9.
habetis
consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media
morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reservatum.
omnes ordines ad conservandam rem publicam
mente, voluntate1, voce consentiunt. obsessa facibus et
telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria
communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis
arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum
ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa
atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat.
praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum
anima, de fortunis omnium2, de sedibus, de focis
vestris hodierno die vobis iudicandum est.
[19]
habetis ducem
memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas
datur; habetis omnis ordines, omnis homines, universum
populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die
primum videmus, unum atque idem sentientem. cogitate
quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam
libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque
fortunas una nox paene3 delerit. id ne umquam
posthac non modo non4 confici sed ne cogitari quidem
possit a civibus hodierno die providendum est5. atque
haec, non ut vos qui mihi studio paene praecurritis excitarem,
locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in re
publica princeps officio functa consulari videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.