[185]
hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione
donasti; quae tua donatio singulari impudentia1 nova Siculis
omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. saepe
enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica
gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt:
tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem
donandi causa advocare ausus es? neque enim solum
scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui
dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem2 virtute auctoritate
copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium,
sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium,
summo splendore ingenio gratia praeditum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.