[179]
quod cum ita sit, nihil fingam tamen. meminero me
non sumpsisse quem accusarem, sed recepisse quos1 defenderem;
vos ex me causam non a me prolatam, sed ad
me delatam audire oportere; me Siculis satis esse facturum
si quae cognovi in Sicilia, quae accepi ab ipsis, diligenter
exposuero, populo Romano si nullius vim, nullius2 potentiam
pertimuero, vobis si facultatem vere atque honeste iudicandi
fide et diligentia mea fecero, mihimet si3 ne minimum
quidem de meo curriculo vitae, quod mihi semper propositum
fuit, decessero.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.