[66]
cernitis, iudices, quod et
quantum incendium decumanorum impetu non solum per
agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque1 solum
per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore
pervaserit. videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios,
alios autem2 verberari, porro alios in publico custodiri, destitui
alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone
praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium
ex agris auferri ac diripi. quid est hoc? populi Romani
imperium? praetoriae3 leges4, iudicia? socios5 fidelis, provincia
suburbana. nonne omnia potius eius modi sunt6 quae,
si Athenio rex fugitivorum7 vicisset, in Sicilia non fecisset?
non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae
fugitivorum insolentia consecuta.
privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae
quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia
civitatum, et reliquarum audietis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 neque cOk: non p rell.
2 alios, alios autem scripsi: alios autem codd. praeter O (autem alios): alios aut etiam Francius
3 pretor imperium O (eC, credo, PċRċ)
4 praetoriae leges scripsi, O secutus, in quo est ċprċ, ut iii, §17: populi Romani leges rell., edd.
5 socios (sotios) O: om. rell.: iudicia in socios fidelis, provinciam suburbanam Muell., Halmium secutus: leges? iudicia? socii fideles? provincia suburbana? vulg.
6 sunt om. O edd.
7 rex fugitiv. cO: om. rell. edd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.