previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[243] vidimus o cives diomedem rhetorice protinus a re coepit; neque enim opus erat principio aliquo legationem referenti. et hic figura est hysteroproteron: natura enim hoc fuit prius dicendum 'atque iter emensi casus superavimus omnis' et tunc 'vidimus Diomedem Argivaque castra'. sed habet consuetudo ut qui tale aliquid nuntiant, protinus admoneant, ut puta 'vidi illum, erat illic, faciebat illud': ideo adiecit 'ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis' et reliqua. illud etiam ordine congruo subiunxit ad perliciendum animum priusquam quicquam diceret 'munera praeferimus'. inde ordine 'nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint', hoc est qui, unde, contra quos, qua causa. deinde ponitur oratio Diomedis, cuius sunt partes duae: una, qua se excusat; alia, qua etiam illis suadet ut bellum deponant: nam hoc in fine orationis Venulus addit 'et responsa simul quae sint, rex optime regum, audisti'. excusatio Diomedis duplex est: fortes sunt Troiani et felices. fortes breviter ostendit per intermissionem 'mitto ea quae' et reliqua: frigidus enim locus erat, si virtutem eorum timere diceret quos vicit. Secundus locus multa continet: tam felices esse, ut de omnibus vindicarentur, et singula de singulis mire augendo exsequitur. novissimo loco de se dixit, ne ei obiceretur: quid te ista movent, si tu nihil passus es? et auxit quod amisit, et socios adiecit cum exclamatione 'haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore'. ideo se contra Veneris filium excusat pugnare; nam sequitur 'ne vero, ne me ad tales impellite pugnas'. supererat ut pacem suaderet; ait enim 'munera quae patriis ad me portastis ab oris' et cetera. inde laudem Aeneae ita addidit, ut suam laudem servaret: ibi enim ubi se excusat, non hoc ait, quia fortis est non adero, sed illud 'quicumque Iliacos ferro violavimus agros', quasi hoc fatum fuerit omnium; hic ubi suadet pacem, aperte dicit, pares mihi non estis, et ait 'experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam', id est ego fatum timeo, vos virtutem timere debetis. nam quod adiecit 'si duo praeterea talis Idaea tulisset', non fuit contentus illum Hectori comparare, nisi adiunxisset 'hic pietate prior: coeant in foedera dextrae', id est quia pius est, bonus amicus erit. statim conclusit, sicut ad singula invenies dictum. quod autem ait 'vidimus, o cives, Diomedem', quasi res magna ei contigerit, qui talem virum viderit. sane aut 'Diomedem' legendum, ut sit Latinus accusativus: et admittitur ecthlipsis, utmultum ille et terris iactatus et alto” : aut si Graecum accusativum facere voluerimus, 'Diomede' legamus, ut possit fieri synalipha, sicutEuryale infelix, qua te regione reliqui?” si autem 'Diomeden' dixerimus, nec Latinum est, nec Graecum, nec versus ratio consistit: numquam enim ecthlipsis fit per 'n' litteram. tamen melius est ut 'Diomede' legamus, ut sit Graecus accusativus. nomina enim Graeca in 'ης' exeuntia, quae genetivum in 'εος' mittunt per plenam elocutionem, cum eundem casum per synaeresin in 'ους' miserint, accusativum in 'η' mittant necesse est, ideo quia cum naturam suam servant, accusativum in vocalem mittunt, non in consonantem, et debet synaeresis plenitudinis servare rationem: ut ecce Διομήδης plena declinatio est τοῦ Διομήδεος τῷ Διομήδει τὸν Διομήδεα, per synaeresin autem facit τοῦ Διομήδους τῷ Διομήδει τὸν Διομήδη. ergo hic accusativus ideo in 'η' exit, non in 'ν', quia cum integrum est hoc nomen, in 'εος' exit et crescit eius genetivus: si enim isosyllabus sit nominativo, accusativum in 'ν' mittit nec habet 'ς1' in genetivo, ut Θουκυδίδης, τοῦ Θουκυδίδου, τὸν Θουκυδίδην: nam Διομήδης ideo in genetivo 'ς' habet, quia et cum integrum est et Διομήδεος facit, habet 'ς' consonantem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: