[71]
omitto ceteros, ne sit
infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos
coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis1 unum quemque
eorum2 prius ab3 sua vita quam4 vestra5 suspicione esse
damnatum. ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen
finitimum maxime est huius6 periculo et crimini, non sua
vita ac natura7 convicit8? semper audax, petulans, libidinosus;
quem in stuprorum defensionibus non solum verbis
uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et
calcibus, quem exturbare homines ex9 possessionibus, caedem
facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu10 et armis
disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in
malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non
fortunae ipsi succumbere. huius si causa non manifestissimis
rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita
convinceret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.