[64]
venerat ad
eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a
litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est1. is
epistulas compluris attulerat, in his unam domo2 quae totum
mutarat3 hominem. repente coepit dicere se omnia Verris
causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse.
mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse,
posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset.
erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui
gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. ex
illo tempore a civitatibus laudationes4 petere, testis non
solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. quod
nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem,
et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege
pugnassem, tam multos testis5 huc evocare non potuissem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.