hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 82 82 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 8 8 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 5 5 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 5 5 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 3 3 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 2 2 Browse Search
M. Annaeus Lucanus, Pharsalia (ed. Sir Edward Ridley) 1 1 Browse Search
Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, books 1-2 (ed. Benjamin Oliver Foster, Ph.D.) 1 1 Browse Search
M. Tullius Cicero, De Officiis: index (ed. Walter Miller) 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 52 BC or search for 52 BC in all documents.

Your search returned 5 results in 5 document sections:

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr.. Romae, ut videtur, circ. m. Mart. a. 702 (52). M. CICERO S. D. TITIO. (search)
Scr.. Romae, ut videtur, circ. m. Mart. a. 702 (52). M. CICERO S. D. TITIO. etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset. est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus. neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viri
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, post m. Mart. a. 702 (52). M. CICERO S. D. GALLO. (search)
Scr. Romae, ut videtur, post m. Mart. a. 702 (52). M. CICERO S. D. GALLO. miror cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. quod si liceret, tamen non debebas. 'ego enim te in consulatu observaram,' et ais fore ut te Caesar restituat. multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. tribunatum plebei dicis te mea causa petisse. utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim. haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres. quod si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti, molesta. me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror. nam si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, 'detulisti,' quod tibi ego debeo? si vera tu es optimus testis quid mihi p. R. debeat.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, m. Apr. aut paulo post a. 702 (52). CICERO MEMMIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, m. Apr. aut paulo post a. 702 (52). CICERO MEMMIO S. C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et patrono eius M. Aemilio familiarissime. peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes. nam propter opera instituta multa multorum subitum est ei remigrare K. Quintilibus. impedior verecundia ne te pluribus verbis rogem ; neque tamen dubito quin, si tua nihil aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem si quid tu me rogares. mihi certe gratissimum feceris.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae, ut videtur, post m. Apr. 702 (52) aut in. a. 703 (51). CICERO MEMMIO S. (search)
Scr. Romae, ut videtur, post m. Apr. 702 (52) aut in. a. 703 (51). CICERO MEMMIO S. A. Fufium, unum ex meis intimis observantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem et summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim ita tractes ut mihi coram recepisti. tam gratum mihi id erit quam quod gratissimum ; ipsum praeterea summo officio et summa observantia tibi in perpetuum devinxeris.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae vel ex. a. 702 (52) vel in. a. 703 (51). M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D. (search)
Scr. Romae vel ex. a. 702 (52) vel in. a. 703 (51). M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D. etsi non dubito quin apud te mea commendatio prima satis valeat, tamen obsequor homini familiarissimo, C. Avianio Flacco, cuius causa omnia cum cupio tum me hercule etiam debeo. de quo et praesens tecum egi diligenter, cum tu mihi humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea ; sed putat interesse sua me ad te quam so saepissime scribere. qua re velim mihi ignoscas, si illius voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae tuae. A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit. summa est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris ut Avianius, quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat. erit id mihi pergratum.