650Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creüsa
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
655Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
“Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,
660et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae
teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
665eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium patremque meum iuxtaque Creüsam
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
670proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.