hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 39 39 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 12 12 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 5 5 Browse Search
Appian, The Civil Wars (ed. Horace White) 1 1 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 1 1 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 1 1 Browse Search
Pliny the Elder, The Natural History (ed. John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A.) 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 53 BC or search for 53 BC in all documents.

Your search returned 12 results in 12 document sections:

1 2
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CVRIONEM ET CETEROS, Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. CVRIONI. (search)
Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. CVRIONI. quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim quom, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem, sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? a te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi. qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis. sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CVRIONEM ET CETEROS, Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. C. CVRIONI. (search)
Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. C. CVRIONI. gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo viro. qui cum suis laudibus tum vero te filio superasset omnium fortunam, si ei contigisset ut te ante videret, quam a vita discederet. sed spero nostram amicitiam non egere testibus. tibi patrimonium dei fortunent; me certe habebis, cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CVRIONEM ET CETEROS, Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. C. CVRIONI. (search)
Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. C. CVRIONI. rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset integrum. meam quidem sententiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad eam meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te ad meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam, quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio, fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus. quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin satietate iam defessus sit. sed aliter atque ostenderam facio, qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CVRIONEM ET CETEROS, Scr. Romae a. 701 (53). CICERO S. D. C. CVRIONI. (search)
Scr. Romae a. 701 (53). CICERO S. D. C. CVRIONI. epistularum genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis, si quid esset, quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. huius generis litteras a me profecto non exspectas; tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. utro me minus deceat uti, non intellego. iocerne tecum per litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. an gravius aliquid scribam? quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? atqui in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae sentio, audeam neque ea, quae non sentio, velim scribere. quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula, qua soleo, tequ
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CVRIONEM ET CETEROS, Scr. Romae a. 701 (53). CICERO S. D. C. CVRONI. (search)
Scr. Romae a. 701 (53). CICERO S. D. C. CVRONI. haec negotia quo modo se habeant, ne epistula quidem narrare audeo. tibi, etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor, vel quia non vides ea quae nos, vel quod excelso et inlustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu, quae ad nos nec obscuro nec vario sermone, sed et clarissima et una omnium voce perfertur. unum illud nescio, gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui, non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed me hercule ne, cum veneris, non habeas iam, quod cures; ita sunt omnia debilitata et iam prope exstincta. sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa; qua re cetera cognosces ex aliis. tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita, quae esse in eo civi ac viro debent, qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. CVRIONEM ET CETEROS, Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. C. CVRIONI. (search)
Scr. Romae a. 701 (53). M. CICERO S. D. C. CVRIONI. nondum erat auditum te ad Italiam adventare, cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi. sed tamen, cum adpropinquare tuus adventus putaretur, et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus. ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem; grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare videatur. sed, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, Scr. Romae vel ex. a. 701 (53) vel in. 702 (52). CICERO APPIO IMP. S. D. (search)
Scr. Romae vel ex. a. 701 (53) vel in. 702 (52). CICERO APPIO IMP. S. D. si ipsa res p. tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto tuo Phania; ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet; curiosus. quapropter ille tibi omnia explanabit; id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius. de mea autem benevolentia erga te etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae meae partes; sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima. quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum; quam quidem ego, s
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. fort. in Tusculano (?) m. Ian. a. 701 (53). CICERO TREBATIO. (search)
Scr. fort. in Tusculano (?) m. Ian. a. 701 (53). CICERO TREBATIO. Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum desiderat? ego omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent. satisne tibi videor abs te ius civile didicisse? sed heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano. sed quid sit scire cupio. consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae. denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertime
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53). CICERO TREBATIO. (search)
Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53). CICERO TREBATIO. mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus. sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium ? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris politeu/esqai non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae circ. m. Quint. a. 701 (53). CICERO TREBATIO. (search)
Scr. Romae circ. m. Quint. a. 701 (53). CICERO TREBATIO. Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat. valde iam lautus es qui gravere litteras ad me dare homini praesertim prope domestico. quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo; sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia. illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere. sed haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam nostro. te valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.
1 2