[19]
homo amentissime, quid putasti? impetraturum te?
quanti is1 a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur
ignorabas? verum fac te impetravisse, fac aliquid
gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam2 putas
auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem
constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint?
tametsi quae est ista laudatio3, cum laudator interrogatus
laedat necesse est? quid? isti laudatores tui nonne4 testes
mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. producam
ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent
quae necesse erit ingratiis5. negent isti onerariam navem
maximam aedificatam esse Messanae? negent, si possunt.
negent ei navi faciundae6 senatorem Mamertinum publice
praefuisse? Vtinam negent! sunt etiam cetera; quae
malo integra reservare, ut quam minimum dem7 illis temporis
ad meditandum confirmandumque periurium.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.