Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
425Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
His informatum manibus iam parte polita
fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
deicit in terras, pars inperfecta manebat.
Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
430addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:
fulgores nunc horrificos sonitumque metumque
miscebant operi flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque volucris
instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
435aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
certatim squamis serpentum auroque polibant
conexosque anguis ipsamque in pectore divae
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
“Tollite cuncta,” inquit, “coeptosque auferte labores,
440Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:
arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,
nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
Praecipitate moras.” Nec plura effatus; at illi
ocius incubuere omnes pariterque laborem
445sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum,
volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
Ingentum clipeum informant, unum omnia contra
tela Latinorum, septenosque orbibus orbes
impediunt. Alii ventosis follibus auras
450accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
Illi inter sese multa vi bracchia tollunt
in numerum versantque tenaci forcipe massam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.