hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 63 63 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 13 13 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 8 8 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 5 5 Browse Search
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser) 5 5 Browse Search
Samuel Ball Platner, Thomas Ashby, A Topographical Dictionary of Ancient Rome 4 4 Browse Search
J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War 3 3 Browse Search
E. T. Merrill, Commentary on Catullus (ed. E. T. Merrill) 3 3 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 2 2 Browse Search
M. Tullius Cicero, De Officiis: index (ed. Walter Miller) 2 2 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 58 BC or search for 58 BC in all documents.

Your search returned 5 results in 5 document sections:

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xlii. CICERO CVLLEOLO S. (search)
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xlii. CICERO CVLLEOLO S. quae fecisti L. Luccei causa, scire te plane volo te homini gratissimo commodasse, et cum ipsi quae fecisti pergrata sunt, tu m Pompeius, quotienscumque me videt (videt autem saepe), gratias tibi agit singularis. addo etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga Lucceium benignitate maxima voluptate adfici. quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis. id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. de re p. deque his negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque litteras dederam pueris tuis. vale.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xli. M. CICERO S. D L. CVLLEOLO PROCOS. (search)
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xli. M. CICERO S. D L. CVLLEOLO PROCOS. L. Lucceius, meus familiaris, hQmO omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse. Cum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es feceris! omnino ostenderunt Bulliones sese Lucceio Pompei arbitratu satis facturos ; sed vehementer opus est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere ; quod ut facias te etiam atque etiam rogo. illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Luccei procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam,valere plus quam meam. id ut re experiatur iterum et saepius te rogo.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xliv. M. CICERO Quintio Gallo. (search)
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus ante ep. xliv. M. CICERO Quintio Gallo. etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iam pridem perspicio, me a te amari, tamen ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me benevolentiam. L. Oppius M. f. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo eoque magis, quod cum ipsum diligo, tum quod negotia procurat L. Egnati Rufi, quo ego uno equite R. familiarissime utor et qui cum consuetudine cotidiana tum officiis plurimis maximisque mihi coniunctus est. Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnati absentis rem ut tueare aeque a te peto ac si mea negotia essent. velim memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur, sed ita conscribas, ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD C. MEMMIVM ET CETEROS, Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xliii. CICERO GALLO S. (search)
Scr. Romae ante a. 696 (58) non nullis mensibus post ep. xliii. CICERO GALLO S. etsi ex tuis et ex L. Oppi, familiaris mei, litteris cognovi te memorem commendationi meae fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppium praesentem et L. Egnati, mei familiarissimi, absentis negotia commendo. tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque ut, si mea res esset, non magis laborarem. quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris ut is intellegat me a te tantum amari quantum ipse existimo. hoc mihi gratius facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.
M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares (ed. L. C. Purser), AD TERENTIAM VXOREM, Scr. Thessalonicae a. d. iii Noti. Oct. a. 696 (58). TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIOLAE ET CICERONI SVIS. (search)
Scr. Thessalonicae a. d. iii Noti. Oct. a. 696 (58). TVLLIVS S. D. TERENTIAE SVAE ET TVLLIOLAE ET CICERONI SVIS. noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto rescribi oportere ; nec enim habeo quid scribam nec hoc tempore quicquam difficilius facio ; ad te vero et ad nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis scribere ; vos enim video esse miserrimas, quas ego beatissimas semper esse volui, idque praestare debui et, nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem nostrum merito eius amo plurimum. Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. in novis tr. pl. intellego spem te habere. id erit firmum, si Pompei voluntas erit ; sed Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video nec miror, sed maereo casum eius modi ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur. nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modu