hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 106 106 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 7 7 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 4 4 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 4 4 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 3 3 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 3 3 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 3 3 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 2 2 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 2 2 Browse Search
M. Tullius Cicero, De Officiis: index (ed. Walter Miller) 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 48 BC or search for 48 BC in all documents.

Your search returned 3 results in 3 document sections:

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel m. Febr. a. 706 (48). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel m. Febr. a. 706 (48). CAELIVS CICERONI S. ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, quom tu profectus es ad Pompeium! quod utinam taut Appius Claudius in ista parte C. Curio, quoius amicitia me paulatim in hanc perditam causam imposuit ; nam mihi sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. tu: tu porro, cum ad te proficiscens Ariminum noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque mi consuluisti. neque haec dico quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iam pridem hinc essemus ; nam hic nunc praeter faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. equidem iam to effeci ut maxime plebs et, qui antea noster fuit, populus vester esset. 'cur hoc?' inquis. immo reliqua exspectate ; vos invitos vincere coegero. †Arruntanum me Catonem ; vos dormitis nec haec adhu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. VARRONEM ET CETEROS, Scr. in castris Caesaris circ. in. m. Iun. a. 706 (48). DOLABELLA S. D. CICERONI. (search)
Scr. in castris Caesaris circ. in. m. Iun. a. 706 (48). DOLABELLA S. D. CICERONI. S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam ; praeterea rectissime sunt apud te omnia. etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, in qua scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim. tu autem, mi Cicero, sic haec accipies ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices. animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat; esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso I
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD TERENTIAM VXOREM, Scr. Brundisi Non. Novemb. a. 706 (48). TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D. (search)
Scr. Brundisi Non. Novemb. a. 706 (48). TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D. quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva ; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio.