spatio, sed gloriae.
Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae
terminos per otium corporis expectare obscuram et
ignobilem senectutem. Quamquam ne pigri quidem sibi fata
disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui
non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae
bene conputo, diu vixi. Orsus a Macedonia
imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi,
Triballis Maedisque imperito, Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud
procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam,
alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Europae
terminos momento unius horae transivi. Victor
utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in
excolenda gloria,
cui me uni devovi, posse cessare? Ego
vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum
orbis esse me credam. Dabo nobilitatem
ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui
mihi, si fors ita feret, pulchrum est: ea stirpe sum
genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam
optare. Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras,
quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in
potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam
aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit?
Di faveant, maiora adhuc restant. Sed ita nostra
erunt, quae nondum adiimus, si nihil parvum
duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me
ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate
securum: belli Martisque discrimen inpavidus subibo.
Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium
manus saepe evitavit, suorum effugere non valuit.
Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a
suis quam ab hoste interemptos numerabitis.
Ceterum,
quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae
occasio oblata est, mihi maximus laborum
atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater
inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc,
si licuerit, ipse praestabo: hoc, si me praeceperit
fatum, vos mandasse me mementote.
Ac tum quidem
amicos dimisit. Ceterum per conplures dies ibi stativa
habuit.
Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper
in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter
ipsos seditione defecerant non tam Alexandro infensi
quam metu supplicii.
Quippe occisis quibusdam
popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt
et Bactriana arce, quae quasi tuta neglegentius
adservata erat, occupata barbaros quoque in societatem
defectionis inpulerant.
Athenodorus erat princeps eorum,
qui regis quoque nomen adsumpserat non tam imperii
cupidine quam in patriam revertendi cum iis, qui
auctoritatem ipsius sequebantur. Huic Biton quidam
nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus
conparavit insidias invitatumque ad epulas per Boxum
quendam Bactrianum in convivio occidit. Postero die
contione advocata Bito nitro insidiatum sibi Athenodorum plerisque persuaserat: sed aliis suspecta erat
fraus Bitonis, et paulatim in plures coepit manare
suspicio. Itaque Graeci milites arma capiunt occisuri
Bitonem, si daretur occasio: ceterum principes eorum
iram multitudinis mitigaverunt. Praeter spem suam Biton praesenti periculo ereptus paulo post est
insidiatus auctoribus salutis suae. Cuius dolo cognito et
ipsum conprehenderunt et Boxum. Ceterum Boxum
protinus placuit interfici, Bitonem etiam per cruciatum
necari. Iamque corpori tormenta admovebantur, cum Graeci — incertum, ob quam causam — lymphatis
similes ad arma discurrunt. Quorum fremitu exaudito,
qui torquere Bitonem iussi erant, omisere veriti, ne id
facere tumultuantium vociferatione prohiberentur. Illе,
sicut nudatus erat, pervenit ad Graecos, et miserabilis facies supplicio destinati in diversum animos repente
mutavit, dimittique eum iusserunt. Hoc modo poena
bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege
attributas reliquerunt, revertit in patriam. Haec circa Bactra
et Scytharum terminos gesta.
Interim regem duarum gentium,
de quibus ante
dictum est, C legati adeunt. Omnes curru vehebantur
eximia magnitudine corporum, decoro habitu: lineae
vestes in texto auro purpuraque distinctae.
Ei se dedere
ipsos, urbes agrosque referebant, per tot aetates
inviolatam libertatem illius primum fidei dicionique
permissuros: deos sibi deditionis auctores, non metum:
quippe intactis viribus iugum excipere. Rex coasilio
habito deditos in fidem accepit stipendio, quod Arachosiis
utraque natio pensitabat, inposito: praeterea
milia et D equites imperat. Et omnia oboedienter a
barbaris facta.
Invitatis deinde ad epulas legatis
gentium regulisque exornari convivium iussit. C aurei
lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat
aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut
apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova
inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis
vitiis in illo convivio ostendens.
Intererat epulis
Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis et ob eximiam virtutem
virium iam et regi pernotus et gratus. In vidi
malignique increpabant per seria et ludum saginati
corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium
imirent, oleo madentem praeparare ventrem epulis.
Eadem
igitur in convivio Corratas Macedo iam temulentus
exit probrare ei coepit et postulare, ut, si vir esset, postero
die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua
temeritate vel de illius ignavia iudicaturum.
Et a
Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam
accepta condicio est. Ac postero die rex, cum etiam
acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat,
destinata exequi passus est. Ingens vis militum,
inter quos erant Graeci, Dioxippo studebant. Macedo
iusta arma sumpserat, aereum clipeum hastamque — sarisam vocant — laeva tenens, dextera lanceam
gladioque cinctus, velut cum pluribus simul dimicaturus:
Dioxippus oleo nitens et coronatus laeva
puniceum amiculum, dextra validum nodosumque stipitem
praeferebat. Ea ipsa res omnium animos expectatione suspenderat: quippe armato congredi nudum dementia,
non temeritas videbatur. Igitur Macedo, haud dubius
eminus interfici posse, lanceam emisit. Quam
Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset,
antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit. Amisso utroque telo
Macedo gladium coeperat stringere, cum occupatum
conplexu pedibus repente subductis Dioxippus arietavit in
terram ereptoque gladio pedem super cervicem iacenti
inposuit stipitem intentans elisurusque eo victum,
ni prohibitus esset a rege. Tristis spectaculi eventus non
Macedonibus modo, sed etiam Alexandro fuit, maxime
quia barbari adfuerant: quippe celebratam Macedonum
fortitudinem ad ludibrium recidisse querebatur. Hinc
ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures. Et post paucos dies inter epulas aureum
poculum ex conposito subducitur, ministrique, quasi amisissent,
quod amoverant, regem adeunt. Saepe minus est
constantiae in rubore, quam in culpa: coniectum
oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non
potuit et, cum excessisset convivio, litteris conscriptis,
quae regi redderentur, ferro se interemit.
Graviter
mortem eius tulit rex existimans indignationis esse,
non paenitentiae testem, utique postquam falso
insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
Indorum legati dimissi domos paucis post diebus
cum donis revertuntur. CCC erant equites, MXXX
currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis
aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C
leonesque rarae magnitudinis et tigres,
utrumque
animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque
ingentium pelles et dorsa testudinum.
Cratero deinde
imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse
navigaturus, copias duceret: eos autem, qui comitari
eum solebant, inponit in naves et in fines Mallorum
secundo amne devehitur.
Inde Sambagras adiit, validam Indiae gentem, quae
populi, non regum imperio regebatur. LX milia
peditum habebant, equitum VI milia: has copias currus D
sequebantur. in duces spectatos virtute bellica
elegerant.
At, qui in agris erant proximis flumini —
frequentes autem vicos maxime in ripa habebant — ut
videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis
constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova
facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem,
celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque
nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant.
Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currant
furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia
non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut
legatos mitterent gentem dedituros.
His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto
die pervenit. Nihilo plus animi his fuit, quam ceteris
fuerat. Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur,
intravit. Hic de Teriolte satrape, quem
Parapanisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit
multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici
iussit. Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii
donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis
urbi eorum praesidium inposuit.
Inde per silvas ad asperam Indiae gentem,
perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander
tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit. Et
Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de
condicione deditionis misit ad regem. Sed antequam
adirent eum, duae turres cum ingenti fragore prociderant: per quarum ruinas Macedones evasere in
arcem. Qua capta Porticanus cum paucis repugnans
occiditur.
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis
Sambi regis fines ingressus
est multisque oppidis in
fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo
cepit.
Barbarie simile monstri visum est rudibus
militarium operum: quippe in media ferme urbe armati
terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio
facto.
LXXX milia Indorum in ea regione caesa
Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona
venisse.
Rursus Musicani defecerunt: ad quos
opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis
eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo
Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo
classem expectare se iusserat, repetit.
Quarto deinde die secundo amne pervenit ad
oppidum, quod in regno imo erat Sambi. Nuper se ille
dediderat, sed oppidani detrectabant imperium et
clauserant portas.
Quorum paucitate contempta rex D
Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes
elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si
fugere eos crederet.
Agriani, sicut imperatum erat, lacessito
hoste subito terga verterunt: quos barbari effuse
sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt.
Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC
caesi sunt, м capti, ceteri moenibus urbis inclusi.
Sed
non ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque
fuit: quippe barbari veneno tinxerant gladios. Itaque
saucii subinde expirabant, nec causa tam strenuae
mortis excogitan poterat a medicis, cum etiam leves
plagae insanabiles essent.
Barbari autem speraverant in-
cautum et temerarium regem excipi posse. Sed forte
inter promptissimos dimicans intactus evaserat.
Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius,
sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis
sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice
eius ortum constabat. Idem corporis custos
promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae
maior et clarior: modico civilique cultu, liberalis
inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat. Ob haec regi an popularibus carior esset,
dubitari poterat: tum certe primum expertus suorum animos,
adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo
periculo Macedones ominati esse videantur. Quippe
non levior illis Ptolomaei fuit cura quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo
adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri.
In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est
somnus. Ex quo excitatus per quietem vidisse se
exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset: colorem
quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset,
adfirmans. Inventam deinde — quippe a multis simul
erat requisita — vulneri inposuit, protinusque dolore
finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est. Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque
dediderunt.
Hinc in proximam gentem Patalium perventum est.
Rex erat Soeris, qui urbe deserta in montes
profugerat:
itaque Alexander oppido potitur agrosque
populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum
armentorumque, magna vis reperta frumenti.
Ducibus
deinde sumptis amnis peritis defluxit ad insulam medio
ferme alveo enatam.
Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius
adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios. Nec
repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique
terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto
caput suum totque fortissimorum virorum salutem
permittere:
navigabant ergo omnium, per quae ferebantur,
ignari. Quantum inde abesset mare, quae gentes
colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum
navium esset, anceps et caeca aestimatio
augurabatur: unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas.
Iam CCCC stadia processerant, cum gubernatores
agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi
Oceanum abesse indicant regi.
Laetus ille hortari
nauticos coepit, incumberent remis: adesse finem
laboris omnibus votis expetitum: iam nihil gloriae deesse,
nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine
sanguine oram terrae ab illis capi: ne naturam quidem
longius posse procedere: brevi incognita nisi inmortalibus
esse visuros.
Paucos tamen navigio emisit in
ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora
nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria
tandem latentes repperere.
Qui interrogati, quam procul
abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama
quidem accepisse: ceterum tertio die perveniri posse
ad aquam amaram, quae corrumperet dulcem. Intellectum
est mare destinari ab ignaris naturae eius.
Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo
quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat :
ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini
subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas.
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo
lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant
classem et ad commeatus petendos discurrunt,
securi casus eius, qui supervenit ignaris. Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit
et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde
vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur.
quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia
cernere videbantur, identidem intumescens mare et in
campos paulo ante siccos descendere superfusum.
Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui
expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo a
attoniti recurrunt. Sed in tumultu festinatio quoque
tarda est. Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos
aptari prohibebant, consederant, quidam enavigare
properantes, sed non expectatis, qui simul esse debebant,
clauda et inhabilia navigia languide moliebantur, aliae a
navium inconsulte ruentes non receperant: pariterque
et multitudo et paucitas festinantes morabatur. Clamor
hinc expectare, hinc ire iubentium dissonaeque voces
numquam idem atque unum tendentium non oculorum
modo usum, sed etiam aurium abstulerant.
Ne in
gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec
exaudiri vox a tumultuantibus poterat nec imperium
a territis inconpositisque servari.
Ergo conlidi inter
se naves abstergerique invicem remi et alii aliorum
navigia urgere coeperunt. Crederes non unius
exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen.
Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a
sequentibus, qui antecedentes turbaverant: iurgantium ira
perveniebat etiam ad manus.
Iamque aestus totos circa
flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat
eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi
omissis navigiis enare properant.
Dispersa classis
partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles,
partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae
fastigium occupaverant undae: cum subito novus et
pristino maior terror incutitur.
Reciprocari coepit
mare magno tractu aquis in suum fretum
recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas.
Igitur destituta navigia alia praecipitantur in
proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi
sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque
fragmentis.
Miles nec egredi in terram nec in nave
subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae
sequerentur, expectans. Vix, quae perpetiebantur,
videre ipsos credebant, in sicco naufragia, in amni mare.
Nec finis malorum: quippe aestum paulo post mare
relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et
ultima sibimet ominabantur. Beluae quoque fluctibus
destitutae terribiles vagabantur.
Iamque nox
adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine
adfecerat. Non tamen invictum animum curae
obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare
sensissent, praecederent. Navigia quoque et
lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet
paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset.
Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta celeriter et equites ingenti cursu refugere et
secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu
subeuntibus coepit levare navigia, mox totis campis inundatis
etiam inpulit classem. Plaususque militum
nauticorumque insperatam salutem inmodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Unde
tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset,
quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo
imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant.
Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum
occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit
evectusque os eius CCCC stadia processit in mare
tandem voti sui compos. Praesidibusque et maris et
locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.
Hinc adversum flumen subit classis et altero die
adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita
natura plerosque decepit temere ingressos aquam. Quippe
scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in
alios vulgatum est. Oleum remedio fuit. Leonnato
deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri
itinere ducturus exercitum videbatur — quippe sicca erat
regio —, ipse cum copiis subsistit vernum tempus
expectans.
Interim et urbes plerasque condidit et
Nearcho atque Onesicrito nauticae rei peritis imperavit,
ut validissimas navium deducerent in Oceanum
progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent:
vel eodem amne vel Euphrate subire eos posse, cum
reverti ad se vellent.
Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles
videbantur, crematis terra ducebat exercitum.
Nonis
castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in
Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus
concilio habito dedidit se, nec quicquam deditis praeter
commeatus imperatum est.
Quinto hinc die venit ad
flumen: Arabum incolae appellant. Regio deserta et
aquarum inops excipit: quam emensus in Horitas
transit. Ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni
tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque
partitus est.
Tria simul agmina populabantur Indos,
magnaeque praedae actae sunt: maritimos Ptolomaeus,
ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant.
In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt
in eam Arachosii.
Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque
regionem late tenent ac ne cum finitimis quidem
ullo commercii iure miscentur.
Ipsa solitudo
natura quoque inmitia efferavit ingenia: prominent
ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt.
Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt.
Ferarum pellibus tecti piscibus sole duratis et maiorum
quoque beluarum,
quas fluctus eiecit, carne vescuntur. Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam,
deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices
palmarum — namque sola ea arbor gignitur — ubique
rimantes. Et cum haec quoque alimenta
defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant. Et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia
de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant,
cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta
est. Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc
itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant:
manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat.
Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam
cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri sequi poterant:
quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris
festinando praeciperent. Igitur, qui defecerant, notos
ignotosque, ut adlevarentur, orabant: sed nec iumenta
erant, quibus excipi possent, et miles vix arma
portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo saepius revocati ne respicere quidem suos
sustinebant misericordia in formidinem versa. Illi
relicti deos testes et sacra communia regisque
inplorabant opem, cumque frustra surdas aures fatigarent, in
rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque
ipsis amicos et contubernales precabantur.
Rex
dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis
ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen,
misit; qui iuberet camelis cocta cibaria adferri, aliosque
finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis
suae fecit.
Nec cessatum est ab his. Itaque fame
dumtaxat vindicatus exercitus tandem in Cedrosiae
fines perducitur. Omnium rerum solo fertili regio est:
in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete
firmare! Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum
cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum
prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit
Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem
molientes oppressos a se in vinculis esse.
Praeposito
igitur regioni Sibyrtio — namque Menon, praefectus
eius, nuper interierat morbo — in Carmaniam ipse
processit.
Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res
novare voluisse, dum in India rex est: quem
occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret,
quae delata erant, in eodem honore habuit.
Cum inde
praefecti, sicut imperatum erat, equorum
iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio
erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta,
as restituit.
Arma quoque ad pristinum refecta sunt
cultum: quippe haud procul a Perside aberant non pacata
modo, sed etiam opulenta. Igitur, ut supra dictum
est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam
ex illis gentibus deportaverat, sed etiam pompam, sive
illud triumphus fuit ab eo primum institutus sive
bacchantium lusus,
statuit imitari animo super humanum fastigium elato. Vicos, per quos iter erat, floribus
coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino
repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi,
vehicula deinde constrata, ut plures capere milites
possent,
in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. Primi ibant amici et cohors
regia variis redimita floribus coronisque: alibi
tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur: item
vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus
exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat creterris
aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis.
Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen
incessit, parata praeda, si quid victis saltem adversus
comissantes animi fuisset: mille, hercule, viri modo et sobrii VII dierum crapula graves in suo triumpho capere
potuerunt. Sed fortuna, quae rebus famam
pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum
vertit in gloriam. Et praesens aetas et posteritas deinde
mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse
credentibus. Hunc apparatum carnifex sequebatur:
quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est,
interfici iussus est:
adeo nec luxuriae quicquam crudelitas
nec crudelitati luxuria obstat.
Isdem fere diebus Cleander et Sitalces et cum
Agathone Heracon superveniunt, qui Parmenionem iussu
regis occiderant. V milia peditum cum equitibus M,
sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant,
sequebantur. Nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium.
Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris
quidem abstinuerant, virginesque et principes feminarum
stupra perpessae corporum ludibria deflebant. Invisum
Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris fecerat. Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor,
qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem
dederat. Plerique amicorum Alexandri non tam
criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam
memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum
prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti
reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere
quaesitam cuiquam esse diuturnam.
Rex cognita causa
pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum
crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India
sospitem aut optassent reverti aut credidissent
reversurum.
Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum,
qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit.
Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque,
quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat
Haud multo post Nearchus et Onesicritus,
quos
longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt.
Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta:
insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem
equorum esse — singulos eos conpererant ab iis, qui
ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas
ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu
deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu
velut demersa navigia subisse aquas.
Cetera incolis
crediderant, inter quae: Rubrum mare non a colore
undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege
appellari:
esse haud procul a continenti insulam pal-
metis frequentibus consitam et in medio fere nemore
columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris
gentis eius scriptam. Adiciebant navigia, quae lixas
mercatoresque vexissent, famam auri secutis
gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa. Rex cognoscendi plura cupidine accensus
rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os
adpellerent classem: inde adverso amne Babylona
subituros.
Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad
orientem maritima regione perdomita ex Syria petere
Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae
solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere — ibi namque
columnas Herculis esse fama vulgaverat —, Hispanias
deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde
in Epirum brevis cursus est. Igitur Mesopotamiae
praetoribus imperavit ut materia in Libano monte
caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum
septingentarum carinas navium ponere: septemremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum,
ut aes stuppamque et vela praeberent.
Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae
traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex
vulnere interisse oppressosque, qui vulnerassent eum.
Igitur Philippo substituit Eudaemonem — dux erat
Thracum —, Abisaris regnum filio eius attribuit.
Ventum est deinde Parsagada: Persica est gens,
cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter
omnes barbaros eminens.
Genus ducebat a Cyro,
quondam rege Persarum: opes et a maioribus traditas
habebat et ipse longa imperii possessione cumulaverat.
Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea,
sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum
domiti greges sequebantur currusque argento et auro
adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea
magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati
argenti talentum Ш milia.
Ceterum tanta benignitas
barbaro causa mortis fuit. Nam cum omnes amicos
regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae
spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat
sibi,
nullum honorem habuit admonitusque a
quibusdam Bagoam Alexandro cordi esse respondit, amicos
regis, non scorta se colere nec morís esse Persis,
mares ducere, qui stupro effeminarentur.
His auditis
spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in
caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis
eiusdem levissimos falsis criminibus clam struxit,
monitos tum demum ea deferre, cum ipse iussisset.
In-
terim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures
inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis
auctoritas esset. Nondum suspectus erat
Orsines, iam tamen vilior: reus enim in secreto agebatur
latentis periculi ignarus. Et inportunissimum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis
oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen
modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat.
Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo
erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias.
Auro argentoque conditorium repletum esse crediderat —
quippe ita fama Persae vulgaverant —, sed praeter
clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit. Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui
adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit
miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud
pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.
Proximus erat lateri spado: qui regem intuens: Quid mirum,
inquit, est inania sepulchra esse regum, cum
satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?
Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non
videram, sed ex Dareo ita accepi in milia talentum
condita esse cum Cyro. Hinc ilia benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando
etiam gratiam iniret.
Concitaverat iam animum in
iram, cum ii, quibus negotium idem dederat,
superveniunt. Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis
criminibus occupant aures.
Antequam accusari se
suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus
supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit.
Quem Orsines intuens: Audieram,
inquit, in Asia
olim regnasse feminas: hoc vero novum est regnare
castratum!
Hic fuit exitus nobilissimi Persarum nec
insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in
regem.
Eodem tempore Phradates regnum adfectasse
suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad
repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda:
scilicet
res secundae valent commutare naturam, et raro
quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim
paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus
indicibus damnare non sustinuerat,
humiliores quoque
reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur
insontes, passus absolvi, hostibus victis regna
reddiderat:
ad ultimum vitae tantum ab semetipso
degeneravit, ut invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio
scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.
Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de
rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam
subegit.
Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem
in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito
coortis cum toto exercitu oppressus erat. Qua cognita
clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem
conpulerat. Amissa propemodum Thracia ne Graecia
quidem tumultibus inconcussa mansit. Nam Alexander
punita insolentia satraparum quorundum, qui, dum in extremo orbe Indorum armis retinetur, summa scelera
atque flagitia in provinciales exercuerant, ceteris metum
iniecerat. Hi in paribus delictis eandem facinorum
poenam veriti ad mercennariorum militum fidem
confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga
salutem petiverunt. Qua re cognita litterae ad omnes Asiae
praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes
peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent,
dimittere iubebantur. Erat inter eos Harpalus, quem Alexander, quod propter ipsius amicitiam olim a Philippo
eiectus solum verterat, inter fidissimos habebat et post
Mazaei mortem satrapeam Babyloniae attribuerat
thesaurorumque custodiae praefecerat. Is igitur cum
fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia
talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium
mercennariorum manu in Europam evasit. Iampridem
enim luxu et libidinibus in praeceps tractus
desperataque regis venia adversus iram eius alienum subsidium circumspexerat et Athenienses, quorum cum potentiam et
auctoritatem apud ceteros Graecos, tum occultum in
Macedonas odium norat, sedulo coluerat. Itaque spem suis
ostendit Athenienses adventu suo cognito copiisque et
pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque esse sociaturos. Nam a populo inperito et
mobili per homines inprobos et venales omnia se
muneribus conseculurum existimabat.
Igitur XXX navibus Sunium transmittunt — promuntorium
est Atticae terrae —, unde portum urbis
petere decreverant.
His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta
infestus classem parari iubet Athenas protinus
petiturus.
Quod consilium clam agitanti litterae redduntur
Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse
sibi principum animos: mox concilio plebis habito
iussum urbe excedere ad Graecos milites pervenisse,
navibus inde Cretam transvectum amico quodam auctore
interemptum per insidias.
His laetus in Europam
traiciendi consilium omisit, sed exules praeter eos, qui
civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus
Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit.
Et Graeci
haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum
legum id principium esse censebant, bona quoque,
quae extarent, restituere damnatis.
Soli Athenienses,
non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem
ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio,
sed legibus moribusque patriis regi adsueti:
prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi
quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam
exilii admitterent.
Alexander senioribus militum in patriam remissis
XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia
retineret, eligi iussit existimans modico exercitu
continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia
disposuisset unperque conditas urbes colonis replesset res
retinere cupientibus. Ceterum priusquam excerneret,
quos erat retenturus, edixit, ut omnes milites aes
alienum profiterentur. Grave plerisque esse conpererat et,
quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo
facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando
aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus,
professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare,
mensas totis castris poni iussit et X milia talentum proferri. Tum demum cum fide facta professio est.
Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta
superfuere. Adeo ille exercitus, tot divitissimarum
gentium victor, plus tamen victoriae quam praedae deportavit
ex Asia.
Ceterum ut cognitum est alios
remitti domos,
alios retineri, perpetuam eum regni sedem
in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae
militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent
regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem
postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes. Nec aut praefectorum
castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso
clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant,
palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium
esse moturos. Tandem silentio facto magis, quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant,
quidnam acturus esset, expectabant:
cum ille: Quid
haec,
inquit, repens consternatio et tam procax atque
effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe:
rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi,
non noscendi monendique aut intuendi vos ius
reliquistis.
Equidem cum alios dimittere in patriam,
alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos
adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum
quibus praemissos subsequi statui.
Quid hoc est rei?
dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim
scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me
querantur.
Crederes uno ore omnes sustulisse
clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est
omnes queri.
Tum ille: Non, hercule,
inquit, potest
fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam
esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non
est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus
sum.
Subest nimirum altius malum, quod omnes
avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus?
Ne servi quidem uno grege profugiunt
dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos
relinquendi.
Verum ego tam furiosae consternationis
oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem,
hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec
ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —,
sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi.
Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis
obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni,
hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius
est vobis adversam quam secundam regere fortunam.
En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum
tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura
sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt!
Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque
gladiorum. Hoc cultu nitentes vos accepi
et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, meorum mox
operum fundamenta. Quibus tamen — absit invidia
— Imperium maximae terrarum parti inposui. Asiaene
pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis
pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni
aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. Nee
pudet profundo ventre devictarum gentium spolia
circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque,
quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere: nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma
quoque pignori sunt. Bonis vero militibus cariturus
sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex
tantis opibus superest, in quod inpenditur! Proinde
fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem
teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives! Laeti
vos excipient parentes liberique sine vestro rege
redeuntes! obviam ibunt desertoribus transfugisque!
Triumphabo,
mehercule, de fuga vestra et, ubicumque
ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis,
colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis, et
quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis in me
uno sit.
Desiluit deinde frendens de tribunali et in
medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque,
qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit
nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis
tradidit.
Quis crederet saevam paulo ante contionem
obtorpuisse subito metu,
etiam cum ad
supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros?
Sive nominis,
quod gentes, quae sub regibus vivunt,
reges inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio
sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit
eos:
singulare certe ediderunt patientiae exemplum
adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum
sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil
omiserint, quod singuli magis oboedienter et pie facerent.
Nam cum postero die prohibiti aditu fuissent
Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris
edidere clamorem denuntiantes protinus sese morituros, si
rex perseveraret irasci.
At ille pervicacis ad omnia,
quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem
advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et,
cum frequentes coissent, adhibito interprete talem
orationem habuit:
Cum ex Europa traicerem in Asiam,
multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio
meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum,
quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque
accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis
invictae. Luxu omni fluere credideram et nimia
felicitate mergi in voluptates: at, hercules, munia
militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis et, cum fortes viri sitis, non fortitudinem
magis quam fidem colitis. Hoc ego vero nunc
primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e
vobis iuniorum habui et vos meorum militum corpori
inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis: obsequium vero et patientia imperii longe praestantior
est quam ceteris. Ergo ipse Oxyartis Persae filiam
mecum in matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva
liberos tollere. Mоx deinde cum stirpem generis
mei latius propagare cuperem, uxorem Darei filiam duxi proximisque amicorum auctor fui ex captivis generandi
liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen victi et
victoris excluderem. Proinde genitos esse vos mihi,
non ascitos milites credite! Asiae et Europae unum
atque idem regnum est, Macedonum vobis arma do, inveteravi peregrinam novitatem: et cives mei estis et
milites. Omnia eundem ducunt colorem: nec Persis
Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus
Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, qui
sub eodem rege victuri sunt.
Hаc oratione habita Persis corporis sui custodiam
credidit, Tersas satellites, Persas apparitores fecit. Per
quos cum Macedones, qui huius seditionis principes erant,
vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis auctoritate
et aetate gravent ad regem ita locutum ferunt: Quousque,
inquit, animo tuo etiam per supplicia et quidem externi
moris obsequeris? Milites tui, cives tui incognita
causa et captivis suis ducentibus trahuntur ad poenam.
Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii
muta.
Amico animo,
si veri patiens fuisset,
admonebatur, sed in rabiem ira pervenerat. Itaque rursus —
nam parumper, quibus imperatum erat, dubitaverant
—
mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit. Ne hoc
quidem supplicium seditionem militum movit. Namque
copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt
petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse
contactos, iuberet interfici. Offerre se corpora irae:
trucidaret. Tandem prae dolore vix mentis compotes
universi concurrunt ad regiam armisque ante fores
proiectis tunicati astantes, ut nuda et obnoxia poenis
corpora admitterentur, fientes orabant. Non se deprecari,
quin suppliciis sontium expiarentur, quae per
contumaciam deliquissent. Regis iracundiam sibi morte
tristiorem esse. Cumque dies noctesque ante regiam
persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam
adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum
preces iracundia regis duravit. Tertio die victus
constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus
inmodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam
se cum ipsis redire professus est. Digna tamen res visa
est, quae maioribus hostiis expiaretur. Itaque sacrificio
magnifice perpetrate Macedonum simul Persarumque
primores invitavit ad epulas. Novem milia eo convivio
excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante
rege ex eadem creterra libatisse, Graecis barbarisque
vatibus cum alia fausta vota praceuntibus, tum inprimis,
ut utriusque imperii societas in idem corpus coalita
perpetua esset. Maturata deinde est missio, et
infirmissimus quisque exauctorati. Amicorum quoque seniorum
quibusdam commeatum dedit. Ex quibus Clitus
cognomine Albus Gorgiasque et Polydamas et Antigenes fuere.
Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum
fide persolvit, verum etiam talentum adiecit in singulos
milites viatici nomine. Filios ex Asiaticis uxoribus
susceptos — ad decen milia fuisse traduntur — apud se
relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus
transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti
familias contentionibus et discordiis inplerent: sibi curae fore
pollicitus, ut patrio more instituti militiae artes
edocerentur. Ita plus decem milia veteranorum dimissa sunt,
additusque est, qui eos deduceret, Craterus, ex praecipuis
regis amicis. Cui si quid humani accidisset,
Polyperconti parere iussi sunt. Litteris etiam ad Antipatrum
scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi
atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati
spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in
paterna stipendia succederent. Craterum Macedoniae
finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit,
Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum
ad regem venire. Verebatur enim, ne per discordiam
praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades
acciperetur. Nam multas ad Alexandrum epistulas mater,
multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum
adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad
dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent.
Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in
Macedoniam manavit, mater eius sororque Cleopatra
tumultum moverant, et haec quidem patenum regnum,
Olympias Epirum occupaverat. Forte, dum eiusmodi
litterae redduntur, Hephaestion, qui omnium arcanorum
particeps haberetur, resignatas ah Alexandro simul
inspiciebat. Neque retinuit eum rex, sed detractum digito
anulum ori legentis admovit, nihil eorum, quae perscripta
essent, in alios efferendum significans. Incusasse autem
ambos fertur et matris insolentia permotus exclamasse,
eam pro habitatione decem mensium, quam in utero sibi
praebuisset, gravem mercedem exigere, Antipatrum vero
suspectum habuisse parta ex Spartanis victoria tollere
animos et imperio tot iam annos prorogatо supra
praefecti modum esse elatum. Itaque cum eius gravitas
atque integritas a quibusdam praedicaretur, respondit
exterius quidem album videri, sed si penitus introspiceretur,
Mum esse purpureum. Pressit tamen suspicionem suam
neque ullum manifestius abalienati animi indicium
protulit. Credidere tamen plerique Antipatrum arcessi se
supplicii causa ratum inpiis insidiis mortis regis, quae
paulo post secuta est, auctorem extitisse.
Interea rex, ut inminuti exercitus detrimenta sarciret,
optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines
adlegit: mille etiam praestantissimos segregavit ad corporis
custodiam: aliam hastatorum manum, haud pauciores
decem milibus, ad regium tabernaculum excubias agere
iussit. Haec agenti Peucestes supervenit cum viginti
milibus sagittariorum funditorumque, quos ex sua
provincia coegerat. His per exercitum distributis profectus
est Susis et Pasitigri amne traiecto apud Caras castra
metatus est. Inde quadriduo per Sittacenen ductis
copiis Sambana processit ibique per septem dies substitit.
Tridui deinde itinere emenso Celonas perventum est.
Oppidum hoc tenent Boeotia profecti, quos Xerxes ex sedibus
suis excitos in Orientem transtulit: servabantque
argumentum originis peculiarem sermonem ex Graecis
plerumque vocibus constantem, ceterum propter commercii
necessitatem finitimorum barbarorum lingua utebantur.
Inde Bagistanen ingressus est, regionem opulentam et
abundantem arborum amoeno et fecundo fetu ceterisque
ad vitae non usum modo, verum etiam delectationem
pertinentibus. Gravis inter haec Eumeni cum
Hephaestione simultas inciderat. Nam servos Eumenis e
deversorio, quod pro domino suo occupaverant, Hephaestio
proturbavit, ut Euius tibicen eo reciperetur. Neque multo
post, cum iam sopita odia viderentur, nova orta
contentione adeo recruducrunt, ut etiam in atrox iurgium et
acerba utrimque convicia prorumperent. Sed Alexandri
intercessione imperioque inimicitiae saltem in speciem
abolitae sunt, cum ille Hephaestioni etiam minatus esset,
qui in summa regis gratia Eumenem quamvis cupidum
reconciliationis pertinacius aversabatur.
Perventum deinde est in Mediae campos, ubi maximi
equorum greges alebantur: Nisaeos appellant,
magnitudine et specie insignes. Plus quinquaginta milia ibi
reperta esse cum Alexander eo transiret, a comitibus eius
adnotatum est: olim triplicem numerum fuisse, sed inter
bellorum turbas maximam eorum partem praedones
abegisse. Ad triginta dies ibi substitit rex. Eo Atropates,
Mediae satrapes, centum barbaras mulieres adduxit
equitandi peritas peltisque et securibus armalas: unde
quidam crediderunt Amazonum ex gente reliquias fuisse.
Septimis deinde castris Ecbatana, Mediae caput, pervenit.
Ibi sollemnia dis sacrificia fecit ludosque edidit et
conviviis festisque diebus laxavit animum, ut ad nova opera
validior esset. Sed ista volventem velut iniecta manu
fatum alio traxit vitamque carissimo amicorum eius
neque multo post ipsi quoque regi eripuit. Pueros in
stadio certantes spectabat, cum nuntiatum est deficere
Hephaestionem, qui ex crapula septimum iam diem aeger
cubabat. Exterritus amici periculo statim surrexit et
ad hospitium eius celeriter se contulit. Neque tamen
prius eo pervenit, quam illum mors occupavit. Id regi
omnium, quae in vita pertulerat, adversorum
luctuosissimum accidisse certum habetur eumque magnitudine
dosoris in lacrimas et lamenta victum multa animi de
gradu deiecti argumenta edidisse. Sed ea quidem varie
traduntur: illud inter omnes constat, Alexandrum, ut
quam decentissimas exequias ei duceret, noluisse
Ecbatanis eum sepeliri, sed Babylonem, quo ipse profecturus
esset, a Perdicca deferri: ibique funus inaudito exemplo
duodecim milibus talentum locavisse. Per Universum certe
imperium lugeri eum iussit et, ne memoria eius in
exercitu exolesceret, equitibus, quibus praefuerat, nullum
praefecit ducem, sed Hephaestionis alam appellari voluit et,
quae ille signa instituisset, ea non inmutari. Funebria
certamina ludosque, quales numquam editi fuissent,
meditatus tria milia artificum coegit: qui non multo post
in ipsius exequiis certasse traduntur. Nee amici tam
effuso adfectu ad conciliandam eius gratiam segniter usi
certatim repperere, per quae memoria defuncti clarior
honoratiorque fieret. Eumenes igitur cum se ob
simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse
sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua
Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum
funus large contulit. Hoc exemplum imitati sunt ceteri:
eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore
et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit,
deum esse Hephaestionem. Quo quidem tempore ex
copiarum ducibus Agathocles Samius in extremum
periculum venit, quod eius tumulum praeteriens inlacrimasse
visus est. Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem
adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque
Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem
non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra
ornatum flevisse, verum propter memoriam pristinae
sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fortis et de rege bene
meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius
pependisset.
Ceterum ut paulisper a luctu avocaret animum, in
Cossaeorum terram expeditionem suscepit. luga Mediae
vicina Cossaei tenent, aspera et bellicosa et rapto vivere
assueta gens. Ab his Persarum reges annuo tributo
pacem redimere solebant, ne in subiectam terram
decurrentes latrociniis regionem facerent infestant. Nam
vim temptantes Persas facile reppulerant asperitate
locorum defensi, in quae se recipiebant, quotiens
armis superati erant. Idem muneribus quotannis
placabantur, ut regi Ecbatanis, ubi aestiva solebat agere,
Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset.
Hos igitur Alexander bipartito agmine adgressus intra
quadraginta dies perdomuit. Nam ab ipso rege et
Ptolomaeo, qui partem exercitus ducebat, saepe victi, ut
captivos suos reciperent, permisere se victori. Ille validas
urbes opportunis locis condi iussit, ne abducto exercitu
fera gens iugum exueret. Motis inde castris, ut militent
expeditione recenti fessum reficeret, lento agmine
Babylonem processit. Iamque vix triginta ab urbe stadia
aberat, cum Nearchus occurrit, quem per Oceanum et
Euphratis ostia Babylonem praemiserat, oravitque, ne
fatalem sibi urbem vellet ingredi. Conpertum id sibi ex
Chaldaeis, qui multarum iam praedictionum eventu artis
suae fidem abunde probavissent. Rex fama eorum
hominum constantique adseveratione motus dimissis in
urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem
ducit ac ducenta inde stadia stativa conlocat. Sed ab
Anaxarcho philosophe edoctus contemptis Chaldaeorum
monitis, quorum disciplinam inanem aut supervacuam
arbitrabatur, urbem intrat. Legationes eo ex universo
ferme orbe confluxerant. Quibus per conplures dies
studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias
animum advertit. Quae summo omnium studio ita
celebratae sunt, ut nullius ad id tempus regis feralia
magnitudine sumptuum apparatusque celebritate non vicerint.
Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem
ad Arabum confinia navigandi: quo delatus urbi
condendae commoda sede reperta Graecorum aetate aut
vulneribus invalidos et, si qui sua sponte remanserant, ibi
conlocat. Quibus ex sententia perfectis iam futuri securus
Chaldaeos inridebat, quod Babylonem non ingressus
tantum esset incolumis, verum etiam excessisset. Verum
enimvero revertenti per paludes, quas Euphrates in Pallacopam
effusus efficit, foedum omen oblatum est. Quippe
rami desuper inpendentes detractum capiti regis diadema
proiecerunt in fluctus. Cum deinde alia atque alia
prodigia nuntiarentur, procurandis eis Graeco simul
barbaroque ritu continua sacra facta sunt. Neque tamen
expiari nisi morte regis potuere. Qui cum Nearchum
excepisset convivio iamque cubitum iturus esset, Medii
Larisaci obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum
veniret. Ubi postquam tota node perpotavit, male habere
coepit. Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires
intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas
esset. Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii,
quamvis admonentibus ducibus, ne valitudinem regis
onerarent, expresserunt, ut in conspectum eius admitterentur.
Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam
non regem, sed funus eius visentis exercitus:
maeror
tamen circumstantium lectum eminebat. Quos ut rex
aspexit: Invenietis,
inquit, cum excessero, dignum
talibus viris regem?
Incredibile dictu audituque,
in
eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum
admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu
illud ultimum persalutatus est. Dimissoque vulgo
velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit
propiusque adsidere iussis amicis —
nam et vox
deficere iam coeperat — detractum anulum digito
Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad
Hamm(??)nem ferri iuberent.
Quaerentibusque his, cui
relinqueret regnum, respondit, ei, qui esset optimus:
ceterum providere iam se, ob id certamen magnos funebres
ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante,
quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum
velle, cum ipsi felices essent. Suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur.
Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat: mox velut in vasta solitudine omnia
tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde
futurum esset, dolore converso. Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem
capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere
potuerunt. Vagique et furentibus similes tantam urbem
luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis,
quos in tali casu dolor suggerit: ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique,
concurrunt. Nec poterant victi a victoribus in communi
dolore discerni: Persae iustissimum ac mitissimum
dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes
certamen quoddam maeroris edebant. Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces
exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque
invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius
et vultus educentis in proelium milites, obsidentis
urbes,
evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones divinos
honores negasse ei paenitebat, inpiosque et ingratos fuisse
se confitebantur, quod aures eius debita appellatione
fraudassent. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in
desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est.
Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus
novum imperium aspernantibus destitutos se esse
cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni
publicas vires ad se quemque tracturum.
Bella deinde
civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum
non de regno Asiae, sed de rege ipsis
sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres
rumpendas cicatrices:
senes, debiles modo petita missione a
iusto rege nunc morituros pro potentia forsitan
satellitis alicuius ignobilis.
Has cogitationes volventibus
nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis
vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui
quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri.
Nec
quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum
cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac
plerumque vano metu territi per obscuras semitas,
alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti
ferebantur.
Persae comis suo more detonsis in lugubri
veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et
modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem
vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere
non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.
Nec muris urbis luctus continebatur, sed
proximam regionem ab ea, deinde magnam partem
Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. Ad
Darei quoque matrem celeri ter perlata est: abscissa
ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque
crinibus humi corpus abiecit. Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui
nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi
maestitia retractabat. Sed omnium suorum mala
Sisigambis una capiebat: illa suam, ilia neptium vicem
flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae
duorum filiorum exequias esse ducendas. Flebat simul
mortuos vivosque. Quem enim puellarum acturum esse
curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse
se captas, iterum excidisse regnum. Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret,
utique non reperturas. Subibat inter haec
animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo
regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum
patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius
posset extingui. Ad ultimum dolori succubuit
obvolutoque capite accidentis genibus suis neptem
nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. Quinto,
postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in
omnes captivos documentum est mors huius: quae cum
sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse
superstes erubuit.
Et,
hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona
naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.
Vis
incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia,
fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter
illos quoque,
quorum haec sola virtus fuit, liberalitas
saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia
in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat
bello aut
dono data,
mortis, cuius metus ceteros
exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto
maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda
rebus,
iam pietas erga parentes, quorum Olympiada
inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,
iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites
benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam
vix poterat aetas eius capere,
sollertia, modus
inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale
desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii
profecto dotes erant.
Illa fortunae: dis aequare se et
caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis
credere et dedignantibus venerari ipsum
vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum
mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores,
quos ante victoriam spreverat.
Nam iracundiam et
cupidinem vini sicuti iuventa inritaverat, ita senectus
mitigare potuisset.
Fatendum est tamen, cum pluri-
mum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam
solus omnium mortalium i(??) potestate habuit. Quotiens
illum a morte revoca vit! quotiens temere in pericula
vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque
finem eundem illi quem gloriae statuit: expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano,
quidquid mortalitas capiebat, inpleret.
Huic regi ducique successor quaerebatur, sed maior
moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque
nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt
habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae
adhaeserunt.
Ceterum Babylone —
inde enim devertit oratio —
corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque cupiarum advocavere. Secuta est militum
turba cupientium scire, in quem Alexandri fortuna
esset trans itura. Multi duces frequentia militum
exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis,
qui nominatim citarentur, adire prohiberet.
Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus
ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio
inhibitis lacrimis silentium fecit. Tunc Perdicca
regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema
vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum
aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere
luctum, et Perdicca: Ego quidem,
inquit, anulum,
quo ille regni atque imperii res obsignare erat solitus,
traditum ab ipso mihi reddo vobis. Ceterum quam-
quam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab
iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum,
quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos
adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta
cito repeterent eum suae stirpi.
Proinde quoniam
nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab
inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum
iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos
simus, quali praeside ac rege spoliati.
Tractandum est,
commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter
hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite
opus est: hoc nominare in vestra potestate est. Illud
scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse
sine spiritu.
Sextus mensis est, ex quo Roxane
praegnans est: optamus, ut marem enitatur, cuius regnum
dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit.
Interim a quibus regi velitis, destinate.
Haec
Perdicca.
Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac
stirpem regiae maiestati convenire, neminem ait posse
infitiari,
ceterum expectari nondum ortum regem et,
qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum
convenire nec tempori eorum. Esse e Barsine filium regis:
huic diadema dandum. Nulli placebat oratio: itaque
suo more hastis scuta quatientes obstrepere
persevera bant. Iamque prope ad seditionem pervenerant Nearcho
pervicacius tuente sententiam, cum Ptolomaeus:
Digna
prorsus est suboles,
inquit, quae Macedonum imperet
genti, Roxanes vel Barsines filius, cuius nomen
quoque Europam discere pigebit maiore ex parte captivi!
Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus,
quod iusti illi reges, Dareus et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt?
Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia
posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens
in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior
pars eorum decreverit,
stetur, duces praefectique cоpiarum his pareant.
Ptolomaeo quidam, pauciores
Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est
dicere, Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum,
voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum
Perdiccam, cui anulum tradidisset. Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem
oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere
igitur, summam imperii ad Perdiccam deferri. Nec
dubitare, quin vera censeret. Itaque universi procedere
in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo
modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos
esse credebat. Itaque cunctatus diuque, quid ageret,
incertus ad ultimum tamen recessit et post eos, qui
sedi erant proximi, constitit.
At Meleager, unus e du-
cibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio
erexerat: Nec di sierint,
inquit, ut Alexandri fortuna
tantique regni fastigium in istos humeros ruat:
homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus, quam
hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil
perpeti necesse est.
Nec vero interest, Roxanes filium,
quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis,
cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit.
Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est,
et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed
etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam
divinat marem esse conceptum. Quem vos dubitetis
paratum esse vel subdere? Si,
me dius fidius,
Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex
iis, quae imperasset, non faciendum esse censerem.
Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis?
harum enim opum regiarum utique populus est heres.
Haec elocutus per medios anmatos erupit,
et, qui
abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam
sequebantur.
Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus
erat in seditionem ac discordiam versa contione,
cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex intima
plebe: Quid opus est,
inquit, armis civilique bello
habentibus regem,
quem quaeritis? Arrhidaeus,
Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater,
sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres,
praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur
etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandre)
similem quaeritis, numquam reperietis: si proximum,
hic solus est.
His auditis contio primo silentium
velut iussa habuit, conclamant deinde pariter Arrhidaeum
vocandum esse mortemque meritos,
qui contionem sine eo habuissent. Tum Pithon plenus lacrimarum
orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse
Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et
praesentia fraudatus esset. Nomen enim memoriamque
regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos. Haud ambigue tum in eum, cui regnum destinabatur,
ingessit probra: at, quae obiecerat, magis ipsi odium quam
Arrhidaeo contemptum attulerunt. Quippe dum miserentur,
etiam favere coeperunt. Igitur non alium
regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum
iubent. Quem Meleager infestus invisusque
Perdiccae strenue perducit in regiam: et milites
Philippum consalutatum regem appellant.
Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia
sententia.
E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi
coepit tutoresque destinat filio ex Boxane futuro
Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos.
Adiecit, ut
in Europa Craterus et Antipater res administrarent.
Tum iusiurandum a singulis exactum futuros in
potestate regis geniti Alexandro.
Meleager — haud iniuria
metu supplicii territus cum suis secesserat —
rursus Philippum trahens secum inrupit regiam
clamitans suffragari spei de novo rege paulo ante
conceptae robur aetatis: experirentur modo stirpem
Philippi, et filium ac fratrem regum duorum: sibimet
ipsis potissimum crederent.
Nullum profundum mare,
nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet
fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et
brevi duratura libertate luxuriat.
Pauci Perdiccae
modo electo, plures Philippo, quem spreverant,
imperium dabant. Nec velle nec nolle quicquam diu
poterant, paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae
ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam
inclinavere studiis.
Cesserat ex contione Arrhidaeus
principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat
magis quam elanguerat militaris favor: itaque
revocatus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita
fuerat, induitur.
Et Meleager thorace sumpto capit
arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis
clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui
adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. In eadem
domo familiaque imperii vires remansuras esse
gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam
vindicaturam: adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique,
nec quemquam id capere nisi geni tum, ut regnaret.
Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri
corpus iacebat, obserari iubet: DC cum ipso erant
spectatae virtutis, Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque
regia cohors. Ceterum haud difficulter a tot
milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum
princeps Meleager ibat: itaque Perdicca hos, qui
Alexandri corpus tueri vellent, sevocat. Sed, qui
inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque
vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant,
coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent.
Primus Perdicca arma deposuit, ceterique idem
fecere. Meleagro deinde suadente, ne a corpore
Alexandri discederent,
insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt.
Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam
et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere
urbe et tendere in campis. Sed Perdicca ne pеdites
quidem secuturos ipsum desperabat: itaque, ne
abducendo equites abrupisse a cetero exercitu
videretur, in urbe subsistit.
At Meleager regem monere non destitit, ius imperii
Perdiccae morte sanciendum esse: ni occupetur inpotens
animus, res novaturum. Meminisse eum, quid de
rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse,
quem metuat.
Rex patiebatur magis quam
adsentiebatur: itaque Meleager silentium pro imperio habuit
misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent. Isdem
mandatum,
ut occiderent, si venire dubitaret.
Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris
regiae cohortis comitatus in limine domus suae
constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem
appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix
mentis compotes fugerint.
Perdicca pueros equos iussit
conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum
pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si
quis inferret.
Postera die indigna res Macedonibus
videbatur, Perdiccam ad mortis periculum adductum,
et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant.
**** Atque ille seditione provisa, cum regem adisset,
interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse
iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit:
ceterum non debere tumultuari eos: Perdiccam enim
vivere.
Igitur contione dimissa Meleager equitum
se maxime defectione perterritus inopsque consilii —
quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico
paulo ante intenderat — triduum fere consumpsit incerta
consilia volvendo. Et pristina quidem regiae
species manebat: nam et legati gentium regem adibant,
et copiarum duces aderant, et vestibulum satellites armatique
conpleverant. Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat, suspectique
invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas
cogitationes intra se quoque solvente, et ex conparatione
regis novi desiderium excitabatur amissi. Ubi
ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque
gentes expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque
oblata esset occasio. His cogitationibus animos
exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca
essent,
occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse. Itaque inopia
primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant,
aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis
certandum esse censebant. Forte ita acciderat, ut, qui
in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos
alimenta deficerent, urbe excederent, utrique generi tutior
aliena sedes quam sua videretur.
Quorum
consternationem Macedones veriti in regiam coeunt,
quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque
ponendis. Igitur a rege legatur Pasias Thessalus
et Damyllus Megalopolitanus et Perilaue: qui cum
mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites,
quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere
responsum.
His renuntiatis sua sponte arma milites
capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus:
Nihil,
inquit, seditione est opus: nam inter se
certantium praemia, qui quieverint, occupabunt.
Simul
mementote rem esse cum civibus: quibus spem gratiae
cito abrumpere ad bellum civile properantium est.
Altera legatione, an mitigari possint, experiamur. Et
credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei
iusta omnis esse coituros.
Quod ad me attinet,
reddere hoc imperium malo quam exercere civium
sanguine: et si nulla alia concordiae spes est, oro
quaesoque,
eligite potiorem.
Obortis deinde lacrimis diadema
detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens,
ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet.
Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate
suppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti
instare coeperunt, ut, quae agitasset, exequi vellet.
Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium
ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam
et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et
unum duobus inparem futurum esse censebat.
Igitur
Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum
turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen
mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut
arbitrabantur, concordia et pace firmata.
Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella
civilia: nam et insociabile est regnum et a pluribus
expetebatur. Primum ergo conlisere vires, deinde
disperserunt: et cum pluribus corpus, quam capiebat,
onerassent, cetera membra deficere coeperunt, quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus
sustinetur, ruit. Proinde iure meritoque populus Romanus.
salutem se principi suo debere profitetur, qui
noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus
inluxit. Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia
membra trepidarent. Quot ille tum extinxit faces!
quot condidit gladios! quautam tempestatem subita
serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam
floret imperium. Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe
diuturna posteritas.
Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio
publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam
spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi
maxime infestum occupandum esse. Sed alta
dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum.
Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat,
subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone
Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae
conperisset, exponit. Ill velut nova re exterritus
admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit: ad
ultimum convenit, ut conprehenderentur tam seditiosae
vocis auctores.
Agit Meleager gratias amplexusque
Perdiccam fidem eius in se аc benivolentiam
conlaudat.
Tum communi consilio rationem opprimendi noxios
ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari:
et probabilis causa videbatur praeterita discordia.
Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae
canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur
exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id
spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.
Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant,
rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites,
quis Meleager praeerat.
Iam equestre agmen
movebatur, et pedites subita formidine ob recentem
discordiam haud sane pacati quicquam expectantes
parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias —
quippe pro equitibus planities erat —, ceterum veriti, ne
temere commilitonum fidem damnarent, substitere
praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret.
Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat, quod
aciem utramque divideret:
itaque rex cum una ala
obequitare peditibus coepit discordiae auctores, quos
tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia
deposcens, minabaturque omnes turmas cum elephantis
inducturum se in recusantes. Stupebant inproviso malo
pedites, nee plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut
animi. Tutissimum ex praesentibus videbatur expectare
potius quam movere fortunam. Tum Perdicca, ut
torpentes et obnoxios vidit, XXX fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post
mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos
elephantis in conspectu totius exercitus obicit.
Omnesque beluarum pedibus obtriti sunt nеc prohibente Philippo
nec auctore: adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum
civilium Macedonibus et omen et principium fuit.
Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem,
quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine
quietus stetit, sed mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam
abutentis videret inimicos, confugit in templum ac ne
loci quidem religione defensus occiditur.
Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam
Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione
erant: Leomedonti Syria cum Phoenice data est,
Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et
Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam
Cassander, Menander in Lydiam missi: Phrygiam
Minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse
iusserunt.
Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia
cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta
defenderet, bellum cum ^Inarathe gereret:
solus hic detrectabat imperium. Pithon Mediam,
Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes
obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis
ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant,
quibus quisque finibus habuisset, imperium
obtinerent, decretum est: Perdicca ut cum rege esset
copiisque praeesset, quae regem sequebantur.
Credidere
quidam testamento Alexandri distributas esse
provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus
tradita est, vanam fuisse conperimus.
Et quidem suas
quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi,
fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates
terminus staret.
Quippe paulo ante regis ministri
specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant
regna sublatis certaminum causis, cum et omnes
eiusdem gentis essent et a ceteris sui quisque imperii
regione discreti.
Sed difficile erat eo contentos esse,
quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque,
cum maiora sperantur. Itaque omnibus expeditius videbatur
augere regna, quam fuisset accipere.
Septimus dies erat,
ex quo corpus regis iacebat in
solio, curis omnium ad formandum publicum statum a
tam sollemni munere aversis. Et non alius quam Mesopotamiae
regionis fervidior aestas existit, adeo ut
pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta
velut igne torrentur. Fontes aquarum et rari sunt et
incolentium fraude celantur: ipsis usus patet, ignotus
est advenis. Traditum magis quam creditum refero:
ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre,
qui intraverant. Vigor quoque, qui constat ex spiritu,
non dum destituerat vultum. Itaque Aegyptii
Chaldaeique iussi corpus suo more curare primo non
sunt ausi admovere velut spiranti manus: deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum,
purgavere corpus, repletumque est odoribus aureum
solium et capiti adiecta fortunae eius insignia. Veneno
necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter
ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium
adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac
titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data
adserentem sibi. Credebant etiam Craterum cum
veterum militum manu ad interficiendum eum missum.
Vim autem veneni,
quod in Macedonia gignitur, talem
esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam
iumenti dumtaxat patientem esse constat suci:
Stygem
appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc
per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et
ab eo supremae regis potioni inditum.
Haec,
utcumque sunt, credita eorum, quos rumor asperserat, mox
potentia extinxit: regnum enim Macedoniae Antipater
et Graeciam quoque invasit,
suboles dein de excepit interfectis
omnibus, quicumque Alexandrum etiam
longinqua cognatione contigerant.
Ceterum corpus eius
a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde
paucis post annis Alexandream translatum est,
omnisque memoriae ac nomini honos habetur.