previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[305] at pius Aeneasfilium Aeneas sacrorum omnium docetur, ex cuius persona latenter quae ad caeremonias veteres pertinent saepe monstrantur. hic ergodeus apicis, quod insigne flaminum fuit, de quo loco suo in quarto libro dictum est. vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere. Aeneas ergo hic ad Carthaginis litus adpulsus ostenditur sine apice fuisse, id est nudo capite. nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene' manifeste longius ab urbe intellegitur; unde animadvertendum est extra pomerium fuisse, nam in subsequentibus ostenditur, eum extra pomerium fuisse, cum ait Venuset qua te ducit via, dirige gressum” . nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum est. [quod] et ipsum Aeneam respondentem signatius declarat sine apice fuisse; timentem enim, ne piaculum incurreret, sicum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecitet vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo” ; verebatur enim solis occasum. nudo autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi aitrestitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores” ; neque enim caesariem dicere debuisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas. sed haec Vergilio et his similia sufficiunt ad indicandum omnium disciplinarum scientiam narrantem aliud ponere, neque propositum habet talia plenius exsequi. per noctem decet enim pro cunctis regem esse sollicitum. et bene 'per noctem', ne a sociis quos ipse consolatus erat videretur per diem maerens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: