Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
385Ascaniusque comes castris statuere cruentum,
alternos longa nitentem cuspide gressus.
Saevit et infracta luctatur arundine telum
eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit
ense secent lato vulnus telique latebram
390rescindant penitus seseque in bella remittant.
Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Iasides, acri quondam cui captus amore
ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
395Ille ut depositi proferret fata parentis,
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas agitare inglorius artes.
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli
400concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto
Paeonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
405Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo
subvenit; et saevus campis magis ac magis horror
crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum
stare vident: subeunt equites, et spicula castris
densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor
410bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.