previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [21]

'at hoc Galli negant.' at ratio1 rerum et vis argumentorum coarguit. potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus2 ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere3 ad unam quamque rem aestimandam4 momentoque suo ponderandam sapientiam5 iudicis6, videte7 ne multo vestrae8 maiores gravioresque partes sint9 ad cogitandum quam ad dicendum meae. [22] mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus est10, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque11 de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus12, quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur13. Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promisce14 et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum. [23] quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus coniecturae15 et cogitationi16 traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur.


1 at ratio l, Faernus: atrio V: actio ς

2 Salus Manutius: salus priores

3 tenere supplevi

4 aestimandam Naugerius (2): existimandam codd.

5 sapientia ς

6 iudicis V: iudicis tenet χl: iudicis adhibetur k

7 videte suppl. Faernus

8 vostrae V2

9 sint V: sunt ς

10 est Klotz: et codd.: est et Orelli

11 quoque suppl. ed. Hervag.

12 nolumus ed. R

13 existimetur his Vk (e duplici lectione -tur et -tis)

14 promiscue χ2kl

15 coniectura χl

16 cogitationi k, Hotoman: cogitatione cett. (fort. coniectura et cogitatione tractantur)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: