[75]
hanc
cum iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque
vidisset, quasi illa ipsa1 face percussus esset, ita flagrare
cupiditate atque amentia coepit; imperat magistratibus ut
eam demoliantur et sibi dent; nihil sibi gratius ostendit
futurum. illi vero dicere sibi id nefas esse, seseque cum
summa religione tum summo metu legum et iudiciorum
teneri. iste tum petere2 ab illis3, tum minari, tum spem, tum
metum ostendere. opponebant illi nomen interdum
P. Africani; populi Romani illud esse dicebant; nihil se
in eo potestatis habere quod imperator clarissimus urbe
hostium capta monumentum victoriae populi Romani esse
voluisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.