hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 146 146 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 20 20 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 20 20 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 16 16 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 10 10 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 9 9 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 4 4 Browse Search
Strabo, Geography (ed. H.C. Hamilton, Esq., W. Falconer, M.A.) 2 2 Browse Search
Appian, The Civil Wars (ed. Horace White) 2 2 Browse Search
Strabo, Geography 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 44 BC or search for 44 BC in all documents.

Your search returned 20 results in 20 document sections:

1 2
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Naronae m. Ian. a. 710 (44).. VATINIVS CICERONI SVO S. (search)
Scr. Naronae m. Ian. a. 710 (44).. VATINIVS CICERONI SVO S. S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. sed tamen omnia mi dura imperas. de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. apage te cum nostro Sex. Servilio; nam me hercule ego quoque illum amo; sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, . civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi. sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me hercule cupio, quae tu mi imperas. meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occiso
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. Romae Id. Mart. a. 710 (44). CICERO BASILO sal. (search)
Scr. Romae Id. Mart. a. 710 (44). CICERO BASILO sal. tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et quid agas quidque agatur certior fieri volo.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. in Sicilia ex. m. Mart. a. 710 (44). BITHYNICVS CICERONI S. (search)
Scr. in Sicilia ex. m. Mart. a. 710 (44). BITHYNICVS CICERONI S. si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterem initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt. itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia . cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. vale.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. in Latio med. m. Apr. a. 720 (44). CICERO BITHYNICO. (search)
Scr. in Latio med. m. Apr. a. 720 (44). CICERO BITHYNICO. Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem p. constitutam tum velim mihi credas accedere, id etiam quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris uteris; scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. gratissima mihi tua voluntas est facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me, summi viri. nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt ut valeant, coniunctiores tecum esse quam me, . necessitudine neminem. quam ob rem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae voluntas
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. in Tusculano ex. m. Iun. a. 710 (44). CICERO TREBATIO S. (search)
Scr. in Tusculano ex. m. Iun. a. 710 (44). CICERO TREBATIO S. Sili causam te docui. is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi commendarem. nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto. gratissimum mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. in Tusculano m. Iun. ut videtur, a. 710 (44). CICERO TREBATIO S. (search)
Scr. in Tusculano m. Iun. ut videtur, a. 710 (44). CICERO TREBATIO S. inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse. ego tamen Scaevolae et Testae adsentior.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44) CICERO CVRIO S. D. (search)
Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44) CICERO CVRIO S. D. ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.' incredibile est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim. ne tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti. quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. in campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est. ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie. ita Caninio consule scito neminem prandisse. nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. haec tibi ridicula videntur; non enim ade
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ut Febr. a. 710 (44). 5 CICERO CVRIO S. D. (search)
Scr. Romae ut Febr. a. 710 (44). 5 CICERO CVRIO S. D. facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses. quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos; quibus aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior; Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut quem ad modum scribis, 'nec caput nec pedes.' equidem vellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere: Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam. ergo is tibi, nos ei succedimus. veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD L. PLANCVM ET CETEROS, Scr. in Gallia Transalpina ex. m. Dec. a. 710 (44). PLANCVS CICERONI (search)
Scr. in Gallia Transalpina ex. m. Dec. a. 710 (44). PLANCVS CICERONI gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animadverti. ego autem praeteriti temporis excusationem adfero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii quam ex epistula tua cognovi. nullum enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui erga me . . mutui amoris. qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares ; nunc vero quid est quid me in aliam partem trahere p
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD L. PLANCVM ET CETEROS, Scr. Romae med. m. Dec. a. 710 (44). CICERO PLANCO S. (search)
Scr. Romae med. m. Dec. a. 710 (44). CICERO PLANCO S. binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem p. pluris aestimandum putarem. est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam attulerunt ; rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima ; eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota
1 2