previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [84] est, est1 illa vis profecto2, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque3 praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane4 qualis aut ubi sit sentire possimus. ea vis igitur ipsa5 quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam. [85] non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. regiones6 me hercule7 ipsae quae8 illam beluam cadere viderunt, commosse9 se videntur et ius in illo suum retinuisse. vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor10, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat11; vestrae tum12 religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari13, sancte Iuppiter, cuius ille lacus14, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum15 oculos aperuisti16: vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt. [86] Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium bonae deae, quod est in fundo T.17 Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet18 quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.


1 est, est ςHb2: est T: est igitur E: et est ab1

2 illa vis prof. ςBH: prof. illa vis cett.

3 tamque ςH: tam cett.

4 ac plane ςBH: aut plane cett.

5 igitur ipsa ςBE: ipsa igitur T: igitur Hδ

6 regiones ςH: religiones ETδ

7 me hercules ςH (cf. Orat. 157)

8 quae HE: quae tum W: quae cum Tδ

9 commovisse E

10 testor H et Quintil. xi. 1. 34: obtestor ETδ

11 impresserat H

12 tum ςH: tum arae vestrae cett.: tum irae, vestrae Richter

13 Latiari ςHTa (-rei Ta): -aret W: -aris E: -alis b

14 lucus ς

15 poeniendum T

16 aperuistis H

17 T. om. PH Sergi P

18 acciperet PςH: -erit ETwδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: