[67]
Rex maximo conventu Syracusis in foro, ne quis
forte me in crimine obscuro versari atque adfingere aliquid
suspicione1 hominum arbitretur,—in foro, inquam, Syracusis
flens ac deos hominesque contestans clamare coepit candelabrum
factum e gemmis, quod in Capitolium missurus
esset, quod in templo clarissimo populo Romano monumentum
suae societatis amicitiaeque esse voluisset, id sibi2
C. Verrem abstulisse; de ceteris operibus ex auro et
gemmis
quae sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi
miserum esse et indignum. id etsi antea iam mente et
cogitatione sua fratrisque sui consecratum esset, tamen 5
tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare
dicare consecrare Iovi optimo maximo, testemque ipsum
Iovem suae voluntatis ac religionis adhibere.
quae vox, quae latera, quae vires huius unius criminis
querimoniam possunt3 sustinere? Rex Antiochus, qui
Romae ante oculos omnium nostrum biennium fere comitatu
regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius
populi Romani esset, amicissimo patre, avo, maioribus,
antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo et
maximo
regno, praeceps provincia4 populi Romani exturbatus
est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.