[124]
nam cum esset ex vetere1 numero quidam senator demortuus,
et cum ex utroque genere par numerus reliquus
esset, veterem cooptari necesse erat legibus, ut is amplior
numerus esset. quae cum ita se res haberet2, tamen ad
istum emptum venerunt illum locum senatorium non solum
veteres, verum3 etiam novi. fit ut pretio novus vincat
litterasque a praetore adferat Agrigentum. Agrigentini ad
istum legatos mittunt qui eum leges doceant consuetudinemque
omnium annorum demonstrent, ut iste intellegeret
ei se illum locum4 vendidisse cui ne5 commercium quidem
esse oporteret; quorum oratione iste, cum pretium iam
accepisset, ne tantulum quidem commotus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.