hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 119 119 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 76 76 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 20 20 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 10 10 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 9 9 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 6 6 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 3 3 Browse Search
Pliny the Elder, The Natural History (ed. John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A.) 2 2 Browse Search
Knight's Mechanical Encyclopedia (ed. Knight) 2 2 Browse Search
Appian, The Civil Wars (ed. Horace White) 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 46 BC or search for 46 BC in all documents.

Your search returned 76 results in 76 document sections:

1 2 3 4 5 6 ...
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae ante vi K. intercal. priores a. 708 (46). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. (search)
Scr. Romae ante vi K. intercal. priores a. 708 (46). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cotidie deferunt. quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum. multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te. etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae ex. m. Sept. aut in. Oct. a. 708 (46). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. (search)
Scr. Romae ex. m. Sept. aut in. Oct. a. 708 (46). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte, quatenus aut neglegentia aut improbitate eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis ne ad nos perferantur; illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate' (sic enim appellas) isdem verbis epistulas saepius mittere, nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim accipio) divitias orationis ' habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco (ei)rwneu/esqai enim non necesse est), . sed tamen idem (nec hoc ei)rwneuo/menos facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae. consilium tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse, cum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae. quod aliter cecidis
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARCELLO. (search)
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARCELLO. etsi eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam, .non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate. ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem ; non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46). CICERO S. D. M. MARCELLO (search)
Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46). CICERO S. D. M. MARCELLO neque monere te audeo, praestanti prudentia virum, nec confirmare, maximi animi hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo. nam, si ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari dolorem tuum; sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te consoler, cum ipse me non possim. reliquum est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere †tua causa, sed causa quoque, etiam quae non possim, putem. illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse oportere iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori; sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum. si enim libertatem sequimur, qui locus hoc
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARCELLO. (search)
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARCELLO. etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui. isdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse. multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis cotidie. non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus percipias, quod etiam maius videri solet, minus laborare. at tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes. primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper. sapientis est habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id viti res. dicere fortas
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae in m. Nov. a. 708 (46). CICERO MARCELLO S. (search)
Scr. Romae in m. Nov. a. 708 (46). CICERO MARCELLO S. etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare. cura igitur ut quam primum venias venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus. venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. quod nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre; sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire, idque in omnis partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Mytilenis m. Oct. a. 708 (46). MARCELLVS CICERONI S. (search)
Scr. Mytilenis m. Oct. a. 708 (46). MARCELLVS CICERONI S. plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare. cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris ut uterer vestro potissimum consilio. res quem ad modum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi. reliqua sunt eius modi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc vero eius modi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere possit. itaque in hoc ego mi
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae ui. in. Sext. a. 708 (46). M. CICERO S. D. P. FIGVLO. (search)
Scr. Romae ui. in. Sext. a. 708 (46). M. CICERO S. D. P. FIGVLO. quaerenti mihi iam diu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem. unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat, perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare. relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum. id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui. quod pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna †adiectus aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem. quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen non nihil eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae in. a. 708 (46). M. CICERO S. D. CN. PLANCIO. (search)
Scr. Romae in. a. 708 (46). M. CICERO S. D. CN. PLANCIO. binas a te accepi litteras Corcyrae datas; quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire. ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim iam adsunt, partim impendent, moderate feramus; quod est difficile in eius modi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentet, ex altera servitutem. quo in periculo non nihil me consolatur, cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46). M. CICERO S. D. CN. PLANCIO. (search)
Scr. Romae paulo post ep. xiv a. 708 (46). M. CICERO S. D. CN. PLANCIO. accepi perbrevis tuas litteras; quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi. sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem. sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse. in magno omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.
1 2 3 4 5 6 ...