hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 61 61 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 11 11 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 8 8 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 6 6 Browse Search
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 3 3 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 2 2 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 2 2 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 2 2 Browse Search
Appian, The Civil Wars (ed. Horace White) 2 2 Browse Search
Knight's Mechanical Encyclopedia (ed. Knight) 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 47 BC or search for 47 BC in all documents.

Your search returned 8 results in 8 document sections:

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46). CICERO M. VARRONI S. (search)
Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46). CICERO M. VARRONI S. ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio appropinquare tuum adventum; qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si t
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae vel ex. a. 707 (47) vel in. a. 708 (46). M. CICERO L. PLANCO S. (search)
Scr. Romae vel ex. a. 707 (47) vel in. a. 708 (46). M. CICERO L. PLANCO S. non dubito quin scias in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum non iis modo causis, quae speciem habent magnae coniunctionis, sed iis etiam, quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse. ab his initiis noster in te amor profectus auxit paternam necessitudinem, et eo magis, quod intellexi, ut primum per aetatem iudicium facere potueris quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi. accedebat non mediocre vinculum cum studio. rum, quod ipsum est per se grave, tum eorum studiorum earumque artium, quae per se ipsae eos qui voluntate eadem sunt etiam familiaritate devinciunt. exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor f
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, autumno anni 707 (47). CICERO C. SEXTILIO RVFO QVAESTORI S. D. (search)
Scr. Romae, ut videtur, autumno anni 707 (47). CICERO C. SEXTILIO RVFO QVAESTORI S. D. omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima), eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii ; quae, ut spero, facilius consequere, si et P. Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris ; quam rem tibi confido magnae laudi fore.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae inter med. ut Oct. a. 707 (47) et 5 Id. Mart. a. 710 (44). CICERO CVRIO PROCOS. (search)
Scr. Romae inter med. ut Oct. a. 707 (47) et 5 Id. Mart. a. 710 (44). CICERO CVRIO PROCOS. Q. Pompeius Sex. f. multis et veteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est. is cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te provinciam obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse. quam ob rem a te maiorem in modum peto ut, cum omnis meos aeque ac tuos observare pro necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias, ut ipse intellegat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem esse potuisse. vale.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD TERENTIAM VXOREM, Scr. de Venusino K. Oct. a. 707 (47). TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE. (search)
Scr. de Venusino K. Oct. a. 707 (47). TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE. in Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata (plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut, arbitror, diutius ibi commorabimur) ; labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. vale. K. Oct. de Venusino.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad senatvm et ceteros, Scr. Brundisii circ. med. m. Sext. a. 707 (47). M. CICERO S. D. C. CASSIO (search)
Scr. Brundisii circ. med. m. Sext. a. 707 (47). M. CICERO S. D. C. CASSIO etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli necessaria pertinacia voluit, tamen quoniam eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare ; etsi ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire. neque quisquam hanc nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rem p. quam imminutam et debilitatam manere ; ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquus magnam. sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse. equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto e
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad senatvm et ceteros, Scr. Romae fort. ex. ann. 707 (47). . M. CICERO S. D. C. TREBONIO (search)
Scr. Romae fort. ex. ann. 707 (47). . M. CICERO S. D. C. TREBONIO et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime ; sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur ; quod ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam mihi ; nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum me amares. nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret, ut haec recentia quae meminero semper obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD TIRONEM , Scr. Romae inter med. m. Oct. a. 707 (47) et Id. Mai. a. 710 (44). TVLLIVS TIRONI S. (search)
Scr. Romae inter med. m. Oct. a. 707 (47) et Id. Mai. a. 710 (44). TVLLIVS TIRONI S. quid igitur? non sic oportet? equidem censeo si&, addendum etiam 'SVO.' sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. tibi diafo/rhsin gaudeo profuisse ; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae ; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. ea quid postulet non ignoras, pe/yin, a)kopi/an, peri/paton su/mmetron, tri=yin, eu)lusi/an koili/as. fac bellus revertare ; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis. Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. iste nos tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem ; itaque abutor coronis. de Crabra quid agatur, etsi