hide Matching Documents

The documents where this entity occurs most often are shown below. Click on a document to open it.

Document Max. Freq Min. Freq
A Dictionary of Greek and Roman biography and mythology (ed. William Smith) 48 48 Browse Search
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser) 8 8 Browse Search
Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero 3 3 Browse Search
Appian, The Foreign Wars (ed. Horace White) 2 2 Browse Search
Strabo, Geography (ed. H.C. Hamilton, Esq., W. Falconer, M.A.) 2 2 Browse Search
M. Annaeus Lucanus, Pharsalia (ed. Sir Edward Ridley) 1 1 Browse Search
M. Tullius Cicero, Orations, Three orations on the Agrarian law, the four against Catiline, the orations for Rabirius, Murena, Sylla, Archias, Flaccus, Scaurus, etc. (ed. C. D. Yonge) 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
J. B. Greenough, G. L. Kittredge, Select Orations of Cicero , Allen and Greenough's Edition. 1 1 Browse Search
View all matching documents...

Browsing named entities in M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser). You can also browse the collection for 67 BC or search for 67 BC in all documents.

Your search returned 8 results in 8 document sections:

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 3 (search)
Scr. Romae ex. a. 687 (67). CICERO ATTICO salutem aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror. nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt. quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. quib
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 5 (search)
Scr. Romae initio anni 687 (67). CICERO ATTICO salutem quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu existimare potes. nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris. quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet. quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut min
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 6 (search)
Scr. Romae ex. m. Ian. a. 687 (67). CICERO ATTICO salutem non committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu modo videto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCIↃↃↃ X_X_X_. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret. Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et secum habebat hominem xrhstomaqh= D. Turranium. pater nobis decessit a. d. iv Kal. Dec. haec habebam fere quae te scire vellem. tu velim, si qua ornamenta gumnasiw/dh reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne<
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 7 (search)
Scr. Romae ante Id. Febr. 687 (67). CICERO ATTICO salutem apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS X_X_CD constitui me curaturum Idibus Febr. tu velim ea quae nobis emisse te et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus.
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 8 (search)
Scr. Romae post Id. Febr. a. 687 (67). CICERO ATTICO salutem apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim. L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 9 (search)
Scr. Romae m. Mart. aut Apr. a 687 (67). CICERO ATTICO salutem nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire. signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae; quae gumnasiw/dh maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec diligente
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 10 (search)
Scr. in Tusculano ante m. Quintil. a. 687 (67). CICERO ATTICO salutem cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo: cum essem in Ceramico) verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur. eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere. primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video grav
M. Tullius Cicero, Letters to Atticus (ed. L. C. Purser), book 1, letter 11 (search)
Scr. Romae m. Quint. ante Sext. a. 687 (67). CICERO ATTICO salutem et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo familiari t