hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 140 140 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 23 23 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 20 20 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 9 9 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 4 4 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 3 3 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 3 3 Browse Search
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 2 2 Browse Search
Appian, The Civil Wars (ed. Horace White) 2 2 Browse Search
Pliny the Elder, The Natural History (ed. John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A.) 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 49 BC or search for 49 BC in all documents.

Your search returned 4 results in 4 document sections:

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, Scr. in Laterio aut Arcano Q. Ciceronis circ. Non. Apr. a. 705 (49). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. (search)
Scr. in Laterio aut Arcano Q. Ciceronis circ. Non. Apr. a. 705 (49). M. CICERO S. D. SER. SVLPICIO. C. Trebativs, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus. cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam; sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. . nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu no
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD TERENTIAM VXOREM, Scr. in portu Caietano nave conscensa vii ld. Iun. a. 705 (49). TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P. (search)
Scr. in portu Caietano nave conscensa vii ld. Iun. a. 705 (49). TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. P. omnis molestias et sollicitudines quibus et te miserrimam habui, id quod mihi molestissimum est, et Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci. quid causae autem fuerit postridie intellexi quam a vobis discessi. xolh\n a)/kraton noctu eieci ; statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur ; cui quidem tu deo, quem ad modum soles, pie et caste satis facies id est Apollini et Aesculapio. navem spero nos valde bonam habere. in eam simul atque conscendi, haec scripsi. deinde conscribam ad nostros familiaris multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. cohortarer vos quo animo fortiores essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum. et tamen eius modi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem p. defensuros. tu primum valetudinem tuam veli
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD TIRONEM , Scr. in Campania vel ex. m. Ian. vel Febr. a. 705 (49). Q. CICERO TIRONI S. D. (search)
Scr. in Campania vel ex. m. Ian. vel Febr. a. 705 (49). Q. CICERO TIRONI S. D. magnae nobis est sollicitudini valetudo tua. nam tametsi qui veniunt a)ki/nduna me\n xroniw/tera de\ nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. at tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate. vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis. yu=xos de\ leptw=| xrwti\ polemiw/taton, inquit Euripides ; cui tu quantum credas nescio ; ego certe singulos eius versus singula eius testimonia puto. effice, si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac valens quam primum venias. ama nos et vale. Quintus f. tibi salutem dicit.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD TIRONEM , Scr. ad urbem pdd. Id. Ian. a. 705 (49). TVLLIVS ET CICERO, TERENTIA, TVLLIA Q. Q. TIRONI S. P. D. (search)
Scr. ad urbem pdd. Id. Ian. a. 705 (49). TVLLIVS ET CICERO, TERENTIA, TVLLIA Q. Q. TIRONI S. P. D. etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere ; sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore ; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas. non ignoro quantum ex desiderio labores ; sed erunt omnia facilia si valebis. festinare te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. ego ad urbem accessi pr. Non. Ian. obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius ; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli. cui cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. omnino et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas