hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 63 63 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 13 13 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 8 8 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 5 5 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 5 5 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 4 4 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 3 3 Browse Search
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 3 3 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 2 2 Browse Search
M. Tullius Cicero, De Officiis: index (ed. Walter Miller) 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 58 BC or search for 58 BC in all documents.

Your search returned 8 results in 8 document sections:

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 1 (search)
Scr. proficiscens in exsilium in in Apr. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequerere, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum, tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset, certum consilium de tua sententia capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius potes quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. pluribus verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 3 (search)
Scr. Itinere circ. Non. Apr. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem utinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coegisti! adhuc quidem valde me paenitet. sed te oro ut ad me Vibonem statim venias quo ego multis de causis converti iter meum. sed eo si veneris, de tota itinere ac fuga mea consilium capere potero. si id non feceris, mirabor; sed confido te esse facturum.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 4 (search)
Scr. in itinere inter Vibonem et Brundisium post ep. 5 Id. Apr. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, valde paenitet vivere; qua in re apud me tu plurimum valuisti. sed haec coram. fac modo ut venias.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 9 (search)
Scr. Thessalonicae Id. Iun. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal. Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam quam ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam illi offerrem aut ab illo aspici paterer. atque etiam illud timebam, quod profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi tempus illud ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex com
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 10 (search)
Scr. Thessalonnicae anno K. Quint. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem acta quae essent usque ad a. d. viii Kal. Iunias cognovi ex tuis litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae. quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim. nam si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos sperare vultis vobis obtemperabo. nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis u
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 13 (search)
Scr. Thessalonicae Non. Sext. a. 696 (58). . CICERO ATTICO salutem quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse. qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses nihil esse neque me temporis non longinqui spe ductum esse moleste feram. quem autem motum te videre scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore. in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si exspectaro, non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 18 (search)
Scr. Thessalonicae media m. Sept. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem secundum comitia dixisse. fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. fac, obse
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 3, letter 24 (search)
Scr. Dyrrachium Id. Dec. a. 696 (58). CICERO ATTICO salutem antea quom ad me scripsissetis vestro consensu consulum provincias ornatas esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando vidisse prudentius; postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer consilium vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat videretur esse sublata. nam si tribuni pl. nobis suscensent, quae potest spes esse? ac videntur iure suscensere, cum et expertes consili fuerint ei qui causam nostram susceperant, et vestra concessione omnem vim sui iuris amiserint, praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de consulibus ornandis non ut eos impedirent sed ut ad nostram causam adiungerent; nunc si consules a nobis al