[117]
SI DE HEREDITATE AMBIGETVR1 ET
TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS
SIGN IS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SE
CVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM
DABO. hoc translaticium est2: sequi illud oportet, SI
TABVLAE TESTAMENTI NON3 PROFERENTVR. quid ait? se ei
daturum qui se dicat heredem esse. quid ergo interest
proferantur necne? si protulerit, uno signo ut sit4 minus
quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino
tabulas non proferet, dabis? quid nunc dicam? neminem
umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum neminem
fuisse qui istius se similem dici vellet. ipse in
Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mercedem;
item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de
hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes
Romae praeter istum. ex EDICTO SICILIENSI. SI DE
HEREDITATE AMBIGITVR —.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.