[17]
quamquam ego iam putabam, iudices,
multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo
labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus,
Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus1,
sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis
id agebam2. cum vero ego tanto intervallo claustra
ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac,
sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam
virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et
inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule
defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos.
etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero
improbissimo atque audacissimo3, altero modestissimo atque
optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam,
gratia Galbam. quod si id crimen4 homini novo esse
deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.