hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 124 124 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 25 25 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 25 25 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 20 20 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 3 3 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 2 2 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 2 2 Browse Search
Pliny the Elder, The Natural History (ed. John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A.) 2 2 Browse Search
M. Annaeus Lucanus, Pharsalia (ed. Sir Edward Ridley) 2 2 Browse Search
Sulpicia, Carmina Omnia (ed. Anne Mahoney) 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 45 BC or search for 45 BC in all documents.

Your search returned 25 results in 25 document sections:

1 2 3
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Athenis circ. medio m. Mart. a. 709 (45). SERVIVS CICERONI S. (search)
Scr. Athenis circ. medio m. Mart. a. 709 (45). SERVIVS CICERONI S. postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem. etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias. quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus? cogita, quem ad modum adhuc fortuna nobis cum egerit; ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honest
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. in Attici Ficuleano medio m. Apr. a. 709 (45). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. (search)
Scr. in Attici Ficuleano medio m. Apr. a. 709 (45). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu adfuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intellego, quod litteris lectis aliquantum adquievi. nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore. cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu tali sapientia praeditus ferendum putas. sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Naronae Non. Dec. a. 709 (45). VATINIVS CICERONI SVO S. (search)
Scr. Naronae Non. Dec. a. 709 (45). VATINIVS CICERONI SVO S. ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex oppida vi oppugnando cepi; unum hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim turris et quattuor muros cepi et arcem eorum totam; ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum is relinquere sum coactus. qua re te rogo, si opus erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi in omnis partis defendendum putes, hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere. vale. D. N. Decembr. Narona.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Romae ex. m. Oct. a. 709 (45). M. CICERO VATINIO IMP. S. (search)
Scr. Romae ex. m. Oct. a. 709 (45). M. CICERO VATINIO IMP. S. grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare. nec enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti. quam ob rem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces. quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum. itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam. tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur. omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur. de Dionysio, si me amas, confice. quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum capt
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Asturae aut in Attici Ficuleano m. Mart. aut Apr. a. 709 (45). M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F. (search)
Scr. Asturae aut in Attici Ficuleano m. Mart. aut Apr. a. 709 (45). M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F. quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est (declarat enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia), tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum arma tumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes. quae cogitatio cum mihi non omnino excidisset (etenim penitus insederat), vi tamen tempestatum et concursu calamitatum is erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio. itaque hoc saepius dicendum tibique non significandum solum sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius. ad consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque conlegi
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Romae vii. Id. Mai. a. 709 (45). L. LVCCEIVS Q. F. S. D. M. TVLLIO M. F. (search)
Scr. Romae vii. Id. Mai. a. 709 (45). L. LVCCEIVS Q. F. S. D. M. TVLLIO M. F. S. V. B. E. V., sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam soleo. te requisivi saepius, ut viderem; Romae quia postea non fuisti quam discesseram miratus sum; quod item nunc miror. non habeo certum quae te res hinc maxime retrahat. si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium. nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret. sin autem, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, non possum te non, si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus, accusare. quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima pers
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Asturae paucis diebus post ep. xiv a. 709 (45). M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F. (search)
Scr. Asturae paucis diebus post ep. xiv a. 709 (45). M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F. omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. tecum vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas, . amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis? possumusne igitur esse una? nec me hercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiri
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. Romae in. m. Ian. a. 709 (45). M. CICERO S. D. A. TORQVATO. (search)
Scr. Romae in. m. Ian. a. 709 (45). M. CICERO S. D. A. TORQVATO. superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior. neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. hoc item tempore brevior esse debeo. Sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi. nam, etsi cotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quicquam video, quod non idem te videre certo sciam. nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria. idque cum optime perspexi, tum tale video, nihil ut
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. Romae ante med. m. Ian. a. 709 (45). M. CICERO S. D. A. TORQVATO. (search)
Scr. Romae ante med. m. Ian. a. 709 (45). M. CICERO S. D. A. TORQVATO. Novi quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, cum est res eius modi cuius exitus provideri possit. nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis videmur secus. equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam, †non quo, sed quod difficilis erat coniectura. nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum. alteros prope modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD A. TORQVATVM ET CETEROS, Scr. in Tusculano in. m. Iun. a. 709 (45). M. CICERO S. D. TREBIANO. (search)
Scr. in Tusculano in. m. Iun. a. 709 (45). M. CICERO S. D. TREBIANO. Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram (nec enim acciderat mihi †opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis); nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. qua in re tibi gratulor ita vehementer ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris. quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives cum tuis, vives nobiscum; plus adquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris ; quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere. haec praedicatio tua mihi valde grata est caque te uti facile patior
1 2 3