[26]
quid deinde? furcifer quo progreditur? ait
hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque
nudum1 saltavisse2. quae crux huic fugitivo potest
satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam
aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo3 rege
virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue
singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio
laudari reges4 non solere. Frugi hominem dici non multum
habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem,
magni animi5, largum, beneficum, liberalem: hae6 sunt regiae
laudes, illa privata est. Vt volet quisque, accipiat: ego
tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam,
virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte
aetate7 cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque
nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati
sunt perspecta et cognita.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.