hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 74 74 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 10 10 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 8 8 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 6 6 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 6 6 Browse Search
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 5 5 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to and from Quintus (ed. L. C. Purser) 3 3 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 3 3 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 3 3 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 56 BC or search for 56 BC in all documents.

Your search returned 10 results in 10 document sections:

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD P. LENTVLVM, Scr. Romae Id. Ian. a. u. c. 698 (a. Chr. 56). M. CICERO S. D. P. LENTVLO PROCOS. (search)
Scr. Romae Id. Ian. a. u. c. 698 (a. Chr. 56). M. CICERO S. D. P. LENTVLO PROCOS. ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat; res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec g
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD P. LENTVLVM, Scr. Romae medio mense Ian. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. (search)
Scr. Romae medio mense Ian. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla I et expedita habet, multos annos utor valde familiariter. is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore; quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non vulgarem fuisse.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD P. LENTVLVM, Scr. Romae circiter Non. Febr. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. (search)
Scr. Romae circiter Non. Febr. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. tametsi mihi nihil fuit optatius quam ut primum abs te ipso, deinde a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer tamen adficior summo dolore eius modi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere; te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi. nos cum maxime consilio, studio, labore, gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. de Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satis fac
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD P. LENTVLVM, Scr. Romae mense ut videtur, Mart. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. (search)
Scr. Romae mense ut videtur, Mart. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. me in summo dolore, quem in tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis; nam etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflictast, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. sed praesta te eum, qui mihi 'a teneris,' ut Graeci dicunt, unguiculis' es cognitus; inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque ex specta; non fallam opinionem tuam.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD P. LENTVLVM, Scr. Romae exeunte mense Quint. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. (search)
Scr. Romae exeunte mense Quint. a. 698 (56). M. CICERO S.D. P. LENTVLO PROCOS. legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile perspicias; quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime conloquar. quod si rarius fiet quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere; quotiens mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam. quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis; unum illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, quite et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dig
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. in Hispania cit a. 698 (56). Q. METELLVS NEPOS S. D. M. CICERONI (search)
Scr. in Hispania cit a. 698 (56). Q. METELLVS NEPOS S. D. M. CICERONI hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco. de illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. de meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), ad Q. Metellvm et ceteros, Scr. Ante ut videtur, m. Iun. a. 698 (56). M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F. . (search)
Scr. Ante ut videtur, m. Iun. a. 698 (56). M. CICERO S. D. L. LVCCEIO Q. F. . Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus, quae nunc expromam absens audacius; epistula enim non erubescit. ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis inlustretur et celebretur tuis. quod etsi mihi saepe ostendisti te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae. genus enim scriptorum tuorum etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis. neque enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimoni tui vel indicio benevolentiae vel suavitate ingeni vivi perfruamur. neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum sed, quia videbam
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD M. MARIVM ET CETEROS, Scr. Romae ante K. Sept. a. 708 (56). M. CICERO S. D. M. MARIO. (search)
Scr. Romae ante K. Sept. a. 708 (56). M. CICERO S. D. M. MARIO. persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo; nam a. d. iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss., cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. sollicitum autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. si manerem in Italia, verebare ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non is explicarem quid esset optimum factu. pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere. cuius me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primu
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae pos! med. a. 698 (56). M. CICERO Q VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS. (search)
Scr. Romae pos! med. a. 698 (56). M. CICERO Q VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS. S. v. b. e. v. credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus verbis tecum egisse ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in numero meorum necessariorum. id tu pro tua summa erga me benevolentia perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti. Cuspius, homo in omnis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit, propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare. qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ; sed hanc commendationem quam his litt
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56). CICERO P. CAESIO S. D. (search)
Scr. loco et anno incerto, fortasse ante 698 (56). CICERO P. CAESIO S. D. P. Messienum, equitem R. omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.