previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [44] at vero in M. Caeliodicam enim iam1 confidentius de studiis eius honestis, quoniam2 audeo quaedam fretus vestra sapientia libere confiterinulla luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum3 libido. quod quidem vitium ventris et gurgitis4 non modo non minuit aetas hominibus sed etiam auget. amores autem et deliciae5 quae vocantur, quae firmiore6 animo praeditis diutius molestae non solent essemature enim et celeriter deflorescuntnumquam hunc occupatum impeditumve7 tenuerunt. [45] Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum accusaretdefendendi haec causa, non gloriandi loquor8genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum, quae vestra prudentia9 est, perspexistis. atque in eo non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe, etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus, sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui10 scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio atque haec studia de quibus disputo11 non facile in eodem homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia, inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non12 modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere. [46] an vos aliam causam esse ullam putatis cur in tantis praemiis eloquentiae, tanta voluptate dicendi, tanta laude, tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci semperque fuerint qui in hoc labore versentur? obterendae sunt omnes voluptates, relinquenda studia delectationis, ludus, iocus, convivium, sermo paene est13 familiarium deserendus. qua re in hoc genere labor offendit homines14 a studioque deterret, non quo aut ingenia deficiant aut doctrina puerilis. [47] an hic15, si sese isti vitae dedidisset16, consularem hominem admodum adulescens in iudicium vocavisset? hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur, hac in17 acie cotidie versaretur, appeteret inimicitias, in iudicium vocaret, subiret periculum capitis, ipse18 inspectante populo Romano tot iam19 mensis aut de salute aut de gloria dimicaret?


1 iam hoc ς

2 quoniam ς, Muretus: quondam Pπδ

3 lustrorum stuprorum ς

4 gutturis ed. R

5 deliciae ς: hae deliciae Pπδ

6 firmo ingenio ς

7 impeditumve scripsi: ne impeditum que ς: impeditumque Pπδ

8 loquor ς, Naugerius: eloquor Pπδ

9 quae vestrae si prudentiae ς: fort. quae vestra est prudentia

10 atqui ς, Lambinus: atque Pπδ

11 disputo disputavi ς: disputato P1

12 modo facimus non ς, suppl. Madvig: om. Pπδ

13 est paene ς

14 labor offendit homines ς, Madvig: labore fiendi homines P: labor confitendi homines eg: homines a labore studioque discendi bhψ2

15 hic om. ς (contra Arusian. K. vii. 465)

16 dedidisset Arusian. (s. v. dedo): dedisset mei

17 hac in ς: in hac Pπδ

18 capitis, ipse Ph: capitis, ipso ed. R: capitis ipse, Halm

19 tot iam ς, Lambinus: tot t || P: tot πδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: