[136]
cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis,
omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent—apud1
quem non ius, non aequitas, non misericordia, non propinqui
oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas
pro pretio2, non gratia valeret—statuunt id sibi esse
optimum3 factu, quod cuivis venisset in mentem, petere
auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure
civili privatorumque omnium controversiis populo Romano
praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.