hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 83 83 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 13 13 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 13 13 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 4 4 Browse Search
Knight's Mechanical Encyclopedia (ed. Knight) 3 3 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 2 2 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 2 2 Browse Search
Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, books 5-7 (ed. Benjamin Oliver Foster, Ph.D.) 1 1 Browse Search
M. Annaeus Lucanus, Pharsalia (ed. Sir Edward Ridley) 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 51 BC or search for 51 BC in all documents.

Your search returned 13 results in 13 document sections:

1 2
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CVRIONEM ET CETEROS, Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct. vel in. Nov. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CVR. DESIGNATO. (search)
Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct. vel in. Nov. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. M. CAELIO AEDILI CVR. DESIGNATO. primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quem semper ridere possemus. itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis, quos ille iactitat. difficile est loqui ; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer: non e/depol, quantam rem e/geris neque qua/ntum facinus fe/ceris; quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud: I/ncredibile hoc fa/ctu obicitur; repente vero incessi omnibus laetitiis laetus. in quo cu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, Scr. Romae circ. m. Mart. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PVLCHRO IMP. (search)
Scr. Romae circ. m. Mart. a. 703 (51). M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PVLCHRO IMP. Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere. quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris (poteris autem plurimis), prospicias et consulas rationibus meis. vides ex senatus consulto provinciam esse habendam. si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. quid in eo genere efficere possis, tui consili est; ego te,
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, Scr. Brundisii ex. mense Maio a. 703 (51). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO (search)
Scr. Brundisii ex. mense Maio a. 703 (51). CICERO S. D. APPIO PVLCHRO A. d. xi K. Iun. Brundisium cum venissem, Q. Fabius Vergilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur. id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam tradere. ex iis litteris, quarum ad me
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51). CICERO S. D. AP. PVLCHRO (search)
Scr. Brundisi prid. Non. aut ipsis Non. Iun. a. 703 (51). CICERO S. D. AP. PVLCHRO pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles. Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem. meum studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt. nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi faci
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae circ. id. m. Febr. 703 (51). M. CICERO S. D. M. MARIO. (search)
Scr. Romae circ. id. m. Febr. 703 (51). M. CICERO S. D. M. MARIO. mandatum tuum curabo diligenter. sed homo acutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud venire quam plurimo. sed eo vidisti multum, quod praefinisti quo ne pluris emerem. quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium novi, inlicitatorem potius ponam quam illud minoris veneat. sed de ioco satis est. tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter. de Bursa te gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis ; putas enim, ut scribis, propter hominis sordis minus me magnam illam laetitiam putare. credas mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum. primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate in primisque me deIectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri; postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae m. lusi. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae m. lusi. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. certe, inquam, absolutus est (me †repraesentante pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. 'ride modo,' inquis. non me hercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit. quin ego . cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi visus sum captus esse. quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset. itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus. hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam quoivis satis esset et paenit
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae K. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae K. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. invideo tibi; tam multa cotidie quae mirere istoc perferuntur, primum illud, absolutum Messalam, deinde eundem condemnatum, C. Marcellum cos. factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam xv virum factum. hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli cruris repulsi vultum non vidisse. at qua spe, quam certa opinione descenderat, quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene concedente adversario superasset. illud te non arbitror miratum, Servaeum, designatum tr. pl., condemnatum; cuius in locum C. Curio petiit. sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum; sed ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. huius autem voluntatis initium et causa est quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere,
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae ante Id. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae ante Id. Sext. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio; ego quidem vehementer animi pendeo. nam si hoc modo rem moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum; nunc si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est. accedit huc quod successionem futuram propter Galliarum controversiam non video. tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem. Nosti enim haec tralaticia: de Galli
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, Scr. Romae in. m. Oct. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. (search)
Scr. Romae in. m. Oct. a. 703 (51). CAELIVS CICERONI S. etsi de re p. quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gavisurum te putem habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. qua quaeris in causa. M. Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam. Dubium porro illi non erat quid futurum esset. nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. at ego, simul atque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque verbum de re facio; totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, †si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret. haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus t
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr., ut videtur, ex. m. Martio a. 701 (51) . CICERO SILIO S. (search)
Scr., ut videtur, ex. m. Martio a. 701 (51) . CICERO SILIO S. quid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a me non diligi solum verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo. omnium tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum fuerit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me et me a te amari. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. illa nostra scilicet ceciderunt. utamur igitur vulgari consolatione : 'quid, si hoc melius?' sed haec coram. tu fac, quod facis, ut me ames teque amari a me scias.
1 2