Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
5Ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
10perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
“Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
15quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis et spe praesumite bellum,
nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
20adnuerint superi pubemque educere castris,
impediat segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite,” ait, “egregias animas, quae sanguine nobis
25hanc patriam peperere suo, decorate supremis
muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.