[51]
et quoniam fortunarum contentionem facere coepimus,
de reditu Gabini omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit,
ego tamen os ut videam hominis exspecto; tuum, si placet,
reditum cum meo conferamus. ac meus quidem is fuit
ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius
Italiae viderit. neque enim regio ulla fuit nec municipium
neque praefectura aut colonia ex qua non ad me publice
venerint gratulatum. quid dicam adventus meos, quid
effusiones hominum ex oppidis, quid concursus ex agris
patrum familias cum coniugibus ac liberis, quid eos dies
qui quasi deorum immortalium festi atque sollemnes apud
omnis sunt adventu meo redituque celebrati?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.