“Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,
divinosque lacus, et Averna sonantia silvis,
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
445Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,
digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
450numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,
nec revocare situs aut iungere carmina curat:
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,—
quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
455vela vocet, possisque sinus implere secundos,—
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
460expediet, cursusque dabit venerata secundos.
Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.